2. - In appellata sententia quae hodie stat coram nobis, Iudices asserunt: "two major aspects must be considered when the validity of a marital union is being impugned on the basis of a Lack of Due Discretion" (Acts, II, 121). Affirmant primum huiusmodi aspectuum esse aliquem gravem defectum in "the critical faculty and the freedom of the will". Haec doctrina communis est; nos vero nihil addere volumus praeter factum quod, uti can. 1095 2º specifice statuit, defectus de quo agitur tangere debet essentialia iura/officia matrimonii; secus est iuridice nullius momenti.
2. - Naturale ius connubii. Cum coniugale institutum adeo consilio divino pro maturatione humana correspondeat, non tantum inclinatio naturalis erga matrimonium, sed immo et naturale ius ad nuptias contrahendas existit, quod ius in can. 1058 positive exprimitur: "Omnes possunt matrimonium contrahere, qui iure non prohibentur". Inter illos qui afficiuntur a coarctanti clausula huius canonis sunt ii omnes qui, etiamsi liberi ab impedimentis canonicis (cann. 1083-1094) et a gravi vi vel metu ab extrinseco incusso (can. 1103), aliquem substantialem defectum intellectus voluntatisve - psychicum nempe defectum - patiuntur; qui in eorum casu eousque inficit ac reducit actum consensus, ut iam non possit considerari sicut actus humanus aptus ad essentiale matrimoniale foedus constituendum.
2. - Ex investigatione valde augmentata cui notio "sanitatis mentalis" hoc saeculo perdurante subiecta fuit, ab omnibus accipitur quod pathologiae psychicae admodum frequentiores sunt quam antea communiter agnoscebatur. Firmum nunc est non solum quod exsistunt in variis gradibus, sed immo quod complures ex illis afficiunt patientem tantum in aliquibus campis eius activitatis, dum capacitatem agendi, modo quidem normali, in aliis campis integram relinquunt. In agro vero legis civilis necnon tribunalium saecularium, huiusmodi investigationes novas quaestiones suscitaverunt de adaequata iuridica intelligentia responsabilitatis vel imputabilitatis personalis necnon de validitate aliquorum actuum.
2. - Coram Tribunali Chicagiensi, una cum capite gravis discretionis iudicii defectus, praesens causa iudicata fuit sub capite "Consent Defective in its Formal Object on the part of the Petitioner (cann. 1055 § 2; 1057 § 2)". Etsi decisio negativa lata sit sub hoc capite, pars "In Iure" sententiae id sat longe considerat (acta, 189-191), quaedam principia enuntians quae sub aspectu iuridico non videntur solida esse.