3. Quoad gravem defectum discretionis iudicii. Canon 1095, 2° statuit: "Sunt incapaces matrimonii contrahendi ... qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda".
2. Quoad interpersonalitatem coniugalem. Amicitia ac adhuc magis matrimonium inter eminentiores modalitates relationum interpersonalium enumerantur. Amicitia vero ex regula nascitur quia duae vel plures personae in altera vel in aliis comes qualitates inveniunt, sub quarum influxu oritur arcta consuetudo, mutua vero aestimatione, affectu ac fidelitate insignita, perraro autem, si umquam, formali vinculo naturae iuridicae. Matrimonium, uti patet, amicitiam in hoc longe superat. Radicaliter vero commutat naturam relationis quae, in suis exordiis, eodem modo ac amicitia, a simplice conscientia qualitatum amoenarum verisimiliter insignita fuit.
2. Canon 1095, 2º, qui in casu praesenti interest, statuit: "Sunt incapaces matrimonii contrahendi:... qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda". Ad nullitatem matrimonii probandam iuxta hanc normam, duo praesertim stabilienda sunt: a) gravitas abnormis defectus discretionis; b) essentialitas coniugalium obligationum quarum appretiationem haec abnormis conditio impedivit.
3. - Matrimonium, indole sua naturali ad bonum coniugum atque ad prolis generationem et educationem est ordinatum (cfr. can. 1055 § 1).
Et ideo proles finis specificus ac naturalis coniugii necnon obiectum directum consensus matrimonialis, per quem traditur et acceptatur ius ad actus per se aptos ad prolis generationem in perpetuum, i. e. abque ulla limitatione temporis.