Latin

Sententia d. 21 iulii 1994, coram Burke

            2. -       "Oblivisci nequimus ex ipsa natura hominem impelli atque edoceri ad matrimonium ineundum: exinde incapacitas quid extraordinarium haberi debet, et singulis in casibus stricte probanda" (c. Fiore, d. 30 maii 1987: R.R.Dec., vol. 79, p. 343). Patere igitur debet quod inadmissibilis est hypothesis incapacitatis consensualis sub c. 1095, 2º vel 3º, in persona a gravi vitio psychico immuni, tantummodo ob quamdam immaturitatem vel ineptam praeparationem animi ad essentialia onera coniugalia vel intelligendi vel assumendi.

Sententia d. 14 iulii 1994, coram Burke

            2. - "Omnes possunt matrimonium contrahere, qui iure non prohibentur" (can. 1058). Inter illos qui afficiuntur a coarctanti clausula huius canonis ii omnes enumerantur qui, etiamsi ab impedimentis canonicis (cann. 1083-1094) liberi, immo et a gravi vi vel metu ab extrinseco incusso (can. 1103), aliquem substantialem defectum intellectus voluntatisve - psychicum nempe defectum - patiuntur, qui actum consensus (quem praebent vel praebere intendunt) eousque inficit ac reducit, ut iam non possit considerari sicut actus humanus ad essentiale matrimoniale foedus constituendum aptus. Talis anomalia psychica tamquam iuridicum effectum secum fert consensualem incapacitatem.

Sententia d. 20 ianuarii 1994, coram Burke

            2. "Una vera incapacità è ipotizzabile solo in presenza di una seria forma di anomalia che, comunque si voglia definire, deve intaccare sostanzialmente la capacità di intendere e/o di volere del contraente" (JOANNES PAULUS II: Allocutio ad Romanam Rotam, 1987, A.A.S. vol. 79, 1457).

Sententia d. 3 martii 1994, coram Burke

            2. - Tum prima tum altera sententia in praesenti causa, ad can. 1095, n. 2 se referentes, eandem affirmationem faciunt: "Discretionary judgment ... implies that a person is able to make a mature judgement about the responsibilities and obligations of marriage which will involve him/her in a total dedication of his life to the other person" (I, 67; II, 4).

Syndicate content