4. - Quoad dolum. Consensus matrimonialis ille actus est quo unusquisque coniux seipsum alteri coniugaliter tradit (cf. Sent. diei 5 novembris 1987, in una Romana, coram infrascripto, nn. 2-4: ARRT Dec., vol. LXXIX, pp. 617-618). Qui veram autodonationem coniugalem non facit, in matrimonium reapse non consentit. Hoc accidit in casu simulationis, cum contrahens ipsum matrimonium vel aliquem eius aspectum a suo consensu excludit (can. 1101, õ 2), qui ita consensus «non-coniugalis» fit. Accidere quoque potest cum quis, quamvis essentialia elementa proprietatesque matrimonii accipere constituat, proferat quandam «auto» donationem suiipsius realitati non correspondentem, quia ob dolum deliberatum falsificata est.
2. Canon 1095, 3° statuit: "Sunt incapaces matrimonii contrahendi: 1° . qui sufficienti rationis usu carent; 2° . qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda; 3° . qui ob causas naturae psychicae obligationes matrimonii essentiales assumere non valent".
2. Canon 1095 statuit: "Sunt incapaces matrimonii contrahendi ... 2° . qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda; 3° . qui ob causas naturae psychicae obligationes matrimonii essentiales assumere non valent".
2. Iudices, in sententia hodie coram nobis, proponunt basim necnon principia quae maximi momenti censent ad capacitatem consensualem, ad tenorem tertii commatis c. 1095, iudicandam. Animadvertunt notissimum axioma "nemo ad impossibile obligari potest", cui addunt "a significant corollary" ex rotali sententia a. 1976 hausta: "In judging cases of the incapacity for consent, the greatest stress must focus on the inquiry into the aptitude for establishing and sustaining an interpersonal relationship... (cfr. the decision coram Serrano, dated 9 July, 1976)".