2.Breviter perpendere possumus quaedam verba - centralia quidem affirmativae sententiae primi gradus - , in causa hodie coram nobis: "we see that we have two people going into marriage lacking an appropriate understanding of marriage and consequently incapable of assuming its responsibilities" (Acta, 70). Praecisione facta a possibili confusione, inter commata secunda ac tertia can. 1095, quae his verbis verisimiliter subiacent, animadvertere debemus quod locutio "lacking an appropriate understanding of marriage", inadaequata est ad referendum illum gravem defectum discretionis iudicii quoad iura/officia matrimonialia essentialia, qui incapacitatem consensualem sub can. 1095, 2° provocare potest.
2. Discretio ac prudentia. Decisiones et primi et alterius gradus iurisdictionis in causa hodie coram nobis fere identicam adhibent notionem naturae discretionis iudicii quae pro valido consensu matrimoniali requireretur. Exponunt ideas quae, non obstantibus perplurimis referentiis (factis vero sine specificis citationibus) quibusdam sententiis rotalibus prae-codicialis temporis, in consolidata iurisprudentia non recipiuntur. Alteruter tribunal invocat quandam thesim doctoralem (Walden University, 1981) quae quaerit discretionem canonicam referre ad virtutem prudentiae, uti S. Thomas eam exponit.
2. Matrimonium indolem et personalisticam et institutionalem habet. Interpersonalitas matrimonii - aspectus quidem qui in recentibus annis multum in lucem collocatus est - indolem valde definitam possidet. "Dum matrimonium relationem interpersonalem evidenter implicat, patet quod id describere tantummodo sicut tale, inadaequatum est. Relationes vero interpersonales multiplices sunt ac de compluribus speciebus: possunt nempe esse amicales vel inimicales, morales vel immorales, commerciales vel liberales ["disinterested"], homosexuales vel heterosexuales, etc.
2.Canon 1095, 2° statuit: "Sunt incapaces matrimonii contrahendi: qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda".