Sententia d. 10 novembris 1994, coram Burke

            2. - In appellata sententia quae hodie stat coram nobis, Iudices asserunt: "two major aspects must be considered when the validity of a marital union is being impugned on the basis of a Lack of Due Discretion" (Acts, II, 121). Affirmant primum huiusmodi aspectuum esse aliquem gravem defectum in "the critical faculty and the freedom of the will". Haec doctrina communis est; nos vero nihil addere volumus praeter factum quod, uti can. 1095 2º specifice statuit, defectus de quo agitur tangere debet essentialia iura/officia matrimonii; secus est iuridice nullius momenti.

            3. - Iudices tamen, asserentes se iurisprudentiam rotalem in hoc insequi, alterum constitutivum elementum defectus discretionis iudicii dignoscunt, nempe "deficiency with respect to an interpersonal relationship, that is, the absence or restricted development of an intrapersonal and an interpersonal integration". Deinde sequens iudiciale criterion offerunt: "If it is evident that one or other party, or both parties, were seriously deficient in this area during the course of the marriage, of necessity such would also be true at the time of the verbal statement of consent. Hence, it can be concluded that the consent was invalidly placed" (ib.).

            Minime possumus acceptare huiusmodi "post hoc, ergo propter hoc" modum ratiocinandi. Praecisione facta a quaestione cur Iudices voluissent talem opinionem praebere in causa iudicanda sub commate secundo can. 1095, minime vero sub commate tertio istius canonis, nudum factum deficientiae in relationibus interpersonalibus in transcursu convictus coniugalis, nullo modo "ex necessitate" constituit probationem quod ipse defectus praesens fuit in momento consensus praestiti, ac adhuc minus eum adfuisse sicut constitutionalem inhabilitatem quoad matrimonium contrahendum.

            4. - Practice loquendo, libellus petens declarationem nullitatis semper consequitur quendam processum consumptionis - quae ad naufragium duxit - in relationibus interpersonalibus inter coniuges. Huiusmodi naufragium, per se, nullam probationem originalis incapacitatis consensualis praebet. Si fere statim post initium convictus coniugalis evenit, certo certius acceptari potest uti indicium possibilitatis alicuius anomaliae psychicae in momento consensus praesentis: quae, si gravis quidem est et ad quandam essentialem matrimonii obligationem se refert, declarationem nullitatis iustificare posset. Uti indicium tamen vel confirmatio accipi deberet, minime vero uti probatio. Probatio praebenda esset; ac provenire deberet a fontibus diversis a mera deterioratione consuetudinis interpersonalis.

            5. - Uti patet, quo longius convictus coniugalis perduret, quin insignitus sit difficultatibus maioribus quam illae quae sunt normales in quavis relatione coniugali interpersonali, superveniens collapsus in consuetudine (eo vel magis si hic quasi ex abrupto accidit) magis ac magis amittet valorem corroborativum quoad thesim incapacitatis originalis. Cum agatur de matrimonio quod per complures annos in relativa harmonia perductum fuit, ipsa thesis incapacitatis consensualis constitutionalis, quamvis non absolute excludenda, omnino inverisimilis fit.

            6. - Hoc defectu in iuridica Tribunalis Appellationis "logica" adnotato, oportet dicere nos ad non minorem admirationem moveri ante assertionem quod capacitas "fully developed" pro relatione interpersonali (vel potentia ad talem relationem enodandam) essentialis est pro valido consensu. "Deficientia" vel "limitata potentia" a iurisprudentia minime recipiuntur uti criteria ad determinandam validitatem matrimonialis consensus. Non est qui non possideat potentiam ad relationes cum aliis enodandas, sicut non est qui nullam difficultatem experiatur vel nullam deficientiam exhibeat ad huiusmodi relationes instaurandas vel conservandas, eo vel magis cum hae sint arctae, studiosae ["impegnative"] ac exigentes. Psychologi utique possunt discutere et proponere criteria ad metiendum id quod esset "acceptabile" vel "ideale" in relationibus interpersonalibus, immo vero et in illa concreta relatione inter duas personas quae matrimonium nuncupatur. Haec tamen criteria nullam mensuram iuridicam praebent qua tribunalia ecclesiastica duci debeant in causis decidendis sub can. 1095.

            Matrimonium vero negotium essentialiter interpersonale est, cum in relatione inter unum virum ac unam mulierem necessario consistit; immo, eius faustus felixque exitus vel minus ex regula consequitur interactionem inter qualitates personales, talenta, virtutes ac defectus alterutrius partis. Neque licet capacitatem ad validum consensum praestandum umquam iudicare iuxta probabile consectarium huiusmodi interactionis; nec adest ulla mensura legalis ad huiusmodi iudicium ferendum.

            7. - Lex igitur Ecclesiae capacitatem matrimonialem non metitur in terminis interpersonalibus; in terminis nempe capacitatis unius singularis personae relationem cum altera persona concreta stabiliendi. Pro christiano vero, dubitandum est utrum quis revera dici possit incapax relationem cum altero stabiliendi. Etenim capacitas consuetudinem cum omnibus gerendi oportet esse praecipuum gratiae donum, omni christiano datum, quia christianis praecipitur ut inimicos quoque ament.

            Rotalis iurisprudentia numquam accepit thesim "incapacitatis interpersonalis" vel "incapacitatis relativae": thesim nempe quod consensus invalidus declarari potest ad normam can. 1095 quia quis, capax instituendi ac conservandi normalem relationem coniugalem cum aliis, incapax iudicatur talis relationis cum comparte quem effective in coniugem duxit (cfr. c. Raad, d. 14 aprilis 1975 (R.R.Dec., vol. 69, p. 260); c. Di Felice, d. 12 nov. 1977 (vol. 69, p. 453); c. Lefebvre, d. 4 febr. 1978; c. Agustoni, d. 20 febr. 1979; c. Parisella, d. 15 martii 1979; c. Bruno, d. 22 febr. 1980 (vol. 72, p. 127); c. Fiore, d. 27 maii 1981 (vol. 73, pp. 314-317); c. Pompedda, d. 19 febr. 1982 (vol. 74, p. 90); c. Egan, d. 19 iulii 1984 (vol. 76, p. 471); c. Stankiewicz, d. 24 oct. 1985, (vol. 77, pp. 448ss); c. Ragni, d. 24 maii 1988, n. 5; c. Colagiovanni, d. 5 martii 1991 (vol. 83, p. 138); c. Civili, d. 2 martii 1993, n. 8; etc.).

            8. - Capacitas consensualis, uti a can. 1095 respicitur, non est de persona ad personam, sed de persona ad nuptias. Capacitas de qua non refertur a canone ad indolem, qualitates vel personalitatem alterius vel utriusque nupturientis, sed ad essentiales matrimonii obligationes in seipsis consideratas. "Capacitas eiusmodi ... refertur ac referri debet non de subiecto ad subiectum, sed obiective ad matrimonii obligationes essentiales" (c. Pompedda, d. 19 februarii 1982: R.R.Dec., vol. 74, p. 90).

            "In can. 1095, cum defectus discretionis iudicii tum incapacitas assumendi, ad essentiales matrimonii obligationes referuntur. Dimetienda igitur sunt ratione habita cum matrimonii institutione, minime vero cum specifico coniuge quem quis elegit. Quaedam acceptabilia iuridica criteria stabiliri absdubio possunt ad perpendendam capacitatem discernendi vel assumendi illas matrimonii obligationes quae per se sunt essentiales. Nulla, e contra, stabiliri possunt ad metiendam capacitatem uniuscuiusque personae prudenter eligendi singularem consortem vel ducendi felicem vitam matrimonialem cum ipso. Rationabile vero est requirere a Tribunalibus ut iudicent de capacitate quae de persona ad institutum (matrimoniale) refertur; etenim, quamvis specialiter delicatum sit hoc specificum Iudicum munus, id quod ipsi prae oculis imprimis tenere debent sunt constantes valores ("the constants") humanae naturae, necnon essentialia instituti illius quod principale est inter institutiones humanas. Aliis autem verbis, ea elementa quae praecipuum fundamentum pro eorum iudicio offerunt, obiectiva sunt. Rationabile tamen non erit exigere ut Tribunalia iudicent de capacitate quae de persona ad personam refertur, quia tunc omnia casus elementa subiectiva sunt" (decis. coram infrascripto, d. 13 iunii, 1991: R.R. Dec., vol. 83, p. 414).

            9. - Non licet ferre decisiones de capacitate consensuali innixas in fundamentis iuridicis sine substantia: ex. gr. in opinione Tribunalis utrum matrimonium in casu "acceptabilem" gradum relationis interpersonalis attinxerit necne. Tale criterion praetermittit tum claram praescriptionem legis tum consolidatam iurisprudentiam. Sententia a Tribunali ferenda (semper praemisso quod certitudo iudicialis attincta sit de praesentia alicuius gravis anomaliae psychicae in momento consensus) pendere debet non ab "acceptabilitate" relationis interpersonalis, sed ab "essentialitate" iurium obligationumve quae ab anomalia affectae fuissent.

            Hoc patet ex ipsis verbis can. 1095: invaliditas consensus producitur tantum cum defectus vel absentia capacitatis criticae, electivae vel executivae ad iuria-officia essentialia matrimonii spectat; minime ideo si habet relationem tantum cum illis aspectibus indolis (desiderabilibus vel minus) qui solummodo ad maiorem vel minorem coniugalem harmoniam ac humanam integrationem conferunt (ex quibus igitur relatio interpersonalis inter coniuges plus minusve "acceptabilis" fit). "Characterum diversitas, quae diversitas est connaturalis et personalis uniuscuiusque hominis, potest ita ad extremum protendi ut habeatur incompatibilitas inter valores, modos interpretandi realitatem et sese gerendi in relationibus interpersonalibus, quae certo certius difficiliores reddit has relationes, sed non impossibiles" (c. Colagiovanni, d. 5 martii 1991, in una Singaporen., n. 7).

            10. - In appellata sententia, Iudices affirmant: "From the very beginning of this marriage each of the parties was lacking in the giving, sharing and caring necessary to establish the Consortium Vitae" (Acta, 132). Capacitas vel facilitas ad "giving, sharing and caring" momentum pro felice vita matrimoniali indubie habet. Patere tamen debet quod nullus adest modus quo tribunal iudicare possit quantum "giving, sharing and caring" constitutionaliter necessarium sit ut quis habeat capacitatem pro valido consensu matrimoniali. In pastorali agro matrimonii astamus, vel forsitan in agro ascetico-spirituali, minime vero in illo agro canonico, qui est competentia iudicum Ecclesiae ac in quo peculiare ac proprium servitium ecclesiale reddere debent. Obligationes essentiales matrimonii in terminis magis concretis exprimendae sunt; quin praetermittatur, iteramus, necessitas demonstrandi quod incapacitas eas aestimandi vel assumendi originem ex quadam conditione psychica graviter anomala traxit (cfr. Joannes Paulus II: Ad Rotae romanae auditores allocutio, d. 5 februarii 1987 (AAS vol. 79 (1987) 1457).

            11. - Responsabilitas Tribunalium est curare in quantum possibile sit, ut instructio causae dirigatur ad praecipuas quaestiones iuridicas sub iudice in lucem collocandas. Hoc modo speciali exigit ut quaesita partibus testibusve proposita ad rem pertinentia sint. Difficile videtur aestimare iuridicam relevantiam quaestionum propositarum in secunda instantia in praesenti causa, cum fine illustrandi utrum coniuges multum tempus soli insimul impendissent (e.g. Acta, 92; cfr. 128). Huiusmodi quaesita videntur inniti in quadam suppositione iuxta quam si coniuges plus temporis filiis quam semetipsis dedicant, hoc potest esse indicium capacitatis deficientis pro vita coniugali.

            Sub respectu naturali, matrimonium necnon amor coniugalis - "indole sua ad prolem procreandam et educandam ordinata" (Gaudium et Spes. nn. 48 et 50) - gradatim efficere debent ut coniuges attentionem erga filios magis ac magis dirigant. Idealiter loquendo, huiusmodi processus debet occupare utrumque sponsum insimul, sicut pars illius communis maritalis ac familiaris incepti ["impegno"; "endeavor"] qui eos tantum maturare potest (cfr. decis. c. infrascripto in una Armachana, d. 26 novembris 1992, n. 16). Hoc vero modo, filii, in verbis Concilii Vaticani II, utpote "praestantissimum matrimonii donum, ad ipsorum parentum bonum maxime conferunt" (GS, n. 50). Verum est quod nonnulli psychologi hodierni temporis thesim proponunt iuxta quam filii negativum effectum in "intimitate" inter coniuges producunt (cfr. Marriage and Family Review, vol 9, nos. 3-4 (1986), p. 28). Talis opinio radicari videtur in quadam anthropologia individualistica, ac subici potest animadversionibus criticis non parvi momenti sub aspectu christiani personalismi coniugalis necnon praxis pastoralis. Utcumque, nullum criterion praebet ad canonicum iudicium efformandum de capacitate consentiendi nuptiis.

            12. - Tandem adnotamus normam processualem servandam in ipso initio causae in prima instantia: necessitatem nempe perpendendi utrum libellus actoris boni iuris fumum exhibeat necne. "Litigium enim non tantum tempus consumit, sed et spes excitat non semper explendas, ac persaepe est origo ulterioris profundiorisque amaritudinis inter litigantes. Propterea ac in primis requiritur libellus ad constabiliendum "quo iure innitatur actor et generatim saltem quibus factis et probationibus ad evincenda ea quae asseruntur" (can. 1504, 2). Tribunal tunc libellum examinare tenetur, ad decidendum utrum petitio super basim iuridicam saltem minimam fulciatur, utrum nempe vel parva exstet possibilitas ut post formalem processum iudicialem vindicetur; alioquin reiiciatur oportet (can. 1505 § 2, 4º), quia est abusus si ad plenum examen admittantur casus qui certo certius fundamento carent. Speciatim, quoad casus sub can. 1095, 2º praesentatos, libellus acceptandus non est nisi allegationes allatae quoddam fundamentum praebeant ad considerandum quod de gravi defectu discretionis iudicii agitur circa aliquod essentiale ius vel officium matrimoniale, qui et aliquam gravem anomaliam psychicam in momento consensus matrimonialis praesentem indicet, haud vero tantum leves vel moderatas pathologias vel meras indolis deficientias" (decis. coram infrascripto, d. 15 octobris 1992, in una Dublinen., n. 16; cfr. etiam decis. c. Stankiewicz, d. 21 martii 1991, in una Armachana, n. 16.).