Latin

Sententia d. 19 februarii 1993, coram Burke

2.         Lex Ecclesiae, naturali iuri congrua, ad validum matrimonium exigit libertatem consensus, quae cum gravi metu, ab extrinseco quidem incusso, consistere nequit. Iam in Codice piano-benedictino (sub quo validitas matrimonii hodie sub iudice, anno 1976 contracti, iudicanda est), canon 1087 statuebat: "Invalidum est matrimonium initum ob vim vel metum gravem ab extrinseco et iniuste incussum, a quo ut quis se liberet, eligere cogatur matrimonium" (cfr. c. 1103 Codicis a. 1983 promulgati).

3.         Proinde, metus qui matrimonium irritat sequentibus conditionibus qualificatus oportet sit:

Sententia d. 26 novembris 1992, coram Burke

            2. In iure. Fines matrimonii, iuxta doctrinam communem usque ad Oecumenicum Concilium Vaticanum Secundum, hierarchico modo nitide concipiebantur. Haec quidem doctrina in can 1013, õ 1 Codicis Iuris Canonici pio-benedictini concinne exponebatur: «Matrimonii finis primarius est procreatio atque educatio prolis: secundarius mutuum adiutorium et remedium concupiscentiae». Concilium Vaticanum II bis insistit quod generatio filiorum est finis cum matrimonii tum matrimonialis amoris (Gaudium et spes, nn. 48 ac 50). Affirmat vero matrimonium praeditum esse «variis finibus» (ibid., n. 48); attamen nec loquitur de hierarchia inter huiusmodi fines, nec specificat quinam praeter procreationem sint.

Sententia d. 15 octobris 1992, coram Burke

            2. In iure. «Sunt incapaces matrimonii contrahendi... qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda» (can. 1095, 2ø).

Sententia d. 5 novembris 1992, coram Burke

            2. ─ In iure. ─ Consensus matrimonialis est actus voluntatis... (can. 1057, 2). Ut hic voluntatis actus sit electio reapse humana, consequens esse debet actus intellectus deliberantis circa obiectum electionis (cf. S. Thomas, Suppl., q. 51, art. 1). Gravis igitur defectus vel ex parte intellectus vel ex parte voluntatis consensum matrimonialem vanificare potest. Sicut scribit Gasparri: «Cum consensus matrimonialis... sit actus voluntatis, qui supponit cognitionem intellectus, quia nil volitum quin praecognitum, sequitur deficere posse vel ex parte intellectus, vel ex parte voluntatis» (De Matrimonio, n. 880). Quaestio quae mentem canonistarum iamdiu occupaverat est qua mensura defectus intellectus voluntatisve gravis sit oporteat, ut consensus invaliditatem producat.

Syndicate content