Sententia d. 20 octobris 1994, coram Burke

            2. - Ex investigatione valde augmentata cui notio "sanitatis mentalis" hoc saeculo perdurante subiecta fuit, ab omnibus accipitur quod pathologiae psychicae admodum frequentiores sunt quam antea communiter agnoscebatur. Firmum nunc est non solum quod exsistunt in variis gradibus, sed immo quod complures ex illis afficiunt patientem tantum in aliquibus campis eius activitatis, dum capacitatem agendi, modo quidem normali, in aliis campis integram relinquunt. In agro vero legis civilis necnon tribunalium saecularium, huiusmodi investigationes novas quaestiones suscitaverunt de adaequata iuridica intelligentia responsabilitatis vel imputabilitatis personalis necnon de validitate aliquorum actuum.

            Haec dilatata studia in scientiis psychiatriae ac psychologiae effectum quoque in lege Ecclesiae produxerunt, particulari quidem modo in criteriis iurisprudentiae quoad capacitatem pro matrimonio ineundo. Lex canonica semper equidem agnovit quod gravis defectus psychicus potest personam incapacem reddere validi consensus matrimonialis. Usque ad dimidiam fere partem huius saeculi, possibiles declarationes nullitatis ob hoc argumentum investigabantur sub capite "amentiae" vel "dementiae" (hic praetermittimus quasdam quaestiones de impotentia). Postea autem, visis progressibus in scientiis saecularibus iamiam memoratis, canonica quoque iurisprudentia agnovit quod quis potest pati gravem psychicum defectum qui eum incapacem reddit pro valido consensu matrimoniali, quin ipse exinde sicut "mente captus" vel "expers sui" necessarie considerandus sit. Abundantia vero iurisprudentiae et doctrinae circa integrum argumentum (quae quidem exhibebat non parvam diversitatem in analysibus factis, criteriis adhibitis, necnon terminologia proposita) redacta est in unum a Codice a. 1983 promulgato, specifice in can. 1095, qui nunc praebet schema, principia fundamentalia atque praecisam terminologiam ad petitiones nullitatis iudicandas sub capite incapacitatis psychicae consensum matrimonialem emittendi.

            3. - Comma primum canonis nec novitatem nec difficultatem specialem offert, ac non saepe invocatur. Momentum canonis practice loquendo stat quasi ex integro in commatibus secundo ac tertio. Duo praecipua criteria regunt quaestiones de incapacitate consensuali quas tractant. Primo, solum aliqua gravis deficientia psychica potest provocare incapacitatem pro nuptiis. Secundo, incapacitas pro scopo canonis tantummodo est ad rem si se refert ad aliquod essentiale ius vel officium matrimonii.

            4. - Primum criterion in iustitia naturali est radicatum. Levis vel moderata deficientia in personalitate non potest vanificare ius humanum, ita fundamentale ac universale uti est ius nubendi. Pacificum est in iurisprudentia quod turbatio psychica oportet sit gravis. Principium clare enuntiatur in aliqua sententia iam sexaginta abhinc annis lata: "Neque ad excludendam libertatem satis est ostendere hominem infirmitate aliqua mentis laborare, sed probare oportet consensum, attenta gravitate morbi, praestari haud potuisse" (c. Massimi, d. 20 novembris 1931, RR Dec., v. 23, p. 464). Sententia c. Sabattani, diei 24 februarii 1961 (unus ex "fontibus" officialibus citatis pro can. 1095, n. 2) cum pari claritate idem affirmat: "Non tantum merum factum alicuius perturbationis, sed gravitas perturbationis eiusdem evinci debet" (c. Sabattani, d. 24 februarii 1961, v. 53, p. 120). Iterum in una coram Serrano legimus: "Non omnis agendi ratio, vitium sapiens, index est de personalitate adeo conturbata ut illico inepta dici debeat ad consensum coniugalem uti actum formaliter humanum praestandum" (c. Serrano, d. 30 aprilis 1974, v. 66, p. 313). Idem clarissimus Auditor, in recentiori sententia, insistit quod necesse est ut "gravis ac certa exsurgat abnormitas in deliberando et in consequenti consensu, ad hoc ut certe nullum matrimonium declarari possit" (d. 29 octobris 1987, v. 79, p. 582). Agitur vero de principio universaliter recepto (cf. c. Anné, d. 22 martii 1975, v. 67, p. 184; c. Raad, d. 14 aprilis 1975, v. 67, p. 246; c. Pinto, d. 28 octobris 1976, v. 68, p. 387; c. Davino, in una Burdigalen. d. 18 maii 1977, n. 4; c. Lefebvre, d. 21 ianuarii 1978, v. 70, p. 48; c. Di Felice, d. 14 martii 1979, v. 71, p. 97; c. de Lanversin, d. 20 ianuarii 1981, v. 73, p. 25; c. Ewers, d. 4 aprilis 1981, v. 73, p. 221; c. Pompedda, d. 19 februarii 1982, v. 74, p. 91; c. Jarawan, d. 19 iunii 1984, v. 76, p. 371: c. Giannecchini, d. 26 iunii 1984, ib., p. 393; c. Funghini, in una Toletana in America d. 29 aprilis 1987, n. 2; c. Boccafola, in una Jolietten. d. 13 decembris 1989, n. 13; c. Doran, d. 17 maii 1991, v. 83, pp. 306-307; c. Bruno, d. 19 iulii 1991, v. 83, p. 466, etc.).

            5. - Nullum momentum tribuendum est facto quod, dum comma secundum can. 1095 specifice affirmat quod defectus discretionis iudicii gravis esse debet ad invalidantem effectum producendum, illa "incapacitas assumendi" de qua in commate tertio a simili epitheto adiectivo minime qualificatur. In numero vero tertio, omissio verbi "gravis" (vel aequivalentis) omnino naturalis est. Adhibitio talis verbi reapse illogica esset et ad confusionem duceret, ex eo quod incapacitas non potest qualificari sicut "gravis" vel "minus gravis"; vel adest vel absolute non est. Uti patet, qui vult distinguere inter incapacitates "leves", "moderatas" ac "graves", de gradibus difficultatis, minime autem de vera incapacitate loquitur; ac "per il canonista deve rimanere chiaro il principio che solo la incapacità, e non già la difficoltà a prestare il consenso e a realizzare una vera comunità di vita e di amore, rende nullo il matrimonio" (Joannes Paulus II: Ad Rotae romanae auditores allocutio, d. 5 februarii 1987: AAS, v. 79, a. 1987, p. 1457).

            In eo quod spectat causas ("naturae psychicae") quae provocant incapacitatem de qua in tertio commate can. 1095, canon specifico modo non affirmat quod huiusmodi causae graves esse debent. Patet tamen quod phaenomenon ita extraordinarium quod sistit in incapacitate exercendi ius humanum naturale ac fundamentale uti est ius connubii, gravem causam habere debet. Revera gravis effectus - incapacitas scilicet - inexplicabilis foret nisi a causa gravi procederet (cf. Dec., c. infrascripto in una Carolinana d. 14 iulii 1994, n. 9). Cum Summus Pontifex in hoc institit in allocutionibus coram Rota Romana annis 1987 ac 1988 habitis, nihil aliud fecit quam obviam canonis significationem in lucem collocare: "Una vera incapacità è ipotizzabile solo in presenza di una seria forma di anomalia che, comunque si voglia definire, deve intaccare sostanzialmente la capacità di intendere e/o di volere del contraente" (AAS, v. 79, a. 1987, p. 1457); "solo le forme più gravi di psicopatologia arrivano ad intaccare la libertà sostanziale della persona" (v. 80, a. 1988, p. 1182).

            6. - Hic aliquam considerationem subsidiariam, quae tamen suum momentum habet, adiungere possumus. Factum vel opinio quod turbatio psychica est "constitutionalis", non demonstrat quod sit gravis. Et vitiositates leves possunt esse constitutionales. Non est qui non sit insignitus aliqua virtute vel defectu qui in eius anima radicitus adhaeret: est nempe ordinatus vel inordinatus in modo cogitandi vel agendi, placidus vel promptus ad iram, audax vel timidus, passionalis vel apathicus, etc. In compluribus casibus, quando huiusmodi qualitates praesentes sint, recte possunt describi ut constitutionales. Possunt tamen quoque praesentes esse in levi vel moderato gradu, quo in casu (et hic plane praetermittimus quaestionem utrum huiusmodi qualitates aliquam relationem cum iuribus/officiis essentialibus matrimonii habeant necne) argumentum incapacitatis consensualis ex mera probatione earum praesentiae vindicari non potest.

            7. - Dum animum vertimus erga alterum criterion, nonnullae animadversiones praeliminares possunt esse ad rem. Lex autem eatenus respicit ad turbationes personalitatis (quae intra sphaeram medicinae vel psychiatriae proprie cadunt) quatenus effectus legales provocent, speciatim in quantum possint afficere capacitatem agendi cum iuridico effectu. In eo quod quaestionem capacitatis pro valido consensu matrimoniali respicit, hoc significat quod indicia medica vel psychiatrica de praesentia cuiusdam turbationis personalitatis momento quidem nuptiarum, tantum est primus gressus (in se plane non adaequatus) ad incapacitatem consensualem probandam. Id quod legis interest prospicit ultra praesentiam psychicae anomaliae, ac attentionem dirigit praesertim ad relationem inter turbationem et actum consensus. Ut iuridice sit ad rem, anomalia de qua in casu agatur explicare debet incapacitatem pro consensu praebendo; immo, debet ad incapacitatem se referre sicut causa ad effectum. Aliis verbis, ut anomalia momentum iudiciale possideat, probandum erit quod incapacitas (minime vero qualisvis incapacitas, sed incapacitas pro consensu matrimoniali) a turbatione personalitatis producta fuit. Si de hoc non constat, turbatio non est pertinens pro quaestione a Tribunali iudicanda.

            Prae oculis habita varietate turbationum personalitatis necnon ampla serie effectuum quos producunt, perplures anomaliae parum vel nihil cum capacitate pro matrimonio consentiendo per se videntur habere. Ponamus casum personae quae "paranoidam" turbationem personalitatis "Paranoid Personality Disorder" patitur; perturbatio vero insignita est obsessionibus persecutoriis, quarum tamen obiectum sunt tantum nonnulli collegae professionales, vel aliqui rivales in sphaera negotiorum. Etiamsi talis turbatio gravis fuisset, daturne aliqua vera ratio iustitiae ob quam incapacitans pro constitutione foederis coniugalis tenenda esset? Revera non est impossibile concipere situationem in qua alter coniux comprehendit, immo et suas facit, suspiciones compartis vel manias eius persecutorias contra illas concretas personas. Oportetne dicere quod ista turbatio paranoida, erga tertias partes directa, privat nupturientes iure matrimonium contrahendi?

            Ad normam igitur can. 1095, anomalia psychica ad rem tantum est si necessarium obiectum ipsius consensus coniugalis directe afficit. "Ad probationem quod spectat, non sufficit ostendere existentiam alicuius determinati morbi mentis. Demonstranda insuper est relatio inter eiusmodi morbum et consensum matrimonialem" (RR Dec., c. Bejan, d. 28 octobris 1970, v. 62, p. 947). "Ad probationem quod attinet recolendum est non sufficere morbi psychici exsistentiam ostendere, sed requriri demonstrare relationem inter eiusmodi morbum et consensum" (RR Dec., c. Bruno, d. 18 aprilis 1980, v. 72, p. 275).

            8. - Attamen canon 1095 magis adhuc determinat modum quo anomalia consensum afficere debet ad eum invalidandum; ac hic praebetur alterum criterion regens applicationem canonis. Non sufficit ut anomalia sit gravis; neve ut quendam effectum producat in consensu praestito ac in eius obiecto. Consensum reddit inefficacem - nempe nullum - tantummodo cum essentialia iura/officia matrimonii tangit; id est, cum talis naturae sit ut reddat subiectum incapacem efformandi minimale iudicium criticum illorum iurium vel obligationum quae matrimonio essentialia consideranda sunt, vel incapacem ea libere eligendi ac effective assumendi. Anomalia igitur, licet gravis, quae personam quoad intelligentiam, electionem vel assumptionem iurium obligationumve non-essentialium afficit, inadaequata est ad incapacitatem consensualem gignendam. "Attamen non quaelibet incapacitas seu anomalia psychica consensum matrimonialem irritat, sed solummodo illa incapacitas quae attingit iura-obligationes essentialia matrimonii" (RR Dec., c. Colagiovanni, d. 21 maii 1985, v. 77, p. 255).

            Canon 1095 nullum dubium super hoc sinit, ex eo quod scopus tum secundi tum tertii commatis restringitur modo textuali casibus in quibus incapacitas talia iura vel officia essentialia respiciat: "iura et officia essentialia"; "obligationes essentiales". Proinde, etiamsi verificetur quandam turbationem personalitatis adfuisse tempore nuptiarum, gravi quidem gradu, hoc non est adaequatum ad incapacitatem consensualem demonstrandam, nisi essentialitas obligationis quam tangit pariter probetur. "The sole critarion to determine whether one is treating a serious canonical incapacity is by relating and referring the alleged incapacity to the essential obligations of matrimony" (M. F. Pompedda, in AA.VV.: Incapacity for Marriage: Jurisprudence and Interpretation, P.U.G., Rome, 1987, 201). Ad tenorem igitur canonis, Iudex debet quaerere specificationem obligationis de qua in singulis casibus agitur, ac praesertim ponderare rationes ob quas haec obligatio uti essentialis consideranda sit.

            Venia sit in hoc insistere: mera probatio quod nupturiens quandam turbationem personalitatis, quantumvis gravem, tempore celebationis patiebatur, parum per se vindicat argumentum incapacitatis consensualis. Quaestiones aequalis vel immo maioris momenti adhuc clarificandae sunt; respicientes nempe iura vel officia quae inficiari dicuntur, necnon eorum essentialitatem respectu matrimonii. Kleptomania certo certius perturbationem personalitatis constituit; equidem gravis potest esse. Sed non apparet quomodo assereri possit aliquam obligationem matrimonii essentialem afficere, ac incapacitatem pro consensu valido emittendo sic provocare. Si ita fuisset, ladri numquam validas nuptias contrahere poterint.

            9. - In ampla ergo synthesi, dicere licet quod incapacitas a canone praevisa requirit ut psychicae facultates nupturientis graviter minentur cum praeciso respectu ad substantiam coniugalis relationis interpersonalis per consensum quidem constitutae ac assumptae, minime vero cum respectu accidentalium aspectuum huiusmodi relationis. Conditiones vel turbationes quae essentiam matrimonii non tangunt, irrelevantes sunt pro scopo canonis (cf. RR Dec.:c. de Lanversin, d. 18 iulii 1985, v. 77, p. 381; c. Colagiovanni, d. 18 iulii 1989, v. 81, p. 527; c. Davino, 28 aprilis 1977, v. 89, p. 234).             Iurisprudentia in hoc nullum dubium sinit: "non agitur de relationibus inter coniuges quae vita domestica in suis manifestationibus ordinis socialis, maxime nostri temporis, exigit ac consulit, sed de relationibus stricte (cf. can. 19) connexis cum obligationibus, iuribus et officiis essentialibus matrimonii" (RR Dec., c. Giannecchini, d. 8 novembris 1991, v. 83, p. 717).

            10. - Eodem vero tempore, nemo mirari debet quod iurisprudentia lente progrediatur in determinando praeciso quidem modo qualia sint haec essentialia iura ac officia, "quorum definitio ac determinatio aegre processit", uti sententia iamiam citata adnotat (loc. cit.). Agitur enim de quaestione tanti momenti, quae ad conclusiones nimis praecipites pervenire non sinit. Revera, "difficile est definite circumscribere et determinare essentiales matrimonii obligationes. Procul dubio hae implicant illas ex proprietatibus constitutivis ipsius matrimonialis instituti atque ex naturali ordinatione profluentes" (RR Dec., c. Funghini, d. 18 iulii 1990, v. 82, p. 640). Concordes sunt auctores quod indubie in primo loco comprehendunt illa quae a tribus bonis augustinianis directe derivantur: "in primo luogo, obbligazioni essenziali sono quelle connesse e derivanti e quindi corrispondenti all'attuazione di quelli che, per antichissima tradizione teologico-giuridica della Chiesa, sono chiamati i tre beni del matrimonio: prole, fedeltà, perpetuità del vincolo" (M. F. Pompedda, Incapacità di natura psichica, in AA.VV. Matrimonio Canonico fra Tradizione e Rinnovamento, Bologna, 1985, p. 146; cf. RR Dec.: c. Pinto, 8 iulii 1974, v. 66, p. 501; c. Pinto, d. 30 maii 1986; c. Pompedda, d. 3 iulii 1979, v. 71, p. 388; c. Giannecchini, d. 26 iunii 1984, v. 76, p. 392; c. Stankiewicz, d. 28 maii 1991, v. 83, p. 347, etc.). Aeque certum est quod non comprehendunt qualitates accidentales quae, quantumvis desiderabiles, minime censeri possunt uti essentiales seu constitutionales pro "esse" vitae coniugalis, etiamsi ad eius "bene esse" sine dubio conferant (cf. RR Dec.: c. Pompedda, d. 15 ianuarii 1987, v. 79, p. 12, n. 7; c. Colagiovanni, d. 20 martii 1991, v. 83, p. 175). "Prudentis Iudicis erit singulis in casibus caute omnia elementa perpendere ac examen instituere de illis quae ad validum contrahendum essentialia sunt, non autem mentem vertere ad illa quae, quamvis optanda essent, de se naturam consensus non ingrediuntur nec ex eorum defectu validitas consensus pessumdatur" (RR Dec., c. Davino, d. 28 aprilis 1977, v. 69, p. 234).

            11. - Aliquando ponitur ius "ad communionem vitae" vel "ad consortium vitae" sicut ius essentiale intra terminos can. 1095. Nemo tamen, in quantum sciamus, ullam analysim vere scientificam huius iuris usquam perfecit, ad eius substantiam vel identitatem autonomam demonstrandam. Ius vero de quo agitur proprie identificandum est sicut "ius ad communionem vitae coniugalis" seu "ad coniugale consortium vitae"; ac uti tale, aliud non est quam "ius ad matrimonium". Nihil novum ad scientiam nostram adportatur cum quis dicit, sine ulla ulteriore analysi, tale ius in consensu maritali commutandum esse; hoc enim patet. Si huiusmodi communio vel consortium vitae aliquod ius autonomum gignit, peculiaris natura huius iuris clare enodare oportet. Adhuc tamen remanere videmur in positione iam decem annis abhinc adnotata: ponderatio nempe cum doctrinalis tum iurisprudentialis circa hoc ius "sembra ancora molto lontano dall'aver raggiunto un punto di evidenza giuridica" (M. F. Pompedda, Incapacità ..., op. cit., p. 146). Haud multo post, in sententia vero rotali, idem clarissimus auctor iteravit: "libenter concedimus hucusque nondum traditam fuisse claram notionem eiusmodi vitae communionis in sua substantia" (RR Dec., c. Pompedda, d. 11 aprilis 1988, v. 80, p. 200). Postulare uti essentiale quod non est clarum, prudentiam non sapit.

            12. - Quod allegata anomalia, de qua in casu, in tempore consensus sit praesens, requisitum tam obvium est ut explanationem paene nullam exigat (consensus vero reddi quit invalidus tantummodo ab aliqua condicione praesenti in momento praestationis ipsius consensus). Animadvertendae tamen sunt practicae difficultates quae inveniuntur ad hoc punctum adaequate stabiliendum. Certitudo moralis (cf. can. 1608, § 1) de praesentia alicuius gravis conditionis incapacitantis - momento quidem consensus - ardue sane attingi potest si nihil ex actis et probatis emergit quod rationabiliter indicet praesentiam, annis quidem quae nuptiis praecesserunt, cuiusvis condicionis clare abnormis (minime tantum praesentiam vitiositatum normalium in constitutione psychica vel characteriali personae). Particulari vero modo dicendum est quod absentia cuiusvis historiae clinicae, documentatae quidem (maxime in nostris temporibus cum psychicae aegritudines ita communes sunt ac fere nemo iam haesitat ad consulendum medicum circa eas vel ad curam accipiendam), constituit elementum negativum maioris momenti - sub respectu probationis - quod cum difficultate postea compensari potest. Peritiae "super actis" parum revera adiuvant in terminis auxilii vere professionalis, ac idem generatim dicendum est de "tests" psychologicis compluribus annis post nuptias perfectis (cf. RR Dec., c. infrascripto in una Dublinen. d. 3 martii 1994, n. 19). Haec omnia quandam maiorem praecisionem terminologiae possunt addere anomaliis quarum praesentia iam ex testimoniis "laicis" seu non technicis elucet. Attamen si huiusmodi opiniones peritales vel "tests" positivum fulcimentum in depositionibus laicis non inveniunt, magnum pondus eis tribuere non licet. Immo dicendum est quod fere totum valorem pro scopo iudiciali amittunt, si in contradictione inveniantur cum iis quae clare ex aliis actis emergunt.

            13. - Relativitas incapacitatis. Iudices tribunalis appellationis in casu coram nobis, animadvertentes primum quod "sexual involvements of a teenage male Respondent with an older woman point to absolute grave psychic dysfunction precisely in the sexual area", addunt: "At the least the dysfunction could be relative in regard to this marriage under consideration" (acta II, p. 58). Phrasis sicut est "absolute grave psychic dysfunction precisely in the sexual area", solemnis sonitu sed itidem vaga, insufficientem basim praebet ad iustificandam declarationem incapacitatis consensualis. Oporteret determinare naturam "disfunctionis" sexualis in casu, simulque collocare in claram lucem rationem qua incapacitatem inducere censetur. Ad maiorem tamen admirationem movemur a phrasi adiuncta: "the dysfunction could be relative in regard to this marriage under consideration". Non facile intellegitur discrimen quod Iudices hic ponere videntur inter anomaliam "absolutam" ac anomaliam "relativam". Incapacitas pro consensu matrimoniali semper relativa est - cum praeciso respectu essentiae coniugii qua talis (ac exinde respectu concreti matrimonii sub Iudice). Nullo autem modo sustineri potest hypothesis "incapacitatis relativae", ubi relativitas ponitur non quoad officia coniugalia in seipsis considerata, sed quoad concretam personam electam uti sponsum, cum respectu sive ad interactionem inter peculiaritates uniuscuiuque ex singulis personis in coniugio unitis, sive ad tensiones forse eventuras, quas occursus utriusque creare potest.