Latin

Sententia d. 6 aprilis 1995, coram Burke

2.         Gravis vis vel metus matrimonium invalidum reddere possunt (c. 1103), ac idem dicendum est de defectu libertatis internae (quod nunc sub c. 1095 2° , nempe sub gravi defectu discretionis iudicii, a iurisprudentia tractatur). In utroque casu, deliberatio interna afficitur; sed modis valde diversis. Propterea in errorem facile incidit qui parallelismum inter duos casus stabilire vult. Recolendum est quod in metu, verus consensus adest (si pars verum consensum minime praebuisset, casus esset de simulatione potius quam de vi et metu); lex tamen positiva, legem quidem naturalem insequens, eum vanificat propter iniustitiam inlatam (cf. c. De Lanversin, d. 7 novembris 1990, R.R. Dec. vol. 82, p. 776, n. 7). Canon 1095, e contra, agit de casibus in quibus realis consensus numquam adfuit.

Sententia d. 15 decembris 1994, coram Burke

2. - Canon 1095, n. 2, qui in casu praesenti interest, statuit: "Sunt incapaces matrimonii contrahendi: ... qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda". Ad nullitatem matrimonii probandam iuxta hanc normam, duo praesertim stabilienda sunt: a) gravitas defectus discretionis; b) essentialitas coniugalium obligationum quarum appretiationem haec abnormis conditio impedivit. "Haud quodlibet vitium hac in re inducere valet incapacitatem, sed tantummodo illud quod audit gravem defectum circa iura et officia matrimonialia quidem essentialia mutuo tradenda et accipienda"; quodque igitur necessario vertere debet in "defectum psychologicum seu psychiatricum, ex quo originem ducerit illa incapacitas" (c. Pompedda, d. 16 decembris 1985: RR Dec., v. 77, pp. 585-586).

Sententia d. 15 decembris 1994, coram Burke

            2. - Homo "est (animal) naturaliter coniugale. Et sic coniugium, sive matrimonium, est naturale" (Suppl., q. 41, art. 1). "Matrimonium, uti ab Ecclesia propositum, correspondet naturali comprehensioni quam homo habet de illa unione - exclusiva quidem, necnon permanenti ac fecunda - cum membro alterius sexus, quam ob humanum coniugalem instinctum ipse naturaliter appetit" (Sent. d. 12 decembris 1991, coram infrascripto: RR Dec., v. 83, p. 747; cf. idem. d. 19 aprilis 1988: v. 80, p. 251, n. 2; d. 5 decembris 1989: v. 81, p. 744, n. 3).

Sententia d. 24 novembris 1994, coram Burke

2.         Incapacitas quandam condicionem absolutam implicat. Loqui de gradibus incapacitatis ("gravis", "minus gravis", "partialis") haud licet - etiamsi aliquando sic incuranter fit. Incapacitas consensualis semper totalis sit oportet. Partialis incapacitas pro matrimoniali consensu in lege canonica non datur.

Syndicate content