Latin

Sententia d. 22 iunii 1995, coram Burke

            4. - Canon 1058 statuit: "Omnes possunt matrimonium contrahere, qui iure non prohibentur". Ius connubii vero enumeratur inter fundamentalia iura naturalia quae Ecclesia semper agnovit ac protexit: "Ecclesia semper sanxit naturale atque inalienabile homini ius connubii" (c. Serrano, d. 29 aprilis 1983: R.R.Dec. vol. 75, p. 214). Eodem vero tempore, cum vir et mulier per matrimonium sibi vinculantur in solemnissimo foedere interpersonali per totam vitam servando, lex Ecclesiae quaerit securum reddere quod ii qui possident hoc ius nuptias contrahendi, praediti quoque sint minima tum physica tum psychica capacitate ad exercendum huiusmodi ius, quo relationem tam intimam ac gravem, ex natura sua omnino indissolubile, instituunt.

Sententia d. 18 maii 1995, coram Burke

2.         Hodiernis temporibus animadverti potest quaedam tendentia ad suggerendum quod defectus fidei, in baptizato, justificat praesumptionem (immo et eam creat) de indissolubilitate exclusa ab eius consensu matrimoniali. Iuxta quosdam, indifferentia vel hostilitas erga sacramentalitatem coniugii christiani, vel erga ritus religiosos qui ex regula celebrationem nuptialem comitantur, eundem effectum producit.

Sententia d. 11 maii 1995, coram Burke

            2. - Canon 1095, n. 2, qui in casu praesenti interest, statuit: "Sunt incapaces matrimonii contrahendi: ... qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda". Ad nullitatem matrimonii probandam iuxta hanc normam, duo praesertim stabilienda sunt: a) gravitas abnormis defectus discretionis; b) essentialitas coniugalium obligationum quarum appretiationem haec abnormis conditio impedivit.

Sententia d. 19 ianuarii 1995, coram Burke

            2. - Incapacitas consensualis ad normam can. 1095, nn. 2 et 3 tantum dari potest si deficientia seu anomalia psychica quam nupturiens tempore consensus patiebatur ei impossibile reddidit iudicium minimaliter criticum exercere circa iura/officia essentialia matrimonii, vel assumere coniugii essentiales obligationes. Essentialia quidem sunt ea quae ad esse rei pertinent. Ex elementis essentialibus instituti coniugalis, minime ex eius aspectibus accidentalibus, haurienda sunt illius iura/officia essentialia.

Syndicate content