2. - Naturale ius connubii. Cum coniugale institutum adeo consilio divino pro maturatione humana correspondeat, non tantum inclinatio naturalis erga matrimonium, sed immo et naturale ius ad nuptias contrahendas existit, quod ius in can. 1058 positive exprimitur: "Omnes possunt matrimonium contrahere, qui iure non prohibentur". Inter illos qui afficiuntur a coarctanti clausula huius canonis sunt ii omnes qui, etiamsi liberi ab impedimentis canonicis (cann. 1083-1094) et a gravi vi vel metu ab extrinseco incusso (can. 1103), aliquem substantialem defectum intellectus voluntatisve - psychicum nempe defectum - patiuntur; qui in eorum casu eousque inficit ac reducit actum consensus, ut iam non possit considerari sicut actus humanus aptus ad essentiale matrimoniale foedus constituendum. Talis anomalia psychica tamquam iuridicum effectum secum fert consensualem incapacitatem, de qua in can. 1095 agitur.
3. - Incapacitas consensualis implicat praesentiam alicuius non parvae anomaliae psychicae. Incapacitas pro matrimonio contrahendo, uti patet, est mendum ["handicap"] extraordinarium, quod omnino inexplicabile esset in quavis personalitate normali. Cum hoc affirmatur, oportet meminisse quod, intra fines anthropologiae christianae, "normalitas" aliquibus vitiositatibus in psychica constitutione personae necessarie insignitur. Uti Summus Pontifex Ioannes Paulus II affirmavit coram Rota Romana anno 1988: "[Le] lievi o moderate psicopatologie ... non influiscono sostanzialmente sulla libertà della persona di tendere agli ideali trascendenti, responsabilmente scelti ... Quindi, per il canonista ... il concetto di normalità, e cioè della normale condizione umana in questo mondo, comprende anche moderate forme di difficoltà psicologica" (AAS, 80, a. 1988, 1181). Momentosa tantum abnormalitas in indole psychica potest provocare incapacitatem consensualem.
Praesentia alicuius subiacentis anomaliae gravis requiritur in casibus incapacitatis quae in commate tertio canonis 1095 describuntur, non minus quam in illis de quibus in secundo commate eiusdem canonis. "Cum quis incumbit in ponderando aspectus tum parallelos tum divergentes inter duo commata, aliqua confusio oriri potest nisi sufficienter prae oculis habeatur factum quod Legislator non tantum diversam speciem psychicae incapacitatis in unoquoque commate perpendit, sed et unamquamque speciem ex diverso angulo considerat.
Comma secundum particulari modo attendit ad sedem incapacitatis, quae est facultas intellectivo-critica (ubi discretio iudicii exercetur); textus vero curam ponit ad specificandum quod defectus ibi praesens gravis sit oportet. Patet ratio ob quam specificatio fit: quia defectus discretionis in multis gradibus stare possunt. Proinde et mens Legislatoris patet: leves vel moderatae deficientiae discretionis iudicii non causant incapacitatem consensualem; tantum defectus gravis eam provocare quit.
Comma tertium canonis directe incapacitatem ipsam respicit, quin sedem eius specificet (quamvis, nisi fallimur, haec alia quam facultas volitiva-exsecutiva non potest esse), tantum indicans quod incapacitas in casu datur ob causas naturae psychicae. De «gravitate» vero nulla mentio fit in numero tertio, ratione vero patente: quoniam id facere omnino superfluum esset. Vacuum enim erit velle inter capacitatem «gravem» et «minus gravem» distinguere, quia incapacitas gradus non admittit; est vel non est" (Decis. coram infrascripto d. 14 iulii 1994, in una Carolinana, nos. 6-8). Patet ergo quod origo, radix vel causa incapacitatis, sive sub n. 2 sive sub n. 3 can. 1095, semper gravis sit oportet. Nisi sic fuisset, nulla rationabilis explicatio adduci posset de menda ita gravi uti est incapacitas electionem matrimonialem exercendi: quae quidem electio naturae humanae tam conformis est.
4. - "Quod attinet ad incapacitatem adsumendi obligationes matrimonii essentiales, haud umquam satis recolendum erit distinctione opus esse inter meram difficultatem etsi graviorem et veram impossibilitatem adimplendi id quod continetur in nuptiali foedere. Impossibilitas autem plus minusve non admittit adeo ut inepte nonnumquam quidam loquantur de necessitate demonstrandi gravitatem eiusdem, nisi quis se referre velit ad causam incapacitatis. Quae causa natura psychica sit oportet, idipsum edicente littera Codicis, neque alia ac gravis immo gravissima esse potest ut veram impossibilitatem secumferat in contrahentibus; notam ideo habere debet cuiusdam anomaliae seu psychicae deordinationis, secus non intelligeretur incapacitas seu inhabilitas ad adimplendas obligationes" (c. Pompedda, d. 18 decembris 1991: R.R. Dec., v. 83, p. 862).
5. - Haec basica puncta summatim exponere sic liceat: a) incapacitas consensualis gravem mendam personale constituit; b) incapacitas veram impossibilitatem, haud quidem meram difficultatem, implicat (cf. verba Ioannis Pauli II ad Rotam, anno 1987: "Per il canonista deve rimanere chiaro il principio che solo la incapacità, e non già la difficoltà a prestare il consenso ... rende nullo il matrimonio": AAS, v. 79, 1457); c) dum patet quod ipsa incapacitas non proprie sicut "gravis" potest cognominari, patet equidem quod (secundum modum examinandi quaestionem) gravis esse debet et defectus intellectus voluntatisve qui incapacitatem provocat, et ipsa causa huiusmodi defectus (irrationabilis quidem esset hypothesis defectus psychici incapacitantis ex leviori causa procedentis); d) incapacitas ergo consensualis semper arguit praesentiam gravis pathologiae seu anomaliae psychicae in contrahente: "Una vera incapacità è ipotizzabile solo in presenza di una seria forma di anomalia" (Ioannes Paulus II, loc. cit.).
6. - Personalismus et interpersonalismus coniugalis. Pro causa quae hodie sub Iudice cadit, animum speciali modo vertere oportet erga theoriam "incapacitatis consensualis relativae". Quia ista hypothesis a nonnullis habetur sicut logica consequentia visionis matrimonii quae "interpersonalis" dicitur, quaedam breves considerationes praeliminares circa personalismum ac interpersonalismum matrimonialem possunt esse utiles.
Insistentia super aspectu personali necnon interpersonali foederis coniugalis notabili modo intensificata fuit post Constitutionem Gaudium et Spes Concilii Vaticani Secundi. Inter Iudices rotales, R. D. Lucianus Anné atque R. D. Iosephus Maria Serrano Ruiz praeeminentes in hoc labore fuerunt. Hodierna rotalis iurisprudentia perraro relationem interpersonalem non sublineat, recte autem animadvertens quod ista relatio matrimonio adaequate applicatur tantummodo cum eius coniugalis indoles in debito lumine collocatur.
Theoriae interpersonales de matrimonio uberes analyses suggerere possunt si adaequate colligatae sint cum personalismo christiano, cuius notio centralis sub aspectu anthropologico est quod homo seipsum plene invenire potest tantum "per sincerum sui ipsius donum" (GS, 24). Personalismus christianus notabilem influxum exercuit ac exercet in campo legis canonicae matrimonialis; citari potest, inter alia exempla, nova formula a can. 1057, § 2 adhibita ad exprimendum obiectum consensus coniugalis.
7. - Uti patet, non quaevis thesis quae proponitur nomine personalismi vel interpersonalismi coniugalis est necessarie valida. Praesuppositiones in unoquoque casu, uti fas est, explorationi in transcursu temporis subiicientur, acceptationem paulatim adipiscentes vel amittentes. In phase "iuris condendi" (quale erat decennium circa annum 1970), mirum non est quod perplures ideae apparuerint, quamvis non omnes potuerint iuridicae analysi resistere. Tandem in periodo "iuris conditi", sicut iterum inde ab anno 1983 nos invenimus, necesse est optiones concretas a Legislatore factas debite ponderare, ad comprehendendum sensum selectionum vel reiectionum effective peractarum.
8. - Uti exemplum afferamus: annis decadis 1970 durantibus, inter phrases "personalisticas" in Gaudium et Spes inventas quarum iuridica vis frequentius discutiebatur, certe collocari debet descriptio matrimonii sicut "intima communitas vitae et amoris coniugalis" (no. 48), vel (etsi ad minorem gradum) sicut "totius vitae consuetudo et communio" (no. 50). Codex promulgatus anno 1983 neutram phrasim acceptavit sicut definitionem vel descriptionem foederis matrimonialis, sed potius locutionem "consortium totius vitae" (can. 1055), magis traditionalem. Propositio ad incorporandum "ius ad ea quae vitae communionem essentialiter constituunt" inter elementa quorum exclusio nullitatem provocaret, a Pontificia Commissione attente quidem considerata (Communicationes, a. 1977, 375), tandem reiecta est; ratio, uti videtur, fuit quod quaevis propria entitas iuridica quam habere potest, iam praevisa est per illud "essentiale aliquod elementum, vel essentialem aliquam proprietatem" can. 1101, § 2: quorum ulterior definitio ad iurisprudentiam et doctrinam pertinet. (op. cit., a. 1983, 233-234).
9. - Constans punctum referentiae in discussionibus decadis annorum 1970, fuit rotalis sententia d. 25 februarii 1969 coram Anné, quae primo tentavit analysim iuridicam totius paragraphi Constitutionis Gaudium et Spes (48), quae illam toties citatam phrasim "intima communitas vitae et amoris coniugalis" continet. Se in presuppositionibus personalisticis innitens, Anné quaerebat determinare obiectum consensus iuxta mentem Concilii: "ad circumscriptionem obiecti formalis substantialis consensus matrimonialis" (R.R. Dec., v. 61, p. 181). Modus quo ipse quaedam verba Constitutionis sublineat notetur oportet: "Concilium Vaticanum II, dicens de actu quo matrimonium initur, clare docet: «Intima communitas vitae et amoris coniugalis, a Creatore condita suisque legibus instructa, foedere coniugii seu irrevocabili consensu personali instauratur. Ita actu humano, quo coniuges sese mutuo tradunt atque accipiunt, institutum ordinatione divina firmum oritur, etiam coram societate ...» (Gaudium et Spes, n. 48, 1). Propositio haec Concilii Vaticani II sensum iuridicum habet. Non respicit, enim, merum factum instaurationis communitatis vitae sed ius et obligationem in hanc intimam communitatem vitae" (ib., p. 182).
Hic, dum Anné suam analysim centrat minime in "amore" (sicut quidam contendunt) sed in "communitate vitae", particulare interesse demonstrat pro expressione "sese mutuo tradunt atque accipiunt" textus conciliaris, verbum "sese" sublineans. Hoc eius interesse plene iustificatum in eventu fuit quia, cum discussiones illius decadis extinctae fuerunt, haec ipsa phrasis accepta ac codificata fuit ad exprimendum, modo magis personalistico, naturam ac obiectum consensus matrimonialis: "... actus voluntatis, quo vir et mulier foedere irrevocabili sese mutuo tradunt et accipiunt ad constituendum matrimonium" (can. 1057, § 2). Proinde, ad ideas et principia valida pro canonica ratiocinatione ac praxi exinde trahenda, analysi subicere oportet non iam illam formosam (sed iuridice aliquantum vagam) phrasim "intima communitas vitae et amoris coniugalis" Constitutionis Gaudium et Spes, sed hunc conceptum "donationis sui et acceptationis alterius", qui est aeque personalisticus, magis tamen concretus.
10. - Relativitas consensualis incapacitatis. Integer canon 1095 agit de "incapacitate relativa": id est de incapacitate psychica relative ad matrimonium, vel, adhuc magis concrete, relative ad essentialia iura/officia matrimonii. Hoc ex verbis ipsius canonis patet (cf. M. F. Pompedda: in AA.VV.: Incapacity for Marriage: Jurisprudence and Interpretation, P.U.G., Rome, p. 205). Attamen aliquando proponitur quod canon (vel saltem lex) "incapacitatem relativam" in altera acceptione contemplatur: ut incapacitatem scilicet relative non ad essentiam matrimonii qua talis, seu ad essentialia elementa instituti matrimonialis, sed ad concretum comparem quocum consensus mutue datus ac acceptatus fuit. De haec vero hypothesi nostra interest pro causa quae hodie iudicetur oportet.
11. - Inde a primis annis decadis 1970, cl.mus R. D. Serrano contendit hanc figuram "relativae incapacitatis" (sensu quidem nunc nuper indicato) construere. Admirabilis eius per viginti annos perseverantia, quin thesim proponere desinat, honorem tribuit convictioni ac tenacitati quibus pollet; soliditatem tamen ipsius theseos non necessarie demonstrat. Plures Iudices ac iuristae ecclesiastici, qui et ipsi connubium sub lumine personalistico contemplantur, non agnoscunt validitatem huiusmodi figurae "incapacitatis relativae", nec accipiunt rationes quae ad eam roborandam adducuntur.
In una sententia d. 5 aprilis 1973 lata, R.D. Serrano argumentum proposuit iuxta quod persona expers quavis gravi perturbatione personalitatis vel incapacitate pro aliis relationibus, potest tamen esse incapax relationem interpersonalem instituendi cum illa persona concreta quam uti coniugem elegit: cum tali quidem incapacitate, quae ad consensum eius vanificandum perveniat (R.R. Dec., v. 65, p. 326). Haec thesis iteratur in aliis compluribus sententiis ab ipso illustrissimo Auditore scriptis, notabiliter quoque in una d. 9 iulii 1976. Fundamentum allegatae nullitatis in indolibus coniugum collocans, sustinet quod "ex ipsamet natura inquisitionis instaurandae a proximo requiritur, et necessario, studium alterius personae, quacum quis coniugium init; quaeque et eadem in eo praecise deficere posset ut alterum, cum propriis deficientiis, suscipere nequeat; vel difficillime in unum, scilicet coniugale, assumendi capax sit ... Haec res aestimandi ratio maxime extollenda est in matrimonio, quia consortium coniugale totam vitam comprehendit et maxima spontaneitate haud minus ac intimitate nactum est omnia quaecumque «una cum altero» experiri; unde facile praevidere est si «coexsistentia» in favorabilibus comitatis et subiectionis animi adiunctis constituatur, stabiliter fore eamdem duraturam; sin minus, moraliter impossibilem evadere ...
Consequens sit qualificata «relativitas» capitis nullitatis, quod in casu forte pronuntiandum erit. Inhabilitas enim et de uno negotio coniugali praedicaretur, quidquid erit de capacitate partium in aliis vitae psychicae operationibus et habitibus; et unum matrimonium respiceret in concreta «diade», quae singulare coniugium init. [Talis incapacitas caute vero accipienda est] cum integras relinquere possit vires intellectus et voluntatis ad rite munus quodlibet obeundum et aptum commercium socialem; imo vel ad consuetudinem affectivam etiam et intimam stabiliendam cum persona idonea" (v. 68, p. 317).
12. - Haec postrema verba exprimunt practicum momentum theoriae, immo et praebent rationem qua maior pars iurisconsultorum censent illam minime esse interpretationem acceptabilem consensualis incapacitatis, uti in canone 1095 describitur. Hypothesizat quod duae personae possint esse incapaces consensus matrimonialis relate ad invicem; et hoc, minime ob ullam pathologiam personalem (quia ambo cadunt intra limites normalitatis), sed ob "pathologiam consortii" ["patologia della coppia"]. Uti effectus practicus, relatio quae sicut amorosa incepit, paulatim devenit "pathologica", et haecce "pathologia relationalis" censetur esse signum vel probatio primigeniae incapacitatis [personalis?] pro consensu praebendo.
13. - Hic nonnulla puncta ac quaestiones iam insurgunt. Quaevis vera incapacitas pathologiam exigit; non tamen omnis pathologia implicat vel probat incapacitatem. Exigitne incapacitas consensualis relativa quandam pathologiam? In casu affirmativo, oportet ut pathologia gravis sit? Si, uti fere semper verificatur, nupturientes valde fortem relationem interpersonalem ac mutuam coniunctionem animorum tempore celebrationis nuptialis habuerint, quomodo hoc componi potest cum eorum incapacitate (relativa) in ipsomet momento? Si, in absoluta contradictione cum persuasione quam tunc possidebant, incapaces coniugalem vitam vivendi fuissent, estne possibile quod in illo tempore illi normales essent? Si, e contra, normales tunc fuissent, potuitne realis pathologia praesens esse in ipso actu consensus? Vel potius agitur de pathologia quae in illis (vel in eorum relatione) in futuro oriri posset? In qua persona vel in qua re collocat haec thesis ipsam pathologiam? Si, in casu incapacitatis relativae, praetensa "pathologia consortii" abstrahitur a personis (quae sunt fundamentaliter normales), quomodo - quo scilicet medio - potest adhaerere relationi earum? Non censemus posse nos responsionem omnibus his quaestionibus praebere; responsio tamen pro aliquibus ex illis necessario quaerenda est.
14. - Deficientia quae magis patet in thesi incapacitatis relativae est quod quamvis necessitatem gravis anomaliae psychicae in alterutro nupturiente praetermittit. Invalidae declarari possunt nuptiae, etiamsi utraque pars intra limites normalitatis canonicae cadat. Hoc directe contradicit principio supra enuntiato (in iurisprudentia et doctrina, immo et in expressa mente legislatoris fundato), quod exigit praesentiam gravis anomaliae ad matrimonium nullum sub can. 1095 declarandum.
15. - Verum est quod Iudices thesi relativae incapacitatis psychicae faventes ex more indicant quandam anomaliam in partibus, etsi non gravem. Sic legere quis potest in parte "In Iure" sententiae latae a Tribunali Appellationis in causa hodie sub Iudice: "It is possible in a given marriage that the two people both suffer from moderate disorders not sufficiently severe to render them absolutely incompetent as individuals, but so conflicting that the two people are incompetent relative to each other" (Acts, 167). Iam citata sententia d. 13 decembris 1991 ulterius progredi videtur: "quamvis inhabilitas relationalis seu relativa satis sit ad incapacitatem nubendi, evidens est talem inhabilitatem melius et facilius demonstrari ex maiore alterutriusque psychica deordinatione constabilita, etiam per plures sibi cuiusque proprios abnormitatis, etiam non gravioris, tractus" (v. 83, p. 772). Iuxta haec verba, si ea bene intelleximus, nulla personalis turbatio psychica necessaria esset in alterutra parte ad incapacitatem relativam declarandam; si quaedam adsit "turbatio" (etsi hic terminus adhibeatur in sensu non-gravium mendorum indolis), hoc tantum probationem incapacitatis roborat. Ineluctabilia esse videntur consectaria huius thesis: si leves vitiositates indolis, ex momento quo inveniuntur in mutua oppositione, incapacitatem provocant, tunc possibile fit quodcumque matrimonium invalidare.
16. - Mentem iterum vertentes ad sententiam d. 9 iulii 1976 latam, notamus quod in gradu appellationis recognita postea fuit coram alio Turno rotali, qui non tantum decisionem infirmavit sed et thesim incapacitatis relativae inacceptabilem invenit. Sententia (c. Masala, d. 20 aprilis 1982) notavit imprimis magnam impraecisionem iuridicam in notione "relationis interpersonalis" ex qua ipsa theoria derivationem trahere vult. "Minime tamen circumscribit ac definit sententia appellata elementa iuridica specificae relationis interpersonalis vel communionis vitae, cui instaurandae nubentes idonei esse debent, sed mere sistit in asserenda, modo generali, necessitate «capacitatis relativae» matrimonio ineundo, ac pro sua thesi multos citat doctores psychologiae, qui theorias proponunt, haud raro a dictaminibus anthropologiae penes auctores catholicos excultae distantes. Itaque sumit schemata et elementa mere psychologica, quae gratuito traducit in regionem iuridicam" (R.R. Dec., v. 74, p. 173).
Sententia coram Masala deinde exponit profundiorem ac magis substantialem criticam animadversionem erga hanc thesim, quae quidem critica animadversio communis facta est inter auctores: "Iuxta sententiam enim incapacitas relationum interpersonalium considerari debet «non in eiusdem abstracta atque implexa theorica configuratione, verum quin - et praecipue sicut fieri debet - iuxta concretam exsistentiam», et ad hunc finem, studium perfici debet de altera parte, quacum quis coniugium init «quaeque et eadem in eo praecise deficere posset ut alterum, cum propriis deficientiis, suscipere nequeat». His conclusionibus adstipulari nequimus ... quia id genus incapacitas debet definiri non pro varia commensuratione de subiecto ad subiectum sed pro obiectiva ratione ad matrimonii substantiales obligationes in provincia iuridica definitas ... quae profluunt ex substantia, ex proprietatibus et ex fine matrimonii" (ib., p. 190).
17. - Certe est verum, uti bene dicitur, quod unumquodque matrimonium considerari debet in eius singularitate ac "iuxta concretam [eius] exsistentiam" (v. 68, p. 317), etiam quod attinet ad possibilem invaliditatem consensus iudicandam. Attamen lex indicat substantiales illius concretae exsistentiae aspectus, habiles ad effectum ita momentosum uti incapacitatem consensualem producendum. Perclara verba can. 1095 Codicis anno 1983 promulgati confirmant id quod in sententia coram Masala, anni praecedentis, expressum fuit: elementa iuridica quae considerare oportet ad capacitatem iudicandam consistunt in officiis essentialibus coniugii in seipsis consideratis, minime vero in relativa interactione indolum coniugatorum. Uti M. F. Pompedda concinne animadvertit, canon 1095 loquitur "of a relativity only in relation to the essential obligations of matrimony. It does not speak of any other kind of relativity" (op. cit., 205).
18. - Practice loquendo, magna deficientia in decisionibus affirmativis ob "relativam incapacitatem" solite invenitur: etenim probatio quae adducitur ad demonstrandam "incapacitatem ad relationem instaurandam" (quae, si iuxta probationes revera demonstretur ad tempus consensus retrahi ac obligationes matrimoniales essentiales affecisse, utique invalidans erit), nihil aliud demonstrat ex regula quam "incapacitatem [difficultatem?] ad relationem sustinendam". Talis vero "probatio" absdubio facile emergit postquam convictus coniugalis in ruinam ivit. Attamen, nullo modo valet ad incapacitatem consensualem ad normam can. 1095 evincendam, nisi iudex (minime autem Peritus): - a) moralem certitudinem adipisci possit naufragium consequens fuisse verae impossibilitatis (minime autem merae difficultatis, cui resistentia non fuit prolata) officia essentialia coniugii assumendi; - b) peritiam fidedignam receperit (validam scilicet sub aspectu professionali-scientifico, et ab Actis confirmatam) iuxta quam haec incapacitas fuit radicata in concreta gravique anomalia psychica, in alterutra vel utraque parte, iam tempore consensus praesenti.
19. - Nobis videtur quod utiles hic esse possunt quaedam citationes ex parte "In Facto" sententiae c. Serrano d. 13 decembris 1991. Nostrum motivum, ad quaedam excerpta citanda, certe non est meritum causae vel decisionis revisere (quod nobis minime correspondet); hoc potius facimus quia citata verba exemplificant quasdam opiniones psychologicas aliquando prolatas ad thesim incapacitatis relativae roborandam. In rotali instantia tres peritiae datae sunt: omnes quidem in lectione Actorum exclusive innixae. De his opinionibus peritalibus, sententia affirmat: "Omnes miro concursu pro incapacitate partium ad invicem referendi incunctantes sunt" (v. 83, p. 770). Prof. De Caro citatur: "dagli atti risulta una sola vera incapacità dei due soggetti: quella di creare (e forse di programmare) una vera unità di coppia coniugale con tutte le caratteristiche indispensabili perché il programma di vita comune si traduca in un'autentica «communio vitae et amoris»" (p. 771); ac sententia commentum ad rem facit: "Peritia tota itaque insistit in asserenda incapacitate ad instaurandam relationem: quod, iuxta exposita in parte in iure satis superque est ad nullitatem foederis" (p. 772).
Ponens notat quod Periti omnes concordes sunt "in absentia deordinationis gravis in utroque [coniuge] seorsum sumpto" (p. 771). Hoc non obstante, unus ex illis, "postquam adfirmavit deordinationem [proinde, levem?] actoris", addit quod "Conventa habet «un carattere e una personalità notevolmente anomali (per lo meno nei confronti dell'attore) ...»" (p. 774). Praeterea, "Tutto ci rende sicuri nell'affermare l'esistenza in entrambi ... non, certo, di una «incapacitas» di base, a priori, per qualunque persona, ma di una «incapacitas» fra quelle due persone" (p. 773).
Praetermittentes quaestionem utrum hae opiniones debitum pondus tribuant factori humanae libertatis, censemus quod - potius quam diagnosim scientificam alicuius constitutionalis incapacitatis relativae (hypothesis nempe ab omnibus psychologis certe non admissa) - constituunt explicationes psychologicas "a posteriori" de naufragio matrimonii inter duas personas normales (uti agnoscitur): "post frustrationem in proprio ideali", in verbis ipsius Ponentis (p. 773).
20. - Alia verba Periti inveniuntur quae nos aliquantulum perplexos relinquunt sub aspectu anthropologico: "Nel nostro presente caso l'incapacitas oltre che dalle due strutture psicologiche peculiari è stata anche aggravata dalla mutua «idealizzazione» che vi era stata e che poi crollando o frantumandosi ha reso più aspro e rancoroso il conflitto, con un intreccio inestricabile di cause e motivi" (p. 773). Si accipi debet hoc iudicium (ac eandem notionem alibi invenimus), tunc factum quod duae personae - quae postea dicuntur fuisse relative incapaces - fuissent amore captae ["in love"] tempore nuptiarum fit confirmatio, immo et aggravatio, earum relativae incapacitatis!
Sub aspectu vero vis probatoriae quam opiniones peritales habere possunt, si matrimoniale naufragium saepe insignitur quodam "intreccio inestricabile di cause e motivi", uti Peritus apte animadvertit, mirum est quod ipse designet incapacitatem relativam sicut concretam causam naufragii, certitudinem scientificam suae diagnosi tribuens.
21. - Difficultas praecipui momenti quam, ni fallimur, "incapacitas relativa" suscitat est clara determinatio eius subiecti. In ultima analysi, theoria videtur hypothesizare "relationes impossibiles", potius quam personas incapaces. Sic subiectum incapacitatis aliquo modo removetur a persona (ab una nempe alterave parte, vel utraque insimul), ad relationem, unionem nempe vel consortium, quam partes constituere volebant. Aliquod indicium in hoc sensu in sententia d. 13 decembris 1991 forte invenitur: "Praeter singulorum inhabilitatem, inhabilitas etiam personarum qua consortium (id est, uti coniugum) ... gignere etiam potest casus in quibus essentialis defectus capacitatis ex utroque simul veniat ut in unum concurrentibus" (v. 83, p. 761). Licetne loqui de "incapacitate relationali" hoc sensu: quae nempe erit incapacitas nullius singularis partis, sed utriusque simul, sicut ["qua"] consortium? Sententia pergit ad citandam, cum adprobatione, diagnosim Periti de gravi pathologia consortii, quamvis idem Peritus iam asseruisset (p. 771; cf. supra) nullam gravem pathologiam in singulis personis adfuisse. "Peritus tandem in recognitione Peritiae quodcumque dubium fugat: «Indubbiamente risulta una grave patologia di coppia (quam supra diximus "ad consortium") ... L'abbondanza e l'entità del materiale relativo alla conflittualità mi fa ritenere che non sia necesario il raggiungimento di una assoluta sicurezza diagnostica sui singoli»" (p. 773).
Philosophica incohaerentia, ita sane ut ipsa sustineri posse nullo modo videatur, thesis "incapacitatis relativae" magis apparet hic: cum profert hypothesim de gravi "pathologia consortii personarum ["coppia"]", quin ulla adsit gravis immo et clare diagnosticabilis anomalia in alterutro nupturiente. Consensus vero est actus singularis personae, cui altera persona respondet (vel minus). Capacitas ad consentiendum ad personam pertinet; ac idem dicendum est de incapacitate. Canon 1095 normas statuit ad iudicium ferendum de "pathologia consensus", minime vero de "pathologiis consortii". Persona est quae incapacitatem ad consortium matrimoniale constituendum pati potest: incapacitas in casu predicatur de persona: i.e. de viro et/vel muliere, minime de consortio inter eos. Consortium coniugale vere sicut interpersonale designatur; non tamen potest hypostatizari vel personalizari, tamquam si idipsum consortium sit subiectum libertatis ac responsabilitatis, iurium ac officiorum, capacitatum ac incapacitatum.
22. - Quod argumenta pro "incapacitate psychica relativa" non valuerunt persuadere alios Iudices Romanae Rotae, comprobari potest ex amplo elencho auditorum qui thesim reiciunt (prae oculis etiam habito facto quod thesis sat raro in iudicio praesentatur): c. Raad, d. 14 aprilis 1975: R.R. Dec., v. 67, p. 260; c. Di Felice, d. 12 novembris 1977, v. 69, p. 453; c. Lefebvre, d. 4 februarii 1978; c. Agustoni, d. 20 februarii 1979; c. Parisella, d. 15 martii 1979; c. Bruno, d. 22 februarii 1980, v. 72, p. 127; c. Fiore, d. 27 maii 1981, v. 73, pp. 314-317; c. Pompedda, d. 19 februarii 1982, v. 74, p. 90; c. Masala, d. 20 aprilis 1982, v. 74, pp. 173-174; c. Egan, d. 28 iulii 1983, v. 75, p. 489; c. Stankiewicz, d. 24 octobris 1985, v. 77, pp. 448ss; c. Ragni, d. 24 maii 1988, n. 5; c. Colagiovanni, d. 23 ianuarii 1990, v. 82, p. 12; c. Palestro, d. 5 iunii 1990, v. 82, p. 479; c. Pompedda, d. 19 octobris 1990, v. 82, p. 689; c. Colagiovanni, d. 5 martii 1991, v. 83, p. 138; c. Faltin, d. 21 octobris 1991, ib., p. 558; c. Civili, d. 2 martii 1993, n. 8; c. Funghini, d. 23 iunii 1993, nn. 5-9; etc.
23. - Sententia c. Funghini d. 23 iunii 1993 meret ut speciali attentione perpendatur. Post ponderatam considerationem quaestionis, concluditur quod "absoluta praevalens" iurisprudentia rotalis incapacitatem relativam respuit. In brevi summario exponit praecipua principia quae incapacitatem consensualem sub can. 1095 regunt, quaeque et in doctrina et iurisprudentia iam consolidata sunt. Cum quis recolit ista principia, in sententia quidem admirabili cum concisione exposita, clare capit quomodo "incapacitas relativa" non satisfacit essentialia ac stabilita requisita pro consensuali incapacitate. Sic: a) "Unaquaeque pars propria incapacitate laborare debet momento celebrationis matrimonii independenter ab altera"; b) "Incapacitas non est summa levium pathologiarum duorum contrahentium"; c) "E tenore canonis incapacitas esse debet erga obligationes essentiales matrimonii et quidem originem ducens e causis naturae psychicae, non vero erga personam alterius coniugis"; d) "Criterium incapacitatis desumendum est exclusive e perturbato statu psychico praematrimoniali alterutrius vel utriusque contrahentis. E vita communi coniugali desumi potest dumtaxat argumentum confirmatorium perturbationis vel anomaliae pychicae praematrimonialis eiusque gravitatis, non vero constitutivum" (n. 8).
24. - Incompatibilitas. In praxi, thesis "relativae incapacitatis psychicae" vix distingui potest a thesi "incompatibilitatis invalidantis". Immo et propter easdem definitivas rationes ambo inacceptabiles sunt. Ex una parte, iudicare de compatibilitate indolum, intra provinciam iuris non cadit. Alia ex parte, et hoc praesertim, nulla adest basis super qua Iudices ecclesiastici possint iuste vel rationabiliter declarare, cum morali certitudine, quod duae personae, olim mutuo amore adeo captae ut elexissent se in connubium coniungere, reapse fuerunt constitutionaliter inhabiles pro vita coniugali. Impossibile est iudicialiter decidere quod eventuale naufragium in earum foedere amoris erat consequens primigeniae incapacitatis ad essentiales obligationes matrimonii assumendas, minime vero simplicis post-nuptialis absentiae necessariae operae ad conservandum illum amorem qui eas in primo momento iunxit, vel saltem ad mutuam fidelitatem servandam, non obstante inevitabili conflictu vitiositatum (in quibus forsitan antea non animadverterunt). "Il fallimento dell'unione coniugale, peraltro, non è mai in sé una prova per dimostrare tale incapacità dei contraenti, i quali possono aver trascurato, o usato male, i mezzi sia naturali che soprannaturali a loro disposizione, oppure non aver accettato i limiti inevitabili ed i pesi della vita coniugale ..." (Ioannes Paulus II: AAS, v. 79, 1457).
Caput "radicalis incompatibilitatis" "nullibi in Codice invenitur neque in doctrina vel iurisprudentia, eo quod radix incapacitatis praestandi consensum matrimonialem invenienda esset in diversitate vel incompatibilitate characteris partium" (c. Colagiovanni, d. 5 martii 1991: R.R. Dec., v. 83, p. 138). Est enim "caput quod nullibi spatium habere potest in iure canonico, quodque sapit iuris civilis in causis pro divortio obtinendo" (ib., p. 143). "Characterum diversitas, quae diversitas est connaturalis et personalis uniuscuiusque hominis, potest ita ad extremum protendi ut habeatur incompatibilitas inter valores, modos interpretandi realitatem et sese gerendi in relationibus interpersonalibus, quae certo certius difficiliorem reddit has relationes, sed non impossibiles" (ib., p. 139).
Causa prae-codicialis quae in hoc contextu speciale momentum habet est illa coram Raad d. 14 aprilis 1975 (designata uti unus ex Fontibus can. 1095, n. 3). Examini subicit thesim incapacitatis psychicae relativae sub particulari aspectu "essentialis incompatibilitatis" (revera unam alteri aequiparat: "incapacitas psychica relativa seu incompatibilitas essentialis": R.R. Dec., v. 67, p. 260). Sententia vero affirmat: "fere ullo modo probari potest incompatibilitatem totaliter constitutionalem esse, matrimonium antecedentem et concomitantem fuisse minimeque factis et eventis postnuptialibus deberi ... Si re vera perpetuitas incompatibilitatis quodammodo exsisteret, compartium nec consuetudo amicalis vel amatoria, nec connubii promissio, nec nuptiae, nec convictus iugalis etsi brevis, humanitus locum habere possent" (pp. 258-259).
25. - "Incompatibilitas" vero est notio psychologica, quae definitur ac quam metiri quis potest per comparationem inter tractus characteriales duarum personarum factam. "Incapacitas consensualis" est condicio iuridica, quae per parametra interpersonalia non definitur (quamvis patet quod consequentias interpersonales habet). Incapacitas iudicanda est ratione habita non alterius partis in foedere coniugali, sed iurium/officiorum essentialium ipsius instituti matrimonialis. Proinde, cum psychologi qualificant concretam relationem coniugalem sicut "incompatibilem", huiusmodi iudicium psychologicum nullam basim praebet ad proferendam sententiam canonicam de incapacitate consensuali.
Inter ipsos psychologos, non pauci in dubium vocant thesim incompatibilitatis radicalis vel insuperabilis. In eadem decisione coram Raad, anno 1975, citatur responsio psychiatri: "Your second question involves the concept of «essential incompatibility». Do you mean by this, basic, unchangeable and irrevocable incompatibility? If yes, I am not sure it exists" (v. 67, p. 258).
26. - Notio cuiusvis essentialis ac inmutabilis incompatibilitatis videtur pugnare cum principiis fundamentalibus anthropologiae christianae. Qui declarat, ex. gr. impossibile esse pro illo qui impatiens est convivere cum persona pigra, vel idem asserendum esse de duabus personis quae praepollentes vel obstinatae sunt, qualificat sicut "impossibile" id quod tantum est difficile. Cum tale iudicium de persona fundamentaliter normali fertur, reapse negatur eam liberam esse ad luctandum contra defectus suos (inter quos sane includatur oportet illud elementum "intolerantiae" erga alios, omnibus nobis quidem commune). Hoc insuper vel respuit, sicut aliquid "irreale" ["impractical"], evangelicum mandatum alios amandi, vel animum non advertit ad necessitatem gratiae eiusque efficaciam pro hoc conamine ad vitam agendam iuxta evangelium.
In altera instantia in causa coram nobis, Peritus ex officio sequentem opinionem dedit: "There never was any genuine compatibility between these two individuals because almost by definition both were pathologic ..." (Acta, 152). Agitur tamen de ("almost": quasi-) pathologia cuius entitas in eius "relativitate" consistit. Subiecti vero nullam pathologiam in seipsis habent, nec in consuetudine cum aliis, sed tantum in mutua interrelatione. Haec classica "incompatibilitatis" thesis inacceptabilis est intra perceptionem christianam relationum interpersonalium (quod et inimicos diligere debemus, nobis dictum est). Sub aspectu iurisprudentiali, nullam basim praebet pro declaratione invaliditatis matrimonialis vinculi vel consensus maritalis.
Peritus addidit: "I assume both are disturbed enough that they probably cannot be adequate marital partners" (ib.). Mensura autem adaequationis iuridicae eadem non est ac mensura adaequationis psychologicae. Lex canonica, ad ponderandam quaestionem iuridicae adaequationis consensus quem nupturiens praestat, examinat eius capacitatem aestimativam/exsecutivam quoad essentiales obligationes matrimonii; id quod quaerit est capacitas minima, compatibilis vero cum libertate necnon dignitate humanis. Psychologica mensuratio "adaequationis" sumit sua parametra ab illis quae denotant relationem bene evolutam necnon harmoniosam - quoad alteram compartem ac cum illa.
27. - Iudices secundae instantiae in causa quam iudicamus, innixi in praesumpta distinctione inter "simplicem incapacitatem psychicam" ac "incapacitatem psychicam relativam", loquuntur de postera hypothesi sicut "new grounds", caput nempe diversum ab illa [simplici] "incapacitate assumendi" can. 1095, n. 3 [quamvis, uti videtur, sub ipsomet commate ipsius canonis cadens]; dubium iuxta hoc "novum" caput decernunt; ac, in decisione obscuritate insignita, dum concordes sint - ita ipsi affirmant - cum sententia negativa iam lata in prima instantia quoad "simplicem" incapacitatem assumendi, affirmativam sententiam ferunt de "incapacitate psychica relativa".
Plura excerpta ex eorum argumento citare possumus, quia in meliorem lucem collocant thesim quam examinamus. Iuxta Iudices, quamvis nemo ex partibus symptomata demonstraverunt cuiusvis gravis turbationis psychicae, immo et "each could have possibly engaged in a viable marital union with a different partner", hoc non obstante "their ailments were of such a nature and degree that the defect of one aggravated and compounded the counter defect of the other. The result of which made their combined defects to be «severe», and causative of the destruction of all possibilities for them ever to establish any semblance of a close intimate genuine interpersonal relationship of loving and caring as true marriage would demand" (Acta, 170).
Propterea alterutra pars in casu iudicatur (etiam a iudicibus tribunalis appellationis) immunis tempore nuptiarum a quavis gravi psychica turbatione quae impedire posset libertatem actus consensus (admittitur ergo quod hic actus in se est adaequatus). Est coniunctio mendarum partium quae censetur esse "gravis". Proinde, si argumentationem iudicum recte insequimur, haec "coniunctio mendarum" constitueret illam "causam naturae psychicae" de qua in can 1095, n. 3. Revera, etiamsi quis quaerat se collocare intra istum modum ratiocinandi, complures quaestiones insurgunt. Quomodo adducta "causa" se referat ad consensum (unius partis vel alterutrius), vel consensum antecedit, ita ut eum invalidet? In quali persona, vel in quali re, pathologia invenitur: in altero vel in utroque nupturienti, vel in relatione inter illos? Daturne relatio graviter pathologica quin exstet ullum grave vitium psychologicum in una saltem ex duabus personis quae relationem constituunt? Estne impossibile, vel tantum difficile, quod duae personae, quae intra limites normalitatis cadunt, assumant ac servent essentiales obligationes vitae coniugalis?
28. - Iuxta hanc argumentationem, cum nulla substantialis anomalia adsit in utraque parte, gravis psychica pathologia attribuenda est potius concretae relationi quam quaerunt constituere; relatio quidem vitiosa est quia indoles partium coalescere plane non possunt. Quidquid quis sentiat de hac thesi, patet quod sub can. 1095 non cadit. Canon vero non in matrimoniis vitiatis proprie versatur, sed in personis quae vitia patiuntur ("Sunt incapaces matrimonii contrahendi qui ..."); non in coniugiis quae bonum exitum non possunt habere, sed in personis quae non possunt matrimonium contrahere. Capax exercendi ecclesiale ius nubendi (can. 1058) praesumendus est omnis cuius vitiositates vel defectus personalitatis (nemo est qui aliquas tales vitiositates non habeat) non sint ita graves ut eum collocent extra largos limites normalitatis; vel cuius vitiositates, etsi graves, iudicari non possunt sicut inhabilitantes pro essentialibus matrimonii officiis.
29. - Canon 1095 utique pro casibus pathologicis redactus fuit. Attamen historia, textus ac applicatio canonis in claram lucem ponit quod quaestio ad quam dirigitur est capacitas personae individuae erga essentialia matrimonii, minime vero capacitas comparum erga seipsos. Canon agit de actuali incapacitate subiecti pathologici seu "non-normalis" ad essentialia ipsius matrimonii minimaliter comprehenda vel effective assumenda; minime agit de potentiali "pathologia" quae relationem inter duas personas quae normales dicendae sunt eventualiter minari potest. Aliis vero verbis, canon agit de effectu in consensu maritali ex aliqua personali pathologia procedente, minime cum pathologico effectu in consuetudine coniugali qui ex (forse inadaequata) interactione duarum personarum fundamentaliter normalium enodari potest.
30. - Thesis "relativae incapacitatis psychicae", quae vult fundamentum praebere pro invalidate consensus partium canonice normalium, non concordat cum terminis can. 1095; nec videtur quomodo possit esse obiectum decisionis iudicialis. Si partes normales sint, qualis est illa "causa psychica" de qua in canone? Estne ipsa relatio inter partes (quamvis relatio nondum constituta sit)? Estne futura pathologia relationis (etsi ipsae partes istam relationem tam amanter ac tam fiducialiter nunc considerent, ut eam in matrimonialem convertere velint)? Insuper, potestne futura pathologia inducere praesentem incapacitatem in persona normali? Praebere responsionem affirmativam huic quaestioni, nonne significat in determinismum cadere? Nonne est dicere quod hae duae personae normales, quae nunc libere se invicem eligunt sicut compartes in matrimonio, inevitabiliter tandem fient "incompatibiles"? Nonne sic negatur earum vel dignitas vel libertas vel responsabilitas?
31. - Periti psychologici in sua competentia manent cum censent duas personas esse intra limites fundamentalis normalitatis, etiamsi simul iudicent eas possidere personalitates quae fortiter antitheticae sunt. Ipsi Periti plane competentiam excederent si declararent consortium coniugale inter has personas numquam posse bonum exitum habere; enimvero iuxta humanam experientiam complures uniones coniugales, quidem cum magno successu enodatae, sunt inter compartes qui indoles valde diversas exhibent. In casu quo contenditur primigeniam relationem inter partes, quae de mutuo amore esse censebatur, reapse de incompatibilitate radicali fuisse, iudex ecclesiasticus debet scire quid a Peritis expectandum est, quid accipiendum, quid tandem et respuendum.
32. - Certe non omnes concordes erunt cum Jane Austen quia dissimilitudines inter coniuges tendunt ad felicitatem fovendam: "it is rather a favourable circumstance. I am perfectly persuaded that the tempers had better be unlike ... Some opposition here is friendly to matrimonial happiness" (Mansfield Park, v. III, Ch. 4). Non semper accidit sic. Ex magno discrimine inter indoles partium, vita coniugalis difficilior reddi ac in naufragium tandem finire potest. Abs dubio quis desiderare posset quod Ecclesia clariorem praxim statuat erga tales casus, ac istam praxim in sua lege forse incorporet. Sed - qualis oporteret esse talis praxis? - Sinere quod duae personae contrahant huiusmodi tam aleatorias ["high-risk"] uniones? - Tales uniones prohibere? - Nuptias nullas declarare si malum finem habeant? - Acceptare quod validae sunt si bene progrediuntur? Quidquid sit de ponderatione huiusmodi quaestionum, patere debet quod nullam responsionem in can. 1095 inveniunt.
33. - Aliqua pathologia semper datur in casibus de incapacitate consensuali. Iurisprudentia tamen clare docet quod talibus in casibus pathologia non consistit in praevisibilibus (vel immo non praevisis) difficultatibus ad sustinendam relationem coniugalem, sed in primigenia impossibilitate eam umquam vivendi. Comperire quod est difficile servare consuetudinem humanam ita coniunctam ac exigentem uti est matrimonium, est signum normalitatis, minime pathologiae.