Latin

Sententia d. 17 iunii 1992, coram Burke

2. In iure. Codex anno 1983 promulgatus docet matrimonialem consensum esse actum voluntatis «quo vir et mulier foedere irrevocabili sese mutuo tradunt et accipiunt ad constituendum matrimonium» (can. 1057, õ 2). Indubium est quod coniugalem auto-donationem, saltem in momento decisionis matrimonialis, ex regula comitantur fervidae motiones affectivitatis; sed authenticitas huius auto-donationis, immo et eius validitas, non ab affectivitate sed a voluntate pendet «Il dono di sé può avere pieno valore solo se è la parte e l'opera della volontà» (K. Wojtyla, Amore e Responsabilità, p. 113)

Sententia d. 12 decembris 1991, coram Burke

            2. - In iure. - Matrimonium, uti ab Ecclesia propositum, correspondet naturali comprehensioni quam homo habet de illa unione exclusiva quidem - necnon permanenti ac fecunda - cum membro alterius sexus, quam ob humanum coniugalem instinctum ipse naturaliter appetit (cf. sententias coram infrascripto; in una Romana, diei 19 aprilis 1988, n. 2 [RRD, vol.LXXX, p.251]; in una Romana, diei 6 decembris 1989, n. 3). Sustineri vero potest quod perplures hodie hanc naturalem comprehensionem non participant. Sed etiamsi hoc in aliquo particulari casu verificetur (et semper stricte probandum est), invaliditas consensus non necessarie exinde eruitur, quia omnis homo, data occasione, capax est matrimonium acceptandi non iuxta notiones quas prius (saepe quidem modo superficiali) possidebat, sed potius iuxta profundiorem perceptionem ei nunc propositam.

Sententia d. 7 novembris 1991, coram Burke

            2. - In iure. - Incapacitas consensualis normam can. 1095, 2° ac 3° derivatur a quodam gravi defectu facultatum intellectualium vel volitivarum, qui impedit sufficientem scientiam circa essentialia iura et officia matrimonialia, ac/vel sufficientem libertatem in matrimonio eligendo. Naturali tendentia hominum erga matrimonium considerata, patet quod talis incapacitas anomaliam repraesentat quae oriri potest tantum ubi facultates consensuales aliquo extraordinario vitio afficiuntur (cf. decis. 18 iulii 1991, coram infrascripto, in una coram Vayne Castren.-South-Benden., n. 3 in Ius Canonicum, vol.33, p. 154).

Sententia d. 22 iulii 1991, coram Burke

            2. - In iure. - Quoad novae causae propositionis concessionem: «Numquam transeunt in rem iudicatam causae de statu personarum, haud exceptis causis de coniugum separatione» (can. 1643). Sequens vero canon statuit quod - «novis iisque gravibus probationibus vel argumentis allatis» - etiam post duplicem sententiam conformem, nova causae propositio peti ac admitti potest (can. 1644). Iuxta iurisprudentiam N.A.T. huiusmodi argumenta consistere possunt in evidenti omissione ex parte Tribunalium praecedentium decisiones suas in actis et probatis innitendi, dummodo hoc, reformationem Sententiarum probabilem reddat.

Syndicate content