Sententia d. 20 octobris 1994, coram Burke

            2. - Coram Tribunali Chicagiensi, una cum capite gravis discretionis iudicii defectus, praesens causa iudicata fuit sub capite "Consent Defective in its Formal Object on the part of the Petitioner (cann. 1055 § 2; 1057 § 2)". Etsi decisio negativa lata sit sub hoc capite, pars "In Iure" sententiae id sat longe considerat (acta, 189-191), quaedam principia enuntians quae sub aspectu iuridico non videntur solida esse.

            Caput sic formulatum locum non invenit in consolidata iurisprudentia. Tribunal vero id describit in terminis ex quibus adhuc minus accceptabile redditur: "a total or partial simulation, which is virtually present but by habitual negation. It is the failure to give consent to the proper ends of matrimony, so that, even unwittingly, an improper formal object has been substituted for the proper one" (189).

            3. - Quando consensus datur iuxta formulam in qua naturalia essentialiaque matrimonii attributa includuntur (exclusivitas nempe, procreativitas necnon indissolubilitas), praesumptio oritur nupturientes sincere consensisse, scilicet iuxta sensum verborum quae protulerunt (cf. can. 1101, § 1). Agitur nempe de praesumptione quod ipsi cum veritate locuti fuerunt, ac foedus matrimoniale inierunt iuxta terminos ab ipsis libere prolatos. Immo, clara quaesita partibus proposita in consensus commutatione ac clarae responsiones ab eis tunc requisitae, ad hoc praecise diriguntur ut ipsae partes consentiant matrimonio sicut exstat in eius naturali integritate a Deo constituta.

            Accidere sane potest quod quis interne neget id quod externe profitetur. Hoc, si cum positivo voluntatis actu perficitur, simulationem repraesentat; ac, uti omnes norunt, matrimonium invalidat (cf. can. 1101, § 2). Attamen, prae oculis habita claritate verborum consensus quoad fundamentale compromissum "commitment" quod nupturiens expresse se obstringit ad acceptandum, omnino impossibile videtur quod qui substituat alterum formale obiectum "inadaequatum" "improper", incompatibile quidem cum obiecto "adaequato" "proper", hoc inconscie "unwittingly" faciat. Nisi praeditus sit intelligentia ita deficienti ut eius consensus sub can. 1095, n. 1 vel n. 2 invalidus sit, necessarie percepit contradictionem inter id quod externe affirmat ac id quod interne intendit; proindeque conscie simulat.

            4. - Thesis "inconsciae simulationis", uti animadvertimus cum sententiam ferre debuimus in alia causa procedente ab eodem Tribunali (decis. d. 12 decembris 1991: RR Dec., v. 83, p. 748), logice sustineri non potest nec umquam in Rotali Iurisprudentia accepta fuit. "Neque inconscie invenitur in homine sanae mentis discordantia inter voluntatem internam et eius manifestationem externam" (c. Mundy, d. 24 ianuarii 1970, in v. 67, p. 117). "Qui simulat aut excludit conscius est de non seipso, sicut ad matrimonium requiritur, tradito aut altero eodem modo accepto" (c. Serrano, d. 21 maii 1976, v. 68, p. 310). "Positivus voluntatis actus ... talis non est seu vim non habet coniugium vanificandi, nisi conscienter ac deliberate eliciatur" (c. Ferraro, d. 11 novembris 1980, v. 72, p. 718). "Nemo potest elicere positivum voluntatis actum ... quin eum animadvertat" (c. De Jorio, d. 21 martii 1970, v. 62, p. 300). "Qui in iudicio sibi adscribit simulationem consensus, is necessario in contrahendo sibi conscius esse debuit suae fictionis" (c. Wynen, d. 6 februarii 1936, v. 28, p. 102).

            5. - Quoad interpersonalitatem coniugalem. Dum matrimonium relationem interpersonalem evidenter implicat, patet quod id describere tantummodo sicut tale, inadaequatum est. Relationes vero interpersonales multiplices sunt ac de compluribus speciebus: possunt nempe esse amicales vel inimicales, morales vel immorales, commerciales vel liberales "disinterested", homosexuales vel heterosexuales, etc. Relatio interpersonalis quam matrimonium repraesentat, essentialiter coniugalis est; aliis vero verbis, secum fert mutuam commutationem factam inter virum et mulierem de iuribus exclusivis ac permanentibus super reciproca necnon complementaria sexualitate.

            Canon 1095 clare proponit capacitatem consensualem sicut argumentum cuius mensura ac obiectum inveniuntur in ipso instituto coniugii, minime in concreto compare electo. Matrimoniale immo institutum considerandum est sub luce eius iurium/officiorum essentialium, quia canon textualiter ad haec refert discretionem requisitam vel necessariam capacitatem assumendi. Parameter iuridicum ad istam capacitatem iudicandam est "persona relate ad institutum", minime vero "persona relate ad personam". Uti omnes norunt, quam maxima pars Iurisprudentia Rotalis semper constanterque reiecit thesim sic dictae "incapacitatis relativae" (cf. c. Raad, d. 14 aprilis 1975: RR Dec., v. 67, p. 260; c. Di Felice, d. 12 novembris 1977, v. 69, p. 453; c. Lefebvre, d. 4 februarii 1978; c. Agustoni, d. 20 februarii 1979; c. Parisella, d. 15 martii 1979; c. Bruno, d. 22 februarii 1980, v. 72, p. 127; c. Fiore, d. 27 maii 1981, v. 73, pp. 314-317; c. Pompedda, d. 19 februarii 1982, v. 74, p. 90; c. Egan, d. 19 iulii 1984, v. 76, p. 471; c. Stankiewicz, d. 24 oct. 1985, v. 77, pp. 448 ss; c. Ragni, d. 24 maii 1988, n. 5; c. Colagiovanni, d. 5 martii 1991, v. 83, p. 138; c. Civili, d. 2 martii 1993, n. 8; etc.).

            Torquentur et significatio et scopum can. 1095 si hic invocatur ad nullitatem matrimonii declarandam tantum quia Iudices, uti in praesenti casu, autumant quod "the facts of the case, as they apply to the dynamics of these two individuals seem to indicate that there never was any type of interpersonal relationship that could sustain a marital bond" (acta, p. 192). Talis modus ratiocinandi nullo modo pertinens esse videtur sub commate secundo can. 1095, capite de quo in hoc casu. Addere possumus quod, etiamsi causa iudicanda foret sub tertio commate canonis, nec tunc ad rem esset, quia mera indicatio (si adsit, quod non nobis videtur in casu praesenti) "adaequatam" vel "minimam" relationem interpersonalem numquam fuisse constitutam inter duas personas, non sufficit uti probatio quod incapacitas (et non tantum difficultas) ad eam constituendam - ad assumendas obligationes essentiales huiusmodi relationis - in alterutra parte momento consensus adfuisset.

            Quidam deficiens sensus iuridicus, immo et iudicialis, insignire videtur ea quoque quae in Sententia statim leguntur: "It (the interpersonal relationship) was not there at the beginning of the marriage, and it did not enter into the marriage at any later date. In other words, neither person matured or grew to the point that they had a grasp of how they related to each other as spouses" (ib., 192-193). Hic vero Iudices minime loquuntur de defectu capacitatis (de qua in can. 1095), sed de absentia maturationis in relatione constituta. Si nupturientes in momento consensus conscientes fuissent, cum minima scientia critica-aestimativa, vinculum quod inter eos creabant fuisse permanens, exclusivum ac ad vitam apertum, tunc haud dubio intellexerunt essentialia iura/officia (quae imprimis a tribus bonis derivantur) relationis interpersonalis coniugalis quam constituebant. Nullo modo est ad rem (etiamsi constaret in casu particulari) concludere ipsos non "maturavisse" postea in modo quo sese ad invicem habere debuerunt. Commata secundum ac tertium can. 1095 de gravi anomalia aguntur, praesenti quidem in momento consensus: de pathologico defectu intelligentiae iurium/officiorum matrimonii, in sua obiectiva coniugali natura perspecti, vel de incapacitate (semper ex se absoluta) ad ea assumenda.

            6. - Quoad iuvenilem aetatem partium. Sententia coram nobis affirmat "the two parties were simply too young to establish a life long commitment" (ib., 195). Partes utique iuvenes erant; in tali tamen aetate nuptiae sanciuntur ab Ecclesia, quae capacitatem, illa adepta, praesumit. Ad argumentum incapacitatis adprobandum, demonstretur oportet exsistentia defectus maturitatis ita extraordinarii - eousque nempe infra limites maturitatis quae communis vel normalis in aetate illa potest dici - ut graviter pathologicus considerari debeat.

            7. - Simulatio et sacramentalitas. Tribunalis Praeses, thesim "simulationis inconsciae" proponens, sustinet quod defectus praxeos religiosae "non-practice of faith" probationem simulationis praebet (per exclusionem, si bene intelleximus eius argumentationem, sacramentalitatis): "there is also a vast group of Catholics in name only who submit to a church service only to please the partner. They neither practice their faith nor have any intention to do so. In Canon Law, of course, such a marriage is still considered a sacrament (can. 1055, § 2), but, in actual fact, the attitude of the party is good proof of the type of simulation being described here. If it can be shown that the marriage service has been a «mere formality» for one or both of them, then there is a solid basis for this allegation against the validity of their marriage. For it is either a sacramental marriage or it is no marriage at all. Catholic tradition has always upheld this view and continues to do so, despite the remonstrances of many moral theologians and canon lawyers" (190).

            Series sequentiaque huiusmodi affirmationum non tantum esse confusae, sed et in gravem errorem ducere videntur. Traditio catholica, semper reapse docens verum matrimonium inter duos baptizatos necessario esse sacramentum, numquam admisit quod defectus fidei (quanto minus simplex "non-practice") in persona baptizata, bona vel sufficiens probatio simulationis quoad sacramentalitatem sit. Simulatio vero, cum agitur quoque de possibili exclusione sacramentalitatis, positivum actum voluntatis semper requirit (cf. G. Versaldi, Exclusio sacramentalitatis matrimonii ex parte baptizatorum non credentium: error vel potius simulatio?, Periodica 79, a. 1990, pp. 434 ss; C. Burke: La sacramentalità del matrimonio: riflessioni canoniche, in AA. VV. Sacramentalità e Validità del Matrimonio, Lib. Ed. Vaticana, 1995, pp. 148-151; cf. Monitor Ecclesiasticus 119, a. 1994, pp. 556-559).