Latin

Sententia d. 5 decembris 1989, coram Burke

            3. - In iure. - Coniugalis instinctus, homini omnino proprius, ad merum sexualem instinctum -- quem ipse in communi cum animalibus possidet -- reduci nequit. Iste instinctus ex simplici copula physica satisfieri potest, scilicet in commercio sexuali cum quolibet socio vel socia. Coniugalis tamen instinctus non mera consuetudine sexuali satisfit, sed tantum consortio cum socio sociave totius vitae; consortio scilicet perpetuo cum marito vel cum uxore.

Sententia d. 30 novembris 1989, coram Burke

            2. - In iure. - Capita quae examinare debemus tria sunt: exclusio boni prolis necnon boni sacramenti ex parte actoris atque metus in eum incussus. Cum autem nullum argumentum pro prioribus capitibus adductum sit in hoc iurisdictionis gradu, atque Patronus actoris ne verbum quidem in Restrictu eis dedicavit, liceat nobis has «In Iure» considerationes ad solum caput vis et metus circumscribere.

Sententia d. 12 decembris 1988, coram Burke

2. - In iure. - Matrimonium omnino naturale est pro genere humano. Homines etenim ad connubium non mero instinctu, sed etiam conscientia multorum bonorum quae matrimonium eis promittit, attrahuntur. Inter haec bona, in primo loco enumerari oportet triplicia illa iam a S. Augustino recensita: «haec omnia bona sunt, propter quae nuptiae bonae sunt: proles, fides, sacramentum» (De bono coniug, cap. 24, n. 32). Causa a nobis hodie diiudicanda petit attentiorem considerationem boni prolis quod, iuxta Divum Thomam, «principalius matrimonii bonum est» (Suppl., q. 59, art. 1). Desiderium familiam constituendi prolemque gignendi est de more potissimum motivum propter quod homines matrimonium contrahunt. Inter mulieres, uti notum est, hoc desiderium speciali modo praesens invenitur.

Sententia d. 6 novembris 1989, coram Burke

2. - In iure. - Nomen «iudicis» vel «iudicii» a «ius-dicere» derivatur. Ius est dicendum vel decernendum, in contentiosis, cum de exsistentia iurium vel obligationum inter partes disputatur.

            «Obiectum iudicii sunt: 1) personarum physicarum vel iuridicarum iura persequenda aut vindicanda, vel facta iuridica declaranda...» (can. 1400, õ 1).

Syndicate content