Latin

Sententia d. 25 octobris 1990, coram Burke

4.         "Essentiales matrimonii proprietates sunt unitas et indissolubilitas..." (c. 1056). "Ex valido matrimonio enascitur inter coniuges vinculum natura sua perpetuum et exclusivum..." (c. 1134).

            In una Romana diei 8 februarii 1990 infrascriptus longe lateque immoratus est in thesi iuxta quam bonum fidei - essentiali matrimonii proprietati, quae est unitas, correspondens -ad "singularitatem vinculi" potius quam ad "exclusivitatem copulae" se refert (cfr. Monitor Ecclesiasticus, vol. CXV, 1990-IV, pp. 502-520).

Sententia d. 18 iunii 1990, coram Burke

2.         Inter illa quae naturae humanae consentanea esse videntur, peculiari modo eminet "instinctus coniugalis", seu propensio ad matrimonium ineundum. Affirmari revera licet quod matrimonium, pro omnibus fere viris mulieribusque, paucis quidem exceptis, non tantum communis adspiratio, sed et vera vocatio est. Sequitur exinde quod naturale ius ad matrimonium contrahendum exstat (cfr. c. 1058). Ut quis autem incapax inveniatur hoc ius exercendi, eoque magis ut eius incapacitas iuste in iudicio proclametur, necesse prorsus est ut in eodem habeatur aliquis extraordinarius defectus indolis, quippe quod de gravissima re agatur. Defectus erit extraordinarius praecise quia eum incapacem reddit participandi ordinariam normalemque mortalium sortem.

Sententia d. 1 martii 1990, coram Burke

2. - In iure. - Codex pianus-benedictinus consensum matrimonialem definivit ut «actus voluntatis quo utraque pars tradit et acceptat ius in corpus, perpetuum et exclusivum, in ordine ad actus per se aptos ad prolis generationem» (can. 1081, § 2). Novus autem Codex, iam ab anno 1983 vigens, in terminis valde dissimilibus istum consensum definit: est nempe «actus voluntatis, quo vir et mulier foedere irrevocabili sese mutuo tradunt et accipiunt ad constituendum matrimonium» (can. 1057, § 2).

Sententia d. 8 februarii 1990, coram Burke

2. - In iure. - Verba S. Thomae, «unitas pertinet ad fidem, sicut indivisio ad sacramentum» (In IV Sent., d. 31, q. 1, art. 2 ad 4), cum leguntur in contextu can. 1056 - «essentiales matrimonii proprietates sunt unitas et indissolubilitas...» -, fulcimen non parvum praebere videntur opinioni iuxta quam bonum fidei et unitas, eodem modo ac bonum sacramenti et indissolubilitas, synonyma sunt.

Syndicate content