2. - In iure. - Quoad novae causae propositionis concessionem: «Numquam transeunt in rem iudicatam causae de statu personarum, haud exceptis causis de coniugum separatione» (can. 1643). Sequens vero canon statuit quod - «novis iisque gravibus probationibus vel argumentis allatis» - etiam post duplicem sententiam conformem, nova causae propositio peti ac admitti potest (can. 1644). Iuxta iurisprudentiam N.A.T. huiusmodi argumenta consistere possunt in evidenti omissione ex parte Tribunalium praecedentium decisiones suas in actis et probatis innitendi, dummodo hoc, reformationem Sententiarum probabilem reddat. Sic edocemur in una coram Fiore diei 30 aprilis 1983 quod argumentum pro concessione novi causae examinis constituere possunt «laesiones iuris quae merito causae tangunt puta praetermissam observantiam canonis 1869, § 3 normae, quae statuit moralem certitudinem circa rem sententia definiendam iudicem haurire debere "ex actis et probatis". Ex eo enim quod "religiosa observantia huiusmodi normarum iudici officio est" (sicuti dixit Summus Pontifex Pius Pp. XII, in Allocutione diei 1 octobris 1942), infertur novum grave haberi argumentum "si non futilibus demonstretur aliqua facta vel adiuncta, ad rem definiendam essentialia, non fuisse a iudicibus praecedentibus debito subiecta examini" (ARRT Dec., vol. XLI [1949] 545, coram Felici)» (coram Fiore, ibid., vol. LXXV, pp. 254-255).
3. - Quoad gravem defectum discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia. Ratio nullitatis de qua in n. 2 canonis 1095 coniungitur, uti patet, cum ratione de qua in n. 3, utraque enim vertente super incapacitate consensuali ab intrinseco provocata. Eodem tamen tempore hae nullitatis rationes plane distinctae sunt; n. 2 enim respicit capacitatem aestimativam, n. 3 autem capacitatem exsecutivam, quoad aliquod essentiale ius vel officium matrimonii. Propterea duo haec capita confundenda non sunt, nec licet de uno vel de altero sine discrimine disceptare. Hoc quoque prae oculis habendum est in instructione causae; etenim, iuxta concretum caput concordatum, variantur illi praecipui aspectus vel 502 facta quae examinare vel stabilire oportet.
4. - In allocutionibus Rotae Romanae annis 1987 ac 1988 habitis, S.P. Ioannes Paulus II de incapacitate consensuali sub can. 1095 tractavit. Nullum discrimen inter n. 2 ac n. 3 canonis faciens, institit quod incapacitas provenire debet a gravi anomalia quae spirituales hominis facultates - sive intellectum sive voluntatem - afficiat. Verba Summi Pontificis - uti in recenti Sententia scripsimus - «nullum dubium relinquunt quod, praecisione facta a classificationibus technicis vel medicis, solummodo seria turbatio vel pathologia humanae "psyche" potest consensum invalidare. "Una vera incapacità è ipotizzabile solo in presenza di una seria forma di anomalia che, comunque si voglia definire, deve intaccare sostanzialmente la capacità di intendere e/o di volere del contraente" (AAS 79 [1987] 1457); "solo le forme più gravi di psicopatologia arrivano ad intaccare la libertà sostanziale della persona" (AAS 80 [1988] 1182). Uti patet, authentica interpretatio hic habetur, quae orientationem necessariam ac obligatoriam pro omnibus Tribunalibus in re maximi momenti praebet» (decis. coram infrascripto diei 18 iulii 1991: cf. Ius Canonicum, vol.XXXIII, p.154).
Hoc multum refert ad causam quod attinet quam hodie iudicare debemus, quia Iudices secundae instantiae illic affirmant: «One need not be insane or otherwise mentally ill in order to lack due discretion... Lack of due discretion is often caused by some mental malady but not always so». Et nos censemus quod quis non necessarie insanire debeat, ut gravem defectum discretionis iudicii patiatur. Iudices tamen ulterius progrediuntur, cum thesim proponunt iuxta quam defectus debitae discretionis dari potest in persona mente omnino sana pollenti. Huiusmodi thesis reconciliari non posse videtur nec cum verbis Summi Pontificis nec cum eo quod communis hominum sensus suggerit. Ille gravis discretionis defectus, qui solus personam incapacem consensum matrimonialem praebendi reddit, derivetur necesse est a quadam determinata pathologia seu morbo humanae «psychae» (mentis vel voluntatis; vel et utraque simul). Absdubio quis potest adducere legitima motiva (in iuridicis rationibus vel in aliis innixa), ad loquendum potius de psychico quam de mentali morbo. Utcumque, aliqua «psychae» infirmitas vel pathologia vel morbus, isque gravis, exstare in casu oportet.
5. - Propterea, si defectus discretionis iudicii circa essentialia iura vel officia coniugalia, talis ut consensum matrimonialem invalidet, gravi anomaliae psychicae correspondere necessarie debeat, huiusmodi defectus quoddam phaenomenon extraordinarium constituit. Exstat enim naturalis essentialium matrimonii elementorum intelligentia, quae possidetur ab omnibus qui intra amplos humanae normalitatis limites enumerandi sunt. Inter illos indubie includere oportet eos qui (iuxta expressionem a Iudicibus secundae instantiae in praesenti casu adhibitam) «immaturitatem communem» exhibent. Affirmantes, uti iam notavimus, quod «one need not be insane... in order to lack due discretion», Iudices addunt: «The ability to adequately judge the wisdom of a marital consent can be directly related to common immaturity, the latter being a symptom of pathology». Si, uti Iudices sustinent, «immaturitas communis» 503 acceptanda est sicut symptoma pathologiae, pathologia de qua agitur est manifeste levis; proinde, inepte invocaretur ad argumentum de gravi defectu discretionis iudicii sustinendum.
6. - Hic animadvertere debemus quod «capacitas adaequatum iudicium emittendi de prudentia consensus matrimonialis» nullam relationem importat cum praesentia vel absentia debitae discretionis ad normam can. 1095, 2. Iudex vero ecclesiasticus perdit iuridicum perspectivum ac in errorem fundamentalem incurrit, si sapientiam circa electionem concreti matrimonii (cum hac vel illi persona) confundit cum discretione circa obligationes quae matrimonio (in se) essentiales sunt.
7. - In causa sub iudice, Tribunal Appellationis hanc erroneam opinationem sustinere videtur cum affirmat: «The circumstances surrounding the marriage must be studied to determine whether or not there exist factors in the relationship which would lead a prudent person to question the viability of this particular relationship. One must ask if these circumstances were such that a prudent person would not choose this marriage under most if not all circumstances» (II, 67). Non spectat ad Tribunal ecclesiasticum decidere de «vitalitate» [viability] concretae relationis coniugalis, vel de mutua aptatione [suitability] inter sponsos; neque in Codice Iuris Canonici invenitur ulla norma iuxta quam nullitas matrimonii decerni possit ex eo quod Iudex censeat unam partem alteri haud aptatam [unsuited] fuisse, vel incapacem fuisse ad reciprocam inadaptationem aestimandam. «Consensual incapacity relates to marriage, not to spouse. The incapacity is person-to-institution, not person-to-person» (C. Burke, Some reflections on canon 1095, in Monitor Ecclesiasticus, vol.CXVII [1992-1] p.142; Ius Canonicum, vol. XXXI [1991], 97); quod valet pari modo sive incapacitas sese referat ad assumptionem obligationum essentialium (can. 1095, 3), sive ad earum aestimationem (can. 1095, 2).
8. - Maxima pars rotalis iurisprudentiae non accipit thesim incapacitatis relativae sub can. 1095, 3 (cf. decisiones: coram Raad, 14 aprilis 1975 ARRT Dec., vol. LXIX (NDR: leggasi LXVII), p.260); coram Di Felice, 12 novembris 1977 (vol.LXIX, p.453); coram Lefebvre, 4 februarii 1978; coram Agustoni, 20 februarii 1979; coram Parisella, 15 martii 1979; coram Bruno, 22 februarii 1980 (vol.LXXII, p. 127); coram Fiore, 27 maii 1981 (vol.LXXIII, pp. 314-317); coram Pompedda, 19 februarii 1982 (vol. LXXIV, p.90); coram Egan, 19 iulii 1984 (vol. LXXVI, p.471); coram Stankiewicz, 24 octobris 1985, (vol.LXXVII, pp. 448 ss.); coram Ragni, 24 maii 1988, n.5, etc.). Non minus inacceptabilis esset quaevis thesis defectus relativi discretionis, sub c.1095, 2: ita nempe ut gravis invalidansque defectus discretionis iudicii exhibeatur ab illo qui non praevidit difficultates fere inevitabiliter orituras ex praesenti diversitate ingenii inter partes. Discretio, in illo stricto iuridico sensu in quo in can. 1095 adhibetur, non est confundenda cum accurata psychologica aestimatione personalitatis alterius partis.
9. - Ex facto quod motus «affectivitatis» concomitentur decisionem matrimonium contrahendi, nullum indicium gravis defectus discretionis iudicii eruitur. Alioquin, omnes decisiones matrimoniales sub influxu 504 amoris «romantici» captae, invalidae considerandae essent. Effectus huiusmodi amoris abs dubio est quod nupturiens nimis optimista sit quoad difficultates in vita coniugali oriundas; attamen haec difficultatum aestimatio, parum quidem realista, omnino normalis est; videtur etenim esse pars, non parvi quidem momenti, ordinis Naturae quo homines facilius ad vinculum matrimoniale contrahendum stimulantur. Velle exinde trahere argumentum pro consensu sine debita discretione ac invalide dato, absonum esset.
10. - Impulsiva decisio matrimonium contrahendi est forse signum defectus prudentiae, non tamen necessarie defectus discretionis, sensu canonico. Utcumque, patet quod impulsivitas decisionis probanda est. Cum duae personae consuetudinem amorosam per plures annos deduxerunt, earum matrimonialis decisio perraro sicut impulsiva describi potest.
11. - Cum agitur de praesentia gravis ac incapacitantis defectus discretionis probanda, opiniones peritiales, in experimentis [«tests»] quibus partes subiiciantur innixae, valorem limitatum habent. Ad summum, possunt confirmare id quod aliunde ex Actis eruitur; in se tamen basim sufficientem pro nullitate declaranda non praebent.
12. - Cann. 1558-1571 continent normas praecisas quae regulant testium examina in processibus canonicis. Huiusmodi normae habent pro scopo in tuto collocare, in quantum fieri potest, ut data testimonia (quae fundamentum Actorum constituent) sint iuxta veritatem (can. 1562), ad causam sub iudice pertinentia (cann. 1563-64), obtenta ex prudentibus ac iustis interrogationibus (can. 1564) necnon e spontaneis responsionibus (can. 1565) oretenus ex regula datis (can. 1566), praesente notario (cann. 1567-68), ac tandem a teste, a Iudice et a notario subscripta (can. 1569). Hae normae directum contactum inter Iudicem instructorem ac singulos testes praesupponunt. Testimonia colligere per «quaestionaria», testibus per cursum publicum missa ac eodem modo ab illis recepta, nec litteram nec spiritum huiusmodi normarum servat.
13. - Recolatur demum oportet id quod in una coram Pompedda, diei 16 decembris 1985, scriptum invenimus: «Ductus convictus per plures annos atque suscepta proles necnon officia coniugalia impleta, nedum vehementissimam praesumptionem inducunt pro capacitate contrahendi, exigunt utcumque perquam maximam cautelam in asserendo defectu consensus» (ARRT Dec., vol. LXXVII, p.586).