2. - In iure. - Matrimonium, uti ab Ecclesia propositum, correspondet naturali comprehensioni quam homo habet de illa unione exclusiva quidem - necnon permanenti ac fecunda - cum membro alterius sexus, quam ob humanum coniugalem instinctum ipse naturaliter appetit (cf. sententias coram infrascripto; in una Romana, diei 19 aprilis 1988, n. 2 [RRD, vol.LXXX, p.251]; in una Romana, diei 6 decembris 1989, n. 3). Sustineri vero potest quod perplures hodie hanc naturalem comprehensionem non participant. Sed etiamsi hoc in aliquo particulari casu verificetur (et semper stricte probandum est), invaliditas consensus non necessarie exinde eruitur, quia omnis homo, data occasione, capax est matrimonium acceptandi non iuxta notiones quas prius (saepe quidem modo superficiali) possidebat, sed potius iuxta profundiorem perceptionem ei nunc propositam. Quod verosimilius accidere potest praecisa ratione naturalis veritatis ac pulchritudinis illius comprehensionis instituti matrimonialis quam Ecclesia praebet. «Licet mens erret, potest voluntas iuxta communes et veras de matrimonio sententias contrahere. Neque hoc repugnat psychologiae hominum: quoties enim agendo intimas nostras posthabemus sententias, ut alias magis ad res accommodatas sequamur!» (coram Felici, diei 12 maii 1959, ARRT Dec., vol. LI, p. 257).
3. - Rotalis igitur iurisprudentia semper sustinuit quod, etsi quis teneat abnormem matrimonii visionem - i. e. quae contradicat naturali eius realitati -, hoc non sufficit ad consensum invalidandum. Debet quoque probari (minime assumi tantum) eum huiusmodi ideas suo concreto consensui applicavisse et voluntatis actu positivo (plene nempe conscio) aliquem essentialem matrimonii aspectum exclusisse.
«Positivus requiritur actus voluntatis, nam aliud est cogitare, aliud velle; aliud simplex actus intellectus, ut est error qui in intellectu manens non influit in voluntatem nec ideo quidquam consensui detrahit; aliud positivus actus voluntatis, quo pars, sciens et volens, decernit, puta, se contrahere ad tempus» (coram Jullien, diei 16 octobris 1944, ARRT Dec., vol. XXXVI, p . 619).
4. - In casu sub iudice, unum ex capitibus nullitatis in prima 748 instantia allatis erat: «Consent defective in its formal object on the part of the Petitioner (can. 1055 § 2; 1057 § 2)». Unicus iudex in parte «In Iure» Sententiae ab eo latae, longe lateque theoriam propugnavit iuxta quam consensus invalidus redditur per «the substitution of another formal object which is incompatible with the correct formal object of Christian marriage», ac sustinuit quod hoc «can take place consciously or unconsciously, with or without error, with or without lack of due discretion or competence, with or without ignorance of the true formal object of marriage, and even, in certain circumstances, with or without malice». Addit quoque: «In all of these cases, there is no separate, positive act of the will by which the correct formal object has been excluded».
In casu de quo agitur, matrimonium ob hoc caput invalidum iudex opinatus non est. Quoad nos, ipsum caput inacceptabile esse opinamur.
5. - Quando consensus datur iuxta formulam in qua naturalia essentialiaque matrimonii attributa includuntur (exclusivitas nempe, procreativitas necnon indissolubilitas), praesumptio oritur nupturientem sincere consensisse, scilicet iuxta sensum verborum quae protulit (cf. can. 1101, § 1). Agitur nempe de praesumptione eum cum veritate locutum fuisse, ac foedus matrimoniale iniivisse iuxta illos terminos quos ipse libere protulit.
Immo, si in consensus commutatione clara quaesita partibus proponuntur ac clarae ab eis responsiones requiruntur, hoc praecise dirigitur ad id ut ipsae partes matrimonio sicut est in eius naturali integritate a Deo constituta consentiant. Accidere sane potest quod quis interne neget id quod externe profitetur. Hoc, si cum positivo voluntatis actu perficitur, simulationem repraesentat; ac, uti omnes norunt, matrimonium invalidat (cf. can. 1101, § 2).
Matrimonialis consensus verba, quoad fundamentale compromissum («commitment») quod ille qui ea profert expresse ad acceptandum se obstringit, plane clara sunt. Omnino igitur impossibile videtur quod qui substituat alterum formale obiectum, reapse «incompatible with the correct formal object of marriage», id inconscie faciat. Nisi praeditus sit intelligentia ita deficienti ut eius consensus sub can. 1095, n. 1 vel n. 2 invalidus sit, necessarie percepit contradictionem inter id quod externe affirmat ac id quod interne intendit; proindeque conscie simulat.
Allata igitur thesis, si bene perpenditur, resolvi videtur in quandam «inconsciae simulationis» theoriam, quae quidem logice sustineri non potest, nec umquam in rotali iurisprudentia accepta fuit. «Neque inconscie invenitur in homine sanae mentis discordantia inter voluntatem internam et eius manifestationem externam» (coram Mundy, diei 24 ianuarii 1970: in ARRT Dec., vol. LXVII, p. 117). «Qui simulat aut excludit conscius est de non seipso, sicut ad matrimonium requiritur, tradito aut altero eodem modo accepto» (coram Serrano, diei 21 maii (NDR: leggasi 9 iulii) 1976: ibid. vol. LXVIII, p. 310). «Positivus voluntatis actus... talis non est seu vim non habet coniugium vanificandi, nisi conscienter ac deliberate eliciatur» (coram Ferraro, diei 11 novembris 1980: ibid. vol. LXXII, p. 718). «Nemo potest elicere positivum voluntatis actum... quin eum 749 animadvertat» (coram De Iorio, diei 21 martii 1970: ibid., vol. LXII, p. 300). «Qui in iudicio sibi adscribit simulationem consensus, is necessario in contrahendo sibi conscius esse debuit suae fictionis» (coram Wynen, diei 6 februarii 1936: ibid., vol. XXVIII, p. 102).
6. - Matrimonium quaedam experientia individualistica non est, sed potius commune inceptum quod, per mutuam nupturientium auto-donationem, ordinatum est ad bonum coniugum et ad procreationem/educationem prolis (cf. can. 1055). Hi duo fines minime sibi invicem opponunt vel contradicunt; e contra sunt intime conexi ex eo quod alteruter institutionali ordini matrimonii correspondet (cf. C. Burke: Marriage: a personalist or an institutional understanding?: Communio, vol. 19 [1992] 278-304). Fecunditas est aliquid normale pro matrimonio, eo vel magis quia filii naturalis terminus sunt illius actus physici quo magis exprimitur intimitas ac unio coniugalis. Communis filiis suis deditio ex parte coniugum, ipsorum boni assecutioni specialiter contribuit. Huiusmodi dedicatio, quae optabiliter quidem usque ad mortem aliquo modo perseverare debet, potentissimum munimen contra egoismum - qui revera unioni coniugali maxime adversatur - unicuique sponso offert.
7. - Integer canon 1095 de incapacitate consensuali agit; de intellectus voluntatisve nempe condicione, praesenti quidem momento quo mutuus matrimonialis consensus traditur atque accipitur, ob quam praesumptum matrimonium, consensu vitiato, irritum effectum est. Iuxta visionem vero catholicam, incapacitas (physica quidem vel psychica) pro vita matrimoniali post momentum consensus superveniens, nullum invalidantem effectum producit. In tali hypothesi, inscindibilem naturam vinculi servare (aperta semper manente separationis possibilitate), specialem nisum indubie requirit. Exinde vero exhibetur naturalis quidem ac christiana serietas verae coniugali foederi adhaesionis: quae correspondet illi fidelitati quam «irrevocabili consensu personali» (Gaudium et spes, n. 48) sponsi ad invicem promiserunt: «inter prospera et adversa, in aegra et in sana valetudine... omnibus diebus vitae» (Ordo Celebrandi Matrimonium, n. 25).
Admitti sane potest quod quaedam primigenia incapacitas, in momento quidem consensus praesens, tantum multis post nuptiarum celebrationem annis clare sese manifestet. Attamen, qui memor est incapacitatem invalidantem derivari oportere ab aliqua gravi deficientia intellectus vel voluntatis erga matrimonii essentiales obligationes, difficillime concipere poterit casum viri ac mulieris - quorum alteruter talem incapacitatem patitur - qui normalem ac pacificum convictum more coniugali per complures annos ducunt. Exspectandum potius erit quod effectus incapacitatis sese exhibuissent ac fons molestiarum in dies ingravescentium devenissent, non forse ab ipso vitae coniugalis initio sed saltem non multum postea. Coniugalis consuetudo per longam periodum (ex. gr. decem vel viginti annos) permanens, etsi possibilem incapacitatem prae-matrimonialem non absolute praecludat, eam certo certius inverosimiliorem reddit, ac probationem eius exsistentiae longe difficiliorem.
8. - Nullitas matrimonii non recte erui potest ex facto vel 750 argumento (uti in casu sub iudice allegatur) quod una pars minime «lived up to the expectations» partis alterius. Nupturiens utique habet strictum ius - exigibile quidem ex iustitia - ut alter contrahens acceptet id quod tria «bona» matrimonialia essentialiter complectuntur. In quantum loqui liceat de «iure» alia elementa vel qualitates in coniuge inveniendi, de morali quidem iure, minime de iuridico, agitur: quod ideo ante tribunalia reposcere fas non est. Si verum est unum coniugem alterius expectationibus non satisfecisse, non ex hoc argumentum nullitatis eruitur. Cui in huiusmodi exspectationibus delusum se sentit, via tantum separationis patet.
Vix uti christianus cogitat qui «insuccessum» sui matrimonii reponit in facto quod satisfactionem propriarum exigentiarum ei non praebuit. Coniux seu «consors», sub aspectu personalismi quidem christiani, non se identificat cum illo qui «meas» exigentias satisfaciendi capax sit; potius est illa persona, propria ac individua indole praedita, cui ego meipsum dono in illo incepto («venture») - fundato quidem super mutuam auto-traditionem - quod matrimonium nuncupatur.
Iuria matrimonii ab eius officiis inseparabilia sunt; atque, in quantum «essentialia» vocari possunt (uti, ex. gr. sub canone 1095), ad valores fundamentales in tribus bonis augustinianis praesentes spectant, non vero ad particulares modalitates auto-satisfactionis.
9. - Facile quis dicere posset quod alteruter sponsus bono coniugum pari modo contribuere debet. Practice, tamen, aequalitas contributionis sub aspectu morali aegre mensuratur, nullo vero modo sub aspectu iuridico. Propterea, etsi prima facie videretur quod uterque bono coniugum aequali mensura contribuere oporteat, profundior analysis indicat hoc non necessario sic esse. Accidere quidem potest ut mulier nubat hominem infirmum vel deminutum, eo scopo ut suam vitam ad curam eius devoveat; quo in casu, uti videtur, coniugali consortio ipsa plus quam ille contribuit.
10. - Discretio iudicii pro consensu matrimoniali requisita se refert ad essentiales obligationes matrimonii in se considerati, minime vero ad motiva vel rationes ob quas quis nuptias init. Utrum motiva inspirantia matrimonialem decisionem profunda sint annon (gratitudo utique potest motivum profundum ac potens praebere); utrum vero ipsa decisio prudens sit necne, sunt quaestiones quae cum possibili invalidanti defectu discretionis iudicii, ad normam can. 1095, 2, confundi non debent.
Ne quidem defectus discretionis iudicii demonstratur ex omissione praevidendi discrepantias verosimiliter proventuras a duabus personalitatibus magnum inter se discrimen prae se ferentibus. Non raro vero accidit ut discrimen personalitatum sit elementum quod personas praecise ad invicem attrahit; ac felicitas perplurium matrimoniorum saepe innititur in strenuis coniugum conaminibus ad concentum stabiliendum inter eorum indoles divergentes: qui quidem processus litibus necnon et reconciliationibus ex regula insignitur. Talia connubia e contra facile naufragavissent, si partes minorem operam dedissent ad concordiam attingendam; etenim liberum eorum arbitrium semper operativum erat.
11. - «Incompatibilitas» est conceptus psychologicus, per quem 751 impossibilitas instituendi vel conservandi arctam relationem interpersonalem inter duas personalitates concretas intenditur. Sub aspectu quidem christianae anthropologiae, considerato mandato fundamentali omnes sine exceptione amandi, dubitandum est num quis de incompatibilitate absoluta umquam loqui possit. Ipsi psychologi aliquando dubia exponunt circa validitatem notionis fundamentalis incompatibilitatis. In una decisione rotali coram Raad, diei 14 aprilis 1975, responsionem psychiatrae legimus: «Your second question involves the concept of "essential incompatibility". Do you mean by this, basic, unchangeable and irrevocable incompatibility? If yes, I am not sure it exists» (ARRT Dec., vol. LXVII, p. 258).
Qui «incompatibilitatem» uti argumentum pro incapacitate sub can. 1095 proponit, probare tenetur non tantum quod huiusmodi condicio incompatibilitatis inter partes momento consensus praesens erat (quamvis forse latenter, saltem coram ipsis contrahentibus) sed etiam quod iam illo tempore emergere inter eas in-eventu debuit. Psychologia vero christiana et illa saecularis hic se verosimiliter ab invicem separabunt. Aliquem vero determinismum sapit sustinere duas personas, in momento nuptiali amore captas, inevitabiliter destinatas esse ad sese post decem annos odio prosequendas. Difficile est visu (ac, autumamus, impossibile probatu) mutationem ita radicalem ab initio fuisse inevitabilem. Si mutatio reapse accidit, probabilius de quodam evitabili processu agebatur qui, ob defectum studii, abnegationis, humilitatis et orationis, vitatus non fuit.
12. - Instructio causae quae sub can. 1095 iudicatur, in eum finem tendere debet ut stabiliatur utrum pars accusata signa cuiusdam condicionis graviter anomalae dedisset. Quaesita quae ad minores mendas se referunt - «uncommunicative, reserved, shy, unemotional...» - ad rem non sunt; tantum inserviunt ad causam protrahendam et ad attentionem ab iis quae essentialia sunt divertendam. Huiusmodi quaesita irrelevantiora fiunt si vertunt super personalitatem unius partis, vel eius institutionem, etc., dum allatum caput exclusive ad alteram partem se refert. Praeterea, quaesita circa momentum consensus indagent oportet, non circa subsequentem vitam coniugalem nec circa circumstantias vel causas definitivae ruinae matrimonii. Pastorale colloquium ab indagine stricte iudiciali distinguendum est.
13. - Unusquisque patitur quasdam personalitatis «limitationes», quae etiam uti «inordinationes» describi queunt. Attamen, intra terminos quidem anthropologiae christianae necnon iuris canonici, nisi istae abnormitates possint peritialiter dignosci sicut graves, ac iudicialiter declarari sicut ad essentialia matrimonii iura/officia pertinentes, nullum fulcimentum offerunt ad conclusionem de incapacitate consensuali stabiliendam. Iudex igitur peritum semper rogare debet ut concretam diagnosim faciat circa possibilem personalitatis anomaliam vel inordinationem, ratione praeter omnia habita de eius gravitate necnon de influxu eius in decisionem humanam. Peritia quae condicionem sicut gravem non diagnoscit, iudiciali sententiae de incapacitate consensuali nullo modo suffragatur.