2. In iure. Codex anno 1983 promulgatus docet matrimonialem consensum esse actum voluntatis «quo vir et mulier foedere irrevocabili sese mutuo tradunt et accipiunt ad constituendum matrimonium» (can. 1057, õ 2). Indubium est quod coniugalem auto-donationem, saltem in momento decisionis matrimonialis, ex regula comitantur fervidae motiones affectivitatis; sed authenticitas huius auto-donationis, immo et eius validitas, non ab affectivitate sed a voluntate pendet «Il dono di sé può avere pieno valore solo se è la parte e l'opera della volontà» (K. Wojtyla, Amore e Responsabilità, p. 113)
3. Hic voluntatis actus seu consensus, qui nuptias facit, cum a persona in personam dirigatur (cf. Gaudium et spes, n. 49), oportet manifestari per verba vel externa signa quibus internus consensus animi conformis esse praesumitur (cf. can. 1101, õ 1). Sensus huius praesumptionis quod nupturiens censetur matrimoniali foederi assentire in omnibus eius elementis vel proprietatibus essentialibus. Quod si in aliquo casu «alterutra vel utraque pars positivo voluntatis actu excludat matrimonium ipsum vel matrimonii essentiale aliquod elementum, vel essentialem aliquam proprietatem, invalide contrahit» (ibid., õ 2), quippe quia qui sic simulat, genuinum consensum matrimonialem ficte tantum sed non realiter praestat.
4. Qui simulat, mendacem se esse in re maximi momenti demonstrat: profitens sed simul falsificans vel etiam omnino denegans illam auto-donationem quae constitutioni matrimonii essentialis est: «qui simulat aut excludit conscius est de non seipso, sicut ad matrimonium requiritur, tradito aut altero eodem modo accepto» (coram Serrano, decisio diei 5 aprilis 1973, R.R.Dec., vol. LXV, p. 325).
5. Ad probationem simulationis quod attinet, praeter confessionem simulantis a testibus fide dignis solide confirmandam, necessaria est demonstratio non ambigua causae proportionate gravis exclusionis.
«Defectus verumtamen matrimonialis consensus ob simulationem difficilis est probationis, quia internis animi consensus semper praesumitur conformis verbis vel signis in celebrando matrimonio adhibitis; at non est impossibilis, dummodo tria concurrant, confessio scilicet simulantis, praesertim iurata, manifesta et apta causa simulationis, circumstantiae denique matrimonium antecedentes, concomitantes et consequentes, quae simulationem evicant» (coram Quattrocolo, decisio diei 20 februarii 1931, R.R.Dec., vol. XXIII, 58). Omnes vero matrimonii circumstantiae considerandae sunt, ut cum 365 certitudine evinci possit quid reapse contrahens excludere voluerit. Si enim «ex certis et determinatis circumstantiis matrimonii, legitime probatis, coniecturae seu indicia depromi possunt, quae cum asserto consensu simulato directe cohaerent, neque aliter explicari queunt nisi ex consensu ficto, tunc factum simulationis dici poterit probatum» (coram Wynen, decisio diei 21 iunii 1941, R.R.Dec., vol. XXXIII, p. 536).
«In causis autem quae respiciunt bonum publicum, confessio iudicialis et partium declarationes, quae non sint confessiones, vim probandi habere possunt, a iudice aestimandam una cum ceteris causae adiunctis, at vis plenae probationis ipsis tribui nequit nisi alia accedant elementa quae eas omnino corroborent» (can. 1536, õ 2).