2. Canon 1095, 2 statuit: "Sunt incapaces matrimonii contrahendi... qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda".
3. Matrimonium est communis aspiratio atque vocatio partis quam maximae humani generis. Datur vero naturale ius ad connubium, quod Ecclesia semper inter inviolabilia iura humana collocavit defenditque. Consequitur quod, si de persona adulta agatur, esse incapax matrimonio consentiendi quandam circumstantiam atque mendam extraordinariam repraesentat, quae necessarie correspondere debet alicui extraordinario defectui in physica vel psychica personae indole.
2. - In iure. - S. Bonaventura docet: «In matrimonio est aliquid permanens, et hoc est vinculum, per quod ligatur vir et mulier, quantumcumque exterius separentur» (Sent. Lib. IV, d. 27, art. 1, q. 1).
Matrimoniale vinculum est natura sua perpetuum. Si nupturiens, consensum praestans, hanc vinculi perpetuitatem non acceptet, patet eum matrimonio non consentire. Consensus eius est invalidus, inefficax nempe ad matrimonium constituendum.
2. - In iure. - Canon 1095 statuit: «Sunt incapaces matrimonii contrahendi: ... 2. qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda; 3. qui ob causas naturae psychicae obligationes matrimonii essentiales assumere non valent».
2. "Vir ante decimum sextum aetatis annum completum, mulier ante decimum quartum item completum, matrimonium validum inire non possunt" (1083 § 1). Uti patet, ratio huius normae reponenda non est in physica capacitate generandi, quam quis citius attingere potest, sed in praesumptione quod sufficiens maturitas mentis ac voluntatis, ad coniugalem sui dispositionem faciendam, deest praedictam aetatem nondum habentibus. Proinde ex canone oritur quaedam praesumptio iuxta quam qui eam aetatem attingerit, necessariam maturitatem psychicam, ad matrimonium valide contrahendum, possidet.