Sententia d. 26 novembris 1992, coram Burke

            2. In iure. Fines matrimonii, iuxta doctrinam communem usque ad Oecumenicum Concilium Vaticanum Secundum, hierarchico modo nitide concipiebantur. Haec quidem doctrina in can 1013, õ 1 Codicis Iuris Canonici pio-benedictini concinne exponebatur: «Matrimonii finis primarius est procreatio atque educatio prolis: secundarius mutuum adiutorium et remedium concupiscentiae». Concilium Vaticanum II bis insistit quod generatio filiorum est finis cum matrimonii tum matrimonialis amoris (Gaudium et spes, nn. 48 ac 50). Affirmat vero matrimonium praeditum esse «variis finibus» (ibid., n. 48); attamen nec loquitur de hierarchia inter huiusmodi fines, nec specificat quinam praeter procreationem sint.

            Quamvis patres conciliares matrimonium sub luce valde «personalistica» exhibeant (in eadem Pastorali Constitutione nn. 48-49), designant amorem coniugalem utpote «mutuam duarum personarum donationem», extollunt dignitatem huius amoris, necnon ipsius actus coniugalis quo modo magis singulari exprimitur, etc., nullam aptam formulam praebent ad exprimendum personalisticum matrimonii finem. Haec autem lacuna completa est a novo Codice Iuris Canonici qui, iuxta verba Summi Pontificis Ioannis Pauli II, habendus est sicut «posterum Concilii Vaticani Secundi documentum» (AAS LXXVI [1984] 644).

            3. Primus vero canon, in Titulo ubi tractatur de coniugali 579 instituto, duos fines matrimonio adscribit (quin ullam inter eos hierarchiam indicet). Matrimonium vero est indole sua naturali ad bonum coniugum atque ad prolis generationem et educationem ordinatum (can. 1055, õ 1). Catechismus Ecclesiae Catholicae, recentissime in lucem editus, exponit «duplice fine del matrimonio: il bene degli stessi sposi e la trasmissione della vita» (n. 2363). In causa decidenda hodie, cum Advocatus pro parte actrice proponat thesim iuxta quam conventus incapax fuisset assumendi obligationes essentiales ipsius boni coniugum, opportune poterimus aliquas considerationes referre circa illum matrimonii finem qui «bonum coniugum» est.

            4. Omnia caute perpendenda sunt hic, eo vel magis quia «bonum coniugum» expressio sat nova est, tum in usu theologico tum in illo canonico. Fundamentale est imprimis naturam «boni coniugum» determinare; quaestio vero quae inter iurisperitos adhuc disputatur. Adhuc aliae duae quaestiones maximi momenti considerentur oportet: utrum de iure ad ipsum bonum coniugum proprie liceat loqui; ac utrum bonum coniugum aestimari debeat uti fons iurium/obligationum essentialium, quae quidem diversa sint ab illis quae tria bona augustiniana matrimonium specifice insignentia gignunt.

            5. Attamen priusquam mentem vertamus ad has quaestiones ponderandas, relationem inter duos fines matrimonii in canone 1055 designatos opportune examinare debemus. Error vero esset reputare istos fines sicut disiunctos inter se; maior quidem error esset si quis censeret eos in quodam statu tensionis vel oppositionis coexistere. Tales erroneae opiniones facile gignuntur cum quis convenire facit bonum coniugum cum fine subiectivo matrimonii, ac procreationem/educationem cum eius «fine obiectivo; adhuc vel magis si opositionem [«contrast»] inter finem personalisticum (bonum coniugum) ac «finem institutionalem» (procreatio/educatio) ponit. Qui «bonum coniugum» finem matrimonii personalisticum sicut finem noninstitutionalem concipit, eodem ipso modo ac qui procreationem finem institutionalem concipit sicut finem non-personalisticum, minime ad intellectionem illius profundioris ac magis integratae perceptionis matrimonii a Concilio Vaticano II atque a magisterio succesivo praesentatae pervenit, nec naturalem essentialemque interdependentiam inter matrimonii fines uti in can. 1055 exponuntur intellexit.

            Fundamentalis defectus huiusmodi intellectionum comprobatur ex historia incorporationis termini «bonum coniugum» in novum Codicem. Locutio tantum anno 1977 prima vice apparet in schema illius textus ex quo praesens canon 1055 tandem confectus est (cf. Communicationes, 1977, p. 123). Postea (ibid. 1983, p. 221) praecise ad errores circa scopum locutionis vitandos, Pontificia Commissio pro CIC. recognoscendo voluit clarificare quod locutio, dum connotationem personalem («personalistico» quidem sensu) possidet, haudquaquam dirigitur ad exprimendum subiectivum finem (vel fines) coniugum («finis operantis»), sed obiectivum finem ipsius instituti matrimonialis («finis operis»).

            Uti ex ipsis verbis can. 1055 clare eruitur, uterque finis 580 matrimonii bonum coniugum ac procreatio/educatio prolis est institutionalis. Aliis vero verbis, et unus et alius finis matrimonio assignatus est cum Dominus Deus id instituit (cf. Gen 2, 18; Gen 1, 2728); adiungere quidem possumus quod et unus et alius finis, si recte intelligitur, est revera personalisticus (cf. C. Burke, I Fini del Matrimonio: visione istituzionale o personalistica?, in Annales Theologici 6 [1992] 237ss).

            Propterea, illud «bonum coniugum» de quo in can. 1055 est institutionalis matrimonii finis, qui cum finibus personalibus quos nupturientes possunt sibi proponere non necessarie coincidit. Pari modo, assecutio illius boni coniugum identificari non debet cum satisfactione adspirationum temporalium, quae forse continentur intra limites valde arctos, quas coniuges colunt.

            6. In quo essentialiter consistit bonum coniugum? Sunt qui id identificant cum illo «consortio» vel «communione» vitae, matrimonio quidem proprio. Sic in una coram Huot diei 2 octobris 1986, legimus: «"bonum coniugum" vel "consortium totius vitae"», (cf. coram Giannecchini, decisio diei 26 iunii 1984, R.R.Dec., vol. LXXVIII, p. 503; coram Pinto, decisio diei 6 februarii 1987, ibid., vol. LXXVI, p. 392); «vitae coniugalis consortium (bonum coniugum) (ibid., vol. LXXIX, p. 33). Haec analysis etiam videtur subiacere affirmationibus eo sensu ut bonum coniugum intelligatur et efficiatur per ius... ad vitae communionem (coram Pompedda, decisio diei 11 aprilis 1988, n. 9), vel quod sit ponendum in constitutione illius communitatis vitae et amoris de qua loquitur Gaudium et spes (cf. coram Colagiovanni, decisio diei 23 aprilis 1991, n. 10). Dubitare tamen licet num huiusmodi aequiparatio solida sit. «Consortium totius vitae» vel «communio vitae» sunt formulae per quas exprimitur (modo quidem sat incompleto) essentia matrimonii; «bonum coniugum» e contra est matrimonii finis. Uti patet, essentia ac finis identificanda non sunt; immo et prudenter procedere oportet cum de connexione inter ea stabilienda agatur.

            7. Forse legitimum ac utile est affirmare quod ordinatio ad finem essentialis est matrimonio, vel est essentiale conigii elementum (cf. coram Pompedda, decisio diei 29 ianuarii 1985, R.R.Dec., vol. LXXVII, pp. 53-55). Attamen talis ordinatio est essentialis, sensu iuridico ac constituente, tantum si ad fines institutionales in can. 1055 specificatos referatur. Matrimonium enimvero ordinationem ad complures fines prae se fert. S. Thomas docet quod coniugium ordinatur ad bonum commune (IIII, q. 152, art. 4). Ipse capitulus in Gaudium et spes de matrimonio tractans, incoepit cum affirmatione quod salus (seu «bonum») non modo singularis personae sed etiam humanae societatis intime connectitur cum sana condicione vitae coniugalis (Gaudium et spes, n. 47). Liceret igitur loqui de ordinatione ad bonum societatis sicut momentosum elementum matrimonii; non tamen videtur quod haec ordinatio possideat rationem elementi essentialis ac constituentis ipsius matrimonii ad normam can. 1101, õ 2.

            8. Utcumque, etiamsi attendatur tantum ad illos institutionales matrimonii fines in can. 1055 enuntiatos nempe ad bonum coniugum atque ad procreationem/educationem prolis , dum quis potest affirmare 581 quod ordinatio ad finem essentialis est, assecutio finis minime est essentialis. Nonnulla in hac materia primae sententiae, ad bonum coniugum sicut elementum matrimonii essentiale sese referentes, non videntur satis distinguere in tractactione quaestionis (cf. R.R.Dec., vol. LXXV, p. 667; ibid. vol. LXXVI, pp. 350, 392). Uti patere etiam debet, habere bonum coniugum sicut novum essentiale «bonum» (elementum vel proprietas), tribus «bonis» augustinianis traditionalibus addendum, similem confusionem inter essentiam ac fines provocat.

            9. In nonnullis sententiis coram Pinto, bonum coniugum intelligitur in sensu complementarietatis vel integrationis psychosexualis inter coniuges: «bonum coniugis, in mutua essentiali integratione psycho-sexuali consistens» (decisio diei 12 februarii 1982, R.R.Dec., vol. LXXIV, p. 67); alibi videtur dicere quod bonum coniugum est «intima personarum atque operum coniunctio qua illam psychosexualem complementarietatem coniuges inveniunt sine qua matrimoniale vitae consortium subsistere nequit» (diei 20 februarii, 1987: Ius Ecclesiae, 1 [19891992], 573); vel quod consistit in iure alterutrius coniugis inveniendi in altera parte «suum complementum psychologicum psychosexuale specificum veri coniugis» (diei 7 maii 1983). Attamen haec analysis videtur attribuere scopum valde circumscriptum ac transitorium assecutionem nempe cuiusdam relativae complementarietatis illi bono quod ex matrimonio pro sponsis derivari debet.

            Alia opinio collocat bonum coniugum in assecutione saltem minimi gradus relationis interpersonalis inter coniuges: «bonum coniugum, quod est elementum essentiale matrimonii, implicans capacitatem nectendi cum futuro coniuge relationem interpersonalem saltem tolerabilem» (coram Bruno, decisio diei 23 februarii 1990, n. 3); denuo quis dubitare potest utrum haec analysis sit adaequata.

            10. Cum quis quaerit intelligentiam essentiae «boni coniugum» sicut institutionalis finis matrimonii, logice retrahitur ad illa verba divina quae, iuxta Scripturas, Deus protulit cum marem et feminam creavit ac matrimonium instituit: "non est bonum esse hominem solum" (Gen 2, 18). Oportet omnino identificare illud bonum, tale ut Deus id intendit pro nupturientibus, si adaequatam «boni coniugum» comprehensionem adipisci velimus.

            In consiliis Dei nihil creatum est cum scopo exclusive terreno; omne dirigitur ad gloriam eius ac, cum de hominibus agitur, ad eorum aeternam salutem (cf. Catechismus Ecclesiae Catholicae, nn. 293ss). Dicendum igitur est quod, secundum divinum consilium institutionis matrimonii, verum «bonum coniugum» consistit in ipsorum coniugum maturatione, per totam matrimonialem vitam, ita ut illum finem ad quem creati fuerant attingere possint. Intra terminos christianae dispensationis, bonum coniugum authenticum in humana ac supernaturali maturatione coniugum in Christo necessarie consistit. Iuxta Casti connubii, vera ratio amoris maritalis est «ut coniuges inter se iuventur ad interiorem hominem plenius in dies conformandum perficiendumque; ita ut per mutuam vitae consortionem in virtutibus magis magisque in dies proficiant, et praecipue in vera erga Deum proximosque caritate crescant» (AAS XXII [1930] 547-548). Gaudium et 582 spes docet quod coniuges «munus suum coniugale explentes... magis ac magis ad propriam suam perfectionem mutumque sanctificationem accedunt» (n. 48). Realis scopus "boni coniugum" haud dubio indicatur in his verbis quae factum minime parvipendendum recepta erant in formula quam Pontificia Commissio (et quidem in eadem sessione in qua locutio "bonum coniugum" accepta fuit), ad profundam rationem consortii coniugalis christiani exprimendam, ponderavit: "ita ut sibi invicem in propria perfectione et sanctificatione atque in prolis susceptione et educatione adiutorio sint" (Communicationes, 1977, p. 121).

            11. Quaevis igitur analysis, iuxta quam bonum coniugum in facili grataque inter coniuges relatione consisteret, radicali modo deficit. Tantum illae interpersonales consuetudines quae transeuntes sint ac superficiales, omnimodo suaves et quavis operositate expertes esse possunt. Difficultates vero semper apparent in omni arcta relatione interpersonali quae per tempus protrahitur. Cum matrimonium obstringit virum ac mulierem in singulari relatione ac deditione per totam vitam sustinenda, vitari omnino nequit ne difficultates inter coniuges, aliquando etiam modo gravi, exsurgant. Felices uniones matrimoniales non raro dantur inter duas personas indolis valde dissimilis, quae evidenter non parvam operam dare debuerunt ad communionem coniugalis vitae perficiendam. Recte vero affirmatur quod huiusmodi matrimonia bono exitu ["success"] insignita sunt, quia coniuges maxime maturaverunt.

            Consensus matrimonialis natura sua multas exigentias secumfert. Verba quibus unusquisque sponsus exprimit alterius acceptationem, cum «irrevocabili consensu personali» (Gaudium et spes, n. 48), hoc lucide manifestant. Alteruter fidem dat se alteram partem acceptare, «inter prospera et adversa, in aegra et in sana valetudine... omnibus diebus vitae» (Ordo Celebrandi Matrimonium, n. 25).

            Auto-donatio, studium, sacrificium maxime cum pro aliis fiunt ecce praecipua media quibus humana persona plus crescit ac magis magisque in dies maturescit; sic de seipso unusquisque exit, transcendens semetipsum. Servare pactum matrimoniale cum mutua fidelitate, cum perseverantia in hac fide usque ad mortem, et cum acceptatione ac educatione filiorum: hoc ante omnia prodest authentico bono coniugum, pro iis nempe coniugibus qui munus ac officium libere suscepta constanter adimplent; officium quidem, in verbis Ioannis Pauli II, «di un cosciente impegno da parte degli sposi a superare, anche a costo di sacrifici e rinunce, gli ostacoli che si frappongono alla realizzazione del matrimonio» (Allocutio ad Rotae Romanae Auditores, 5 februarii 1987, AAS LXXIX [1987] 1456).

            12. Naturalis connexio, quae exstat inter bonum coniugum et procreationem/educationem prolis (alterum scilicet institutionalem finem matrimonii), specialem attentionem meretur. Uti Gaudium et spes affirmat, «filii sane sunt praestantissimum matrimonii donum et ad ipsorum parentum bonum maxime conferunt» (n. 50). Cura eorum filiorum ad excitandum id quod optimum est in coniugibus tendit, eo vel magis quando mutua inter eos consuetudo tensiones subire incoepit. Maritus 583 et uxor, qui difficultates in interpersonali relatione experiuntur, saepe decernunt pro bono filiorum morem sibi invicem gerere; hoc in casu, uti evidens est, unusquisque valde crescit in maturitate sicut persona.

            13. Patet igitur quod bonum coniugum non tantum in vitae coniugalis consolationibus attingitur, sed et praesertim per exigentias eius. Hoc etiam ostendit rationem sub qua bonum coniugum (matrimonii finis) naturali modo cum bonis-augustinianis (matrimonii proprietatibus) colligatur. Immo, uti videtur, licet affirmare quod acceptatio bonorum traditionalium, una cum obsequio erga obligationes quas gignunt, magis quam alius quicumque matrimonii aspectus, creat condiciones bono coniugum faventes. Possumus ergo exinde concludere quod bona augustiniana, quae matrimonium modo fundamentali insigniunt, basicam quoque structuram praebent super quam bonum coniugum aedificari potest.

            14. Si attentionem nunc convertamus ad quaestionem utrum quis de iure ad bonum coniugum loqui possit, recepta doctrina circa procreationem, institutionalem matrimonii finem alterum, utiliter memoranda erit. Communis hodiernae diei rotalis iurisprudentia docet quod matrimonium confert ius, tum ad actiones physicas ad procreationem ordinatas, cum ad positivam mentalem dispositionem respectu procreationis. Aliis verbis, consensus coniugalis exigit permutationem iuris/obligationis non tantum ad perficiendos actus coniugales ad vitam-apertos, sed etiam ad acceptandam prolem quae ex istis actibus forse concipitur (cf. coram Bejan, decisio diei 9 novembris 1961, R.R.Dec., vol. LIII, p. 496; coram De Jorio, decisio diei 18 decembris 1963, ibid., vol. LV, p. 911; decisio diei 19 februarii 1966, ibid. vol. LVIII, p. 97; coram Pinto, decisio diei 12 novembris 1973, ibid., vol. LXV, pp. 726-727; coram Stankiewicz, decisio diei 29 iulii 1980, ibid., vol. LXXII, p. 562, etc.). Consensus tamen nullum ius ad prolem confert. Utiliter hic recolere possumus principium in una coram Raad diei 14 aprilis 1975 expositum: «animadvertendum est fines matrimonii vel contrahentis, elementa essentialia obiecti consensus non constituere, aliter ac quidam auctores et iudices putant. Qui, contendunt, est incapax finis, est incapax matrimonium ineundi et consensum validum eliciendi. Satis est ad hanc theoriam confundendam commemorare can. 1068 õ 2: "Sterilitas matrimonium nec dirimit nec impedit". Quod de fine principali matrimonii dicitur, a fortiori de aliis finibus dici potest» (R.R.Dec., vol. LXVII p. 243). Datur ius ad bonum prolis (proprietatem), non tamen datur ius ad prolem (finem) (cfr. Congregatio pro Doctrina Fidei: Instr. Donum Vitae, AAS LXXX [1988] 97).

            Quoad bonum coniugum, videtur quod simili modo ratiocinari oportet. Consensus confert ius constitutionale ad substantiam foederis coniugalis, ac implicat assumptionem concretarum obligationum bono coniugum faventium; nullum tamen confert ius ad effectivam realizationem huius finis (cf. C. Burke, Il «Bonum Coniugum» e il «Bonum Prolis»: fini o proprietà del matrimonio? in Apollinaris LXII [1990] 565).

            15. Potius quam loqui de iure ad bonum coniugum, licet considerare hunc finem (eodem modo ac consideratur finis procreativus) uti fons iurium obligationumve. Utcumque, videtur quod mensura 584 iuridica eorum quae ad huiusmodi iura/officia essentialiter pertinent, in solis tribus bonis augustinianis est reponenda. Iuridice loquendo, bonum coniugum nulla alia iura/officia essentialia parit. Dum ergo patet quod exclusio boni coniugum (non aliter ac exclusio prolis) nuptias invalidat, non tamen patet talem exclusionem aliquid substantiale comprehendere posse, quod in tribus bonis augustinianis non sit iam praesens. Propterea, petitio qua nullitatis declaratio ob boni coniugum exclusionem quaeritur, ad consueta capita simulationis totalis quidem partialisve magis proprie reconducenda esset.

            16. Coniuges, uti dicebamus, cum fideles sint communi incepto [«impegno»; «endeavor»] quod consortium vitae maritalis est, admodum crescunt uti personae, sic adipiscentes «bonum» suum. Hoc tamen inceptum inevitabili quidem modo incidit in multas difficultates, ab extra et ab intra provenientes. Egoismus vero, in omni homine radicatus (cf. Gaudium et spes, n. 37), iugiter minatur non tantum vitae sociali in genere, sed et vitae matrimoniali, particulari quidem modo. Revera, praecipuae pro vita coniugali difficultates procedunt de more ab intra; etenim duae personae, in tam intima ac prolongata consuetudine constitutae, haud facile discunt sibi mutue perpetuoque aptare ac morem gerere. Hic vero insistere oportet in principio iam notato: huiusmodi difficultates in relationibus interpersonalibus, si cum spiritu christiano accipiantur, fiunt elementum maximi momenti pro maturatione coniugum.

            Factum igitur quod diversae coniugum indoles, habitus, debilitates vel defectus mitem cursum vitae maritalis perturbant et tensiones inter eos interdum provocant, per se bonum coniugum non impedit. Negligentia in re pecuniaria, nimia labori professionali vel vitae sociali dedicatio, immersio in ludis [«hobbies»] vel in exercitiis athleticis [«sports»]...: haec omnia possunt considerari uti qualitates negativae, aptae quidem ad coniugalem conviventiam turbandam, immo et modo gravi. Hoc quoque verum est de aliis qualitatibus vel deficientiis, ut in casu personae quae sit impatiens vel nervis laborans [«highly strung»] vel obsessiva, vel accessibus irae depressionisve obnoxia. Verius adhuc erit, si deficientiae de quibus agitur sunt tales ut disfunctio sexualis (frigiditas, etc.), abusus alcohol, addictio ludis aleatoriis [«gambling»], et ita porro. Nemo in dubium vocavit quin huiusmodi qualitates notabile impedimentum pro suavi vitae maritalis progressu constituere possint. Quaestio vero hic agitanda est de iuridica earum pertinentia pro bono coniugum.

            Licetne affirmare, exempli gratia, quod deliberata voluntas tales defectus non corrigendi neque ullam de eisdem sollicitudinem adhibendi, exclusionem boni coniugum constituat, sic fundamentum praebens pro declaratione nullitatis, nec aliter ac in casu positivae exclusionis procreationis, quae est alter finis institutionalis matrimonii? Si ab hypothesi exclusionis transeamus ad illam consensualis incapacitatis, quaestio surgit: sufficiuntne recensitae qualitates negativae vel defectus, in momento nuptiarum praesentes, ad quendam incapacem pro matrimonio reddendum, invalidantes eius consensum?

            17. Agitur revera de quaestionibus quae novae sunt. Ad illas 585 resolvendas, forse canon 1098 recognitae legis quaedam valida indicia praebere quit; Iste canon, primum quidem in Codice anni 1983 introductus, agit de dolo sicut elemento quod consensum matrimonialem invalidare potest. Statuit quod invalide contrahit matrimonium qui id init deceptus dolo circa aliquam alterius partis qualitatem, quae suapte natura consortium vitae coniugalis graviter perturbare potest. Notetur oportet quod invaliditas consensus radicatur non in illa negativa qualitate in se considerata, immo neque in eius gravitate, sed in dolo quo consensus obtentus fuit (cf. coram infrascripto, decisio diei 25 octobris 1990, n. 10: in Ius Ecclesiae (1991-2), 631). Revera dolus circa aliquem gravem defectum personalem infirmat authenticitatem illius donationis suiipsius matrimonio propriae (cf. coram Serrano, decisio diei 2 iunii 1989, n. 8). Causa ergo invaliditatis non est perturbatio consortio vitae coniugalis reapse causata, sed primigenia illa deceptio circa perturbantem defectum. Sane ratio iuridica patet: non datur ius ad vitam coniugalem a turbatione expertem; utique tamen datur ius ne quis in matrimonium inducatur per occultationem alicuius notabilis qualitatis negativae qua altera pars insignitur. Aliis verbis, quamvis nemo gaudet iure inveniendi maritum vel uxorem sine defectibus, omnes ius possident ut consensus matrimonialis ab altera parte datus repraesentet donum, sincerum quidem ac sine dolo, istius personae sicut realiter est.

            18. In hoc postremo puncto clavis ad ulteriorem analysim verosimiliter inveniri potest. Codex anni 1983, in canone 1057, praebet quandam renovatam descriptionem, magis quidem personalisticam, consensus matrimonialis, quo «vir et mulier foedere irrevocabili sese mutuo tradunt et accipiunt ad constituendum matrimonium». Quisque se dat sicuti est; praesertim vero unusquisque accipit compartem, sicut ipse vel ipsa est. Propterea sincera voluntas matrimonialis implicat non tantum inconditionatam donationem coniugalem, verum etiam coniugalem acceptationem sine conditionibus. In hoc reflectitur genuinus personalismus Concilii Vaticani Secundi.

            Nupturiens deficere quidem potest in aestimatione quam facit de altera parte. Nullum tamen fundamentum in iustitia vel lege exstat pro sustinendo quod hoc erroneum iudicium (nullo modo aequiparandum illi defectui discretionis iudicii de quo in can. 1095, 2) possit consensum irritum reddere, personam sic solvens a libera decisione alteram partem maritaliter acceptandi. Solum in casu quo dolus deliberate patratus fuerit circa exsistentiam alicuius gravis defectus, ratio iuris reperiri potest ad affirmandum quod consensus constitutionaliter vitiatus fuit. Clare exinde sequi videtur quod, nullo exstante dolo, praesentia vel subsequens manifestatio talis defectus, compatibilis est cum valido consensu validoque consortio.