2. In iure. «Sunt incapaces matrimonii contrahendi... qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda» (can. 1095, 2ø).
In praesenti causa, quam iuxta tenorem istius canonis decidere debemus, Iudices primae instantiae ad affirmativam decisionem pervenerunt quia actrix «did not exercise the minimum of maturity of judgment in her marital consent». Quamvis et in praxi rotali exstent casus in quibus de incapacitate consensuali ob «immaturitatem» vel «defectum maturitatis» agitur, usus termini «maturitas» difficultates prae se fert, uti colligi potest ex facto quod Commissio Pontificia pro recognitione Codicis, considerans quoddam schema (quod definitivam formam obtinuit in praesenti can. 1095, 2ø), respuit formulam iuxta quam, ad «discretionem iudicii» designandam, «maturitas iudicii» sicut alternativa expressio proponebatur (cf. Communicationes 7 [1975] 46-48).
Obliviscendum non est novum Codicem praecisionem terminologiae iuridicae offerre quam sana iurisprudentia sollicite servet oportet. Principium in recenti rotali sententia enuntiatum quoad petitiones nullitatis sub can. 1095, 3ø, valet quoque pro iis causis quae sub secundo eiusdem canonis numero iudicantur: «in presentiarum, hoc est post promulgationem novi Codicis, non amplius sustineri potest usus sequendi adhuc veterem praxim, quae apud Tribunalia ecclesiastica vigente Codice Pio-Benedictino invaluit, definiendi nempe terminis "metaiuridicis" psychicam incapacitatam naturalem ad matrimonium, ut puta "ob immaturitatem" "ob psychopathiam", "ob homosexualitatem", et ita porro» (coram Stankiewicz, decisio diei 27 februarii 1992, n. 4).
3. Prima difficultas quoad verbum «maturitas» est eius indeterminatio, nullam enim praecisam normam offert, iuxta quam ponderari debeat. Praeterea in fallacitatem facile inducere quit, eo quidem sensu quod relationem habere videtur cum quadam plenitudine 485 quae semper uti nondum adepta demonstrari potest. Quia doctrina christiana docet omnes nos in constanti processu maturationis esse «in mensuram aetatis plenitudinis Christi» (Eph 4, 13), sequitur quod in hac terra unusquisque quodammodo adhuc immaturus est. Saecularis quoque psychologia concedit neminem perfectam maturitatem adipisci: aliis verbis, personam plene maturam esse idealem potiusquam realem (cf. G.W. Allport, Pattern and Growth in Personality, New York 1961, pp. 275ss). «Ipsi periti in re psychologica et psychiatrica "normalitatem" in homine seu maturitatem sufficientem ut homo "normalis" dicendus sit definire non audent nec possunt» (coram Huot, decisio diei 5 iulii 1973, R.R.Dec., vol. LXV, p. 539).
4. Via apertius iacet ad accuratiorem iuridicam analysim peragendam illius iudicii quod pro valido matrimoniali consensu sit necessarium, si prae oculis habetur de aliqua re agi quae non absolute sed per gradus mensuranda est. Maturitas vero dicit relationem ad incrementum [«growth»] et progressionem [«development»], ac per plenitudinem mensuratur; discretio autem ad usum refertur, ac mensura eius est competentia. Illa perfectionem suggerere potest, minime autem ista. Contrario quidem, expressio «discretio iudicii» constanter in iurisprudentia adhibetur ad gradum maturitatis iudicii indicandum, proportionatum quidem ipso maritali negotio. "Discretio enim addit supra usum rationis maturitatem iudicii contractui celebrando, idest, in casu nostro, matrimonio proportionatam (coram Sincero, decisio 28 augusti 1991, R.R.Dec., vol. III, p. 450; coram Sabattani, decisio diei 24 februarii 1961, ibid., LIII, p. 118; coram Pinna, decisio diei 20 decembris 1960, ibid., LII, p. 592; coram Ewers, decisio diei 30 octobris 1971, ibid., vol. LXIII p. 826; coram Pompedda, decisio diei 3 iulii 1979, ibid., vol. LXXI, p. 388, etc.). Hoc in iurisprudentia H.A.T. omnino pacificum est.
Propterea, id quod in nubentibus requiritur non est perfecta discretio iudicii, sed illa quae momento negotii matrimonialis sit proportionata. At canonistarum crux spectat determinationem illius proportionis» (coram Ewers, decisio diei 26 iuni 1971, R.R.Dec., 26, p. 538).
5. Equidem in eo quod proportionalitatem discretionis iudicii attinet, duplicem aspectum licet distinguere. Si, uti patet, haec discretio oportet sit matrimonio proportionata (ac hic eius minimus gradus, sub respectu cognitivo, in canone 1096 indicatur), patet etiam eam aetati quoque contrahentis proportionatam esse oportere (aetas quidem minima in canone 1083 stabilitur). Ex lege naturali, possibile est personam minoris aetatis maturitatem iudicii sufficientem pro valido consensu possidere; contraria tamen praesumptio a lege ecclesiastica fulcitur. E contra, cum quis aetatem in canone indicatam attingerit, praesumendum est eum sufficientem iudicii discretionem pro consensu valido habere (cf. coram Boccafola, decisio diei 27 februarii 1992, n. 8). Contrarium probari quidem potest; sed probatio requiritur.
6. «Ut breviter dicamus, legali aetate ad matrimonium contrahendum iam adepta, discretio iudicii contrahentis nequit haberi uti matrimonio graviter disproportionata, nisi gravem quoque disproportionem exhibe at per respectum ad illam discretionem quae 486 aetati contrahentis sit normalis. Hoc principium attente prae oculis haberi debet, eo vel magis quia semper est possibile demonstrare illas personas quae adolescentiam mox relicturae sint vel ex ea iam nunc exierint, relative immaturas esse: per comparationem nempe cum illa maturitate quae ex longiore experientia vitae adultae sequitur. Modo fere inevitabili notabilis disproportio exstat inter comprehensionem matrimonii a persona triginta vel quadraginta annorum exhibitam, ac illam personae aetatis suae duodeviginti vel viginti. Attamen norma, qua iudicatur sufficientia comprehensionis istius, non potest esse gradus comprehensionis ab illo adeptae. Omnino enim oportet ut probetur istam personam discretionem vel maturitatem iudicii possedisse quae graviter defecit a discretione normali pro eius aetate: quod possibile non erit nisi demonstretur eam aliquo gravi defectu characteriali vel psychico laboravisse. In Allocutione ad Rotam Romanam, anno 1987, Summus Pontifex admonuit ne nullitates declarentur «sotto il pretesto di una qualche immaturità o debolezza psichica dei contraenti», ac insistit quod «una vera incapacità è ipotizzabile solo in presenza di una seria forma di anomalia» (AAS LXXIX, 14571458). Levis vel moderata deviatio a normis proportionalitatis non sufficit ad argumentum consensus invalide praestiti roborandum.
Si autem de nullo constat morbo vel anomalia quae afficere possit facultates intellectivas et volitivas, hae expeditae censendae sunt in exercitio, et agens praesumendus est sufficienti usu rationis ac discretione iudicii matrimonio proportionata gaudere» (coram Boccafola, decisio diei 13 decembris 1989, n. 13).
7. Validitas consensus, ad normam can. 1095, 2ø, in terminis minimae requisitae maturitatis iudicanda est. Uti patet, invalidans defectus discretionis vel maturitatis, aetate ex. gr. 25 vel 30 annorum, tantum in casibus plane pathologicis dari posset. Non aliter patere debet quod condicio invalidantis immaturitatis, aetate 16 vel 18, etiam pathologica sit oportet; necessarium nempe est quod sit consequentia alicuius defectus in evolutione personalitatis, graviter quidem anomali ac illi aetati omnino improprii. Illa «relative» immaturitas, propria huius adolescentis aetatis, nullum fulcimentum praebet pro incapacitate consensuali probanda (cf. coram infrascripto, decisio diei 7 novembris 1991, n. 6).
«Defectus discretionis iudicii matrimonio proportionatae in contrahente, ab omni vitio psychiatrico ac psychologico immuni, tantummodo ob quamdam ineptam praeparationem animi ad onera coniugalia pro tota vita implenda, admitti haud potest» (coram Di Felice, decisio diei 26 maii 1981, R.R.Dec., vol. LXXIII, pp. 290-291).
8. Logico modo a defectu discretionis ad immaturitatem potest quis concludere; sed non necessario e converso. Si nexum inter utrosque conceptus examinamus, gravis discretionis defectus, uti patet, gravem immaturitatem demonstrat; attamen normalis seu regularis «average» immaturitas nullo modo gravem discretionis defectum probat. Aliis vero verbis, quaedam «immaturitas, etsi demonstrata, non sufficit per se ad incapacitatem consensualem demonstrandam. Immaturitas in casu debet esse pathologica, id quod iteramus 487 possibile non est nisi aetati sit omnino disproportionata.
9. Aliquando proponitur thesis iuxta quam incapacitas consensualis provenire potest ex inaequilibrio emotivo vel «immaturitate affectiva», etiam in casibus in quibus et intellectus et voluntas integerrima sint. Haec thesis, examini subiecta, solidari non videtur. In casu personae normalis, affectus animi [«emotions»] sub imperio superiorum facultatum evolvuntur. Si huiusmodi affectus patiuntur evolutionem deficientem vel e contra exaggeratam hoc non modo tribuendum est debilitati vel robori affectuum, sed etiam defectui facultatum superiorum ad illos affectus excitandos vel regendos. Utique hic defectus intellectus voluntatisve forsitan attribuatur oportet alicui condicioni affectivae, sicut causae; sed non ex hoc minus verum est quod intellectus et/vel voluntas gravem quidem infirmitatem ostendunt, cui sane defectui huiusmodi facultatum incapacitas consensualis proprie tribuendus est.
10. Non omnis immaturitas nec omnis defectus discretionis, etsi gravis et probatus, personam incapacem matrimonium contrahendi reddit (aliquis potest esse immaturus in aliis respectibus ex. gr. in sphaera vitae socialis in genere, vel in ambitu responsabilitatum professionalium-quin discretione minima pro matrimonio careat). Canon 1095 statuit quod gravis defectus discretionis iudicii incapacem reddit tantum cum ad aliquod essentiale ius vel officium matrimoniale se referat. Proinde, cum iudex causam de incapacitate consensuali sub can. 1095, 2ø tractat, debet semper hanc quaestionem perpendere: quodnam esset matrimoniale ius vel officium essentiale circa quod iudicium contrahentis gravi immaturitate vel gravi defectu discretionis laboravit? (cf. C. Burke, The Essential Obligations of Matrimony in Studia Canonica 26 [1992] 392ss).
11. Immaturum se exhibet non qui suam vitam in una vinculanti decisione matrimoniali compromittit, utique ille qui incapacitatem ad sese vinculandum modo chronico sentit. Qui nimis anxius est de consequentiis suarum actionum, qui nimis in seipso conclusus vivit, ut alteri coniugaliter se tradat, hic immaturus est, prae se ferens defectum authenticae humanae evolutionis necnon aliquam non parvam turbationem personalitatis. Patet hic denuo quomodo maturitas ac discretio non necessario conveniant. Huiusmodi anxius, verissimo quidem sensu humano, est immaturus; ac nihilominus possidet discretionem valde enodatam, acutam nempe capacitatem ponderandi argumenta pro et contra, ut ad decisionem (quantumvis egoisticam) in plena libertate perveniat.
12. Desiderium «independentiam» a paterna domo adipiscendi est typicum iuvenis adulti, minime vero signum abnormis immaturitatis. Elementum potius est normale quod in decisionem matrimonium contrahendi saepe intrat.
13. Responsabilitates ex praegnatione prae-matrimoniali provenientes non recusare, signum immaturitatis minime constituit; licet e contra sustinere, rationabilius quidem, quod recurrere abortui tamquam solutioni «facili» signum immaturitatis utique videri. Cum aliquis decernat legem moralem in his circumstantiis servare, hoc 488 innegabilem maturitatem criterii ac voluntatis demonstrat.
14. Inter terminos anthropologiae christianae, minime potest acceptari thesis iuxta quam quaerere consilium ab aliis est semper signum immaturitatis. Magna pars modernae psychologiae videtur aequiparare maturitatem cum independentia, vel cum auto-sufficientia (self-reliance). In comprehensione christiana, auto-sufficientia signum immaturitatis esse potest, saltem cum praesumptuosam recusationem secum ferat ne quis consilium a personis qualificatis quaerat. Aliter absdubio sentiendum erit si agatur de persona plene adulta, insignita pathologica incapacitate quidquid motu proprio decidendi.
15. Quod opinio peritalis fide digna sit, ex regula apparebit ex eo quod alia elementa Actorum, insimul sumpta, eam corroborent. Cum aliqua peritia fundamentum non invenit in actis, immo si in contradictione cum eis stat, iudici perraro licet eam statim accipere. Si discrepantias in harmoniam reducere non potest, tunc ei incumbit acta complere, ut melius possit causam dirimere, sive iuxta opinionem peritalem sive iuxta pondus depositionum non-professionalium. Nova documenta forsitan requirenda sunt; praesertim vero ulterius examen testium circa puncta concreta optabile erit. Aliam adhuc peritiam requirere quoque licet; saepe tamen hic recursus est minoris utilitatis. Peritioris opinio vel discrepare a prima opinione potest, vel etiam cum ea concordare. In altero hoc casu (ac fortasse etiam in priori), substantialis difficultas permanet: onus scilicet elementa probatoria, a fontibus professionalibus ac non-professionalibus hausta, in aliquam concordiam componendi. Iudici opus praeprimis est, ad hanc difficultatem resolvendam, notitias de fontibus nonprofessionalibus habitas modo accuratiore verificare.
16. Tandem adnotamus normam processualem in ipso initio causae in prima instantia servandam: necessitatem nempe perpendendi utrum libellus actoris boni iuris fumum exhibeat necne. Litigium enim non tantum tempus consumit, sed et spes excitat non semper explendas, ac persaepe est origo ulterioris profundiorisque amaritudinis inter litigantes. Propterea ac in primis requiritur libellus ad constabiliendum «quo iure innitatur actor et generatim saltem quibus factis et probationibus ad evincendaea quae asseruntur» (can. 504, 2). Tribunal tunc libellum examinare tenetur, ad decidendum utrum petitio super basim iuridicam saltem minimam fulciatur, utrum nempe vel parva exstet possibilitas ut post formalem processum iudicialem vindicetur; alioquin reiiciatur oportet (can.1505 õ 2, 4ø), quia est abusus si ad plenum examen admittantur casus qui certo certius fundamento carent. Speciatim, quoad casus sub can. 1095, 2ø praesentatos, libellus acceptandus non est nisi allegationes allatae quoddam fundamentum praebeant ad considerandum quod de gravi defectu discretionis iudicii agitur circa aliquod essentiale ius vel officium matrimoniale, qui et aliquam gravem anomaliam psychicam in momento consensus matrimonialis praesentem, haud vero tantum leves vel moderatas pathologias vel meras indolis deficientias indicet (cf. Allocutiones Summi Pontificis Rotae Romanae annis 1987 ac 1988 habitae: AAS LXXIX, p.1457; LXXX, p. 1 181).