2. Lex Ecclesiae, naturali iuri congrua, ad validum matrimonium exigit libertatem consensus, quae cum gravi metu, ab extrinseco quidem incusso, consistere nequit. Iam in Codice piano-benedictino (sub quo validitas matrimonii hodie sub iudice, anno 1976 contracti, iudicanda est), canon 1087 statuebat: "Invalidum est matrimonium initum ob vim vel metum gravem ab extrinseco et iniuste incussum, a quo ut quis se liberet, eligere cogatur matrimonium" (cfr. c. 1103 Codicis a. 1983 promulgati).
3. Proinde, metus qui matrimonium irritat sequentibus conditionibus qualificatus oportet sit:
a) ut sit gravis. Malum quod nupturienti imminet potest esse grave pro omnibus hominibus, v. gr. mors (et exinde oritur metus absolute gravis), vel saltem pro persona illa, eius attenta conditione (metus relative gravis). Aliis vero verbis, gravitas metus non modo obiective dimetienda est ex comminato malo, sed etiam subiective, ex influxu nempe in voluntatem metuentis. Unde iudex perspecta habere debet rerum et personarum adiuncta, ac praesertim minarum naturam, et qualitatem indolemque tum metum inferentis tum metum passi, necnon mutuam utriusque relationem. Cum de metu reverentiali agitur, gravis aestimatur parentum aliorumque superiorum indignatio, quae et gravis et diuturna futura sit;
b) ut procedat ab extrinseco, scilicet ab alia persona, non vero a contrahente ipso sibimet incussus;
c) ut sit indeclinabilis, nempe, a quo nupturiens aestimat se liberare non posse nisi contractis nuptiis.
"Si metus autem est levis, aut ab intrinseco procedat, aut rationabile effugium, quod scilicet nec heroicitatem nec gravissima incommoda implicet, praesto sit, matrimonium irritare nequit" (c. Bruno, 28 martii 1985: RRD, vol. 77, p. 194).