2. ââ€Â€ In iure. ââ€Â€ Consensus matrimonialis est actus voluntatis... (can. 1057, 2). Ut hic voluntatis actus sit electio reapse humana, consequens esse debet actus intellectus deliberantis circa obiectum electionis (cf. S. Thomas, Suppl., q. 51, art. 1). Gravis igitur defectus vel ex parte intellectus vel ex parte voluntatis consensum matrimonialem vanificare potest. Sicut scribit Gasparri: «Cum consensus matrimonialis... sit actus voluntatis, qui supponit cognitionem intellectus, quia nil volitum quin praecognitum, sequitur deficere posse vel ex parte intellectus, vel ex parte voluntatis» (De Matrimonio, n. 880). Quaestio quae mentem canonistarum iamdiu occupaverat est qua mensura defectus intellectus voluntatisve gravis sit oporteat, ut consensus invaliditatem producat.
3. ââ€Â€ Imperfectio rationis seu intellectus ac infirmitas voluntatis humanam naturam in praesenti statu comitantur (cf. Summa Th., Iââ€Â€II, q. 85, art. 3). Propterea, ad validum consensum matrimonialem minime requiritur scientia plena vel perfecta cuiusvis aspectus vitae coniugalis; talis enim scientia necessario deficiens erit sub aliquo respectu. Pari modo non exigitur perfectio voluntatis, ne quidem vigor exceptionalis in illa. Qui debili voluntate praeditus sit, qui ex. gr. sub influxu aliorum facile cadit, matrimonio valide quoque consentire potest. Matrimonium enim non est institutum tantum pro illis qui magno spiritu independentiae praediti sint, nec ius connubii restringere liceat ad personas valde auto-sufficientes (quae quidem matrimonium inire verosimiliter minus cupere possunt).
4. ââ€Â€ Aliud tamen notandum est hic. Scientia (vel etiam eius defectus) mensurari potest, uti ex praxi examinum in vita academica constat. Lex vero Ecclesiae, in canone 1096, 1, indicat scientiam minimam de natura matrimonii, quae pro capacitate consensuali necessaria est (cf. coram Fiore, diei 30 maii 1987, R.R.Dec., vol. LXXIX, p. 337, n. 8). At huiusmodi scientia non potest esse mere speculativa vel theoretica, ut sufficere queat ad cognoscenda ea quae nulliius momenti pro vita propria sunt. Illa vero scientia, iuxta probatam iurisprudentiam, critica quoque sit oportet (cf. coram Felici, decisio diei 3 decembris 1957, R.R.Dec., vol. XIL, p. 78; coram Sabattani, decisio diei 24 februarii 1961, ibid., vol. LIII, p. 117; coram Ferraro, decisio diei 30 aprilis 1970, ibid., vol. LXVIII (NDR leggasi vol. LXII), p. 413; coram Di Felice, decisio diei 12 ianuarii 1974, ibid., vol. LXVI, p. 2; coram Fiore, decisio diei 22 februarii 1980, ibid., vol. LXXII, p. 103-104; coram Bruno, decisio diei 28 iulii 1981, ibid., vol. LXXIII, p. 402; coram De Lanversin, 523 decisio diei 20 martii 1985 ibid., vol. LVI (NDR leggasi vol. LXXVII), p. 168, etc.); aliis verbis, amplecti debet quandam capacitatem aestimandi fundamentales consequentias practicas ex electione maximi momenti pro personali vita emanantes.
Ex eo quod can. 1095, 2° postulat quendam gradum cognitionis criticae circa essentialia matrimonii iura/officia, sicut praerequisitum capacitatis consensualis, debet esse possibile (quamquam non necessarie facile) determinare tum contentum huiusmodi iurium/obligationum, tum criticam eorum scientiam minimam ad validum consensum requisitam. Ioannes Paulus II, in Allocutione Rotae Romanae anno 1984 habita, indicavit hanc determinationem praesertim per qualificatam iurisprudentiam rotalem perficiendam esse (AAS LXXVI, p. 648).
5. ââ€Â€ Voluntas tamen, aliter ac scientia, non tam facile se praestat ad mensuratio em per gradus (uti apparet ex cunctatione hodiernae theologiae moralis ad imputabilitatem actuum individualium iudicandam). Secus autem ac in can. 1096 contingit quoad determinationem cognitionis, nullus canon minimum gradum voluntatis pro valido consensu indicat. Codex tantum exigit ut voluntas sit libera (cf. cann. 219; 1095, 3° ; 1099; 1103), quin «quanta» libertas sit necessaria determinet. In hoc advertentes, si in examine notionis libertatis (internae) potius quam voluntatis incumbimus, forsitan clarius fiet argumentum nostrum.
6. ââ€Â€ De gradibus scientiae loqui licet, et potest quis conari eos mensurare. Verosimiliter etiam de gradibus voluntatis licet loqui, quamvis hi minus facile mensurationi subiciuntur. Attamen loqui de gradibus internae libertatis licere non videtur. Homo etenim interius est liber, vel non est liber. Stricte considerata, affirmatio quod quis est partim vel dimidiatim liber, veritati non correspondet. Uti patet, non omnes se exprimunt cum verborum proprietate, uti quando quis dicit: «Quadamtenus liber eram». Significatio huiusmodi locutionis generatim est: Libere aliquid elegi, quamvis in electione omnino felix non eram. Motiva habebam ad sic agendum; et motiva simul ad contrarium faciendum habebam. Denique, illa ac non haec secutus sum. Agitur vero de illo scholasticorum «voluntario secundum quid» (cf. Summa Th., I-II, q. 6, art. 6), qui quidem actus voluntarius et liber non desinit esse. Motiva inter se repugnantia confundi non debent cum absentia libertatis; signum potius sunt eius praesentiae. Hic nos oportet pressius examinare quomodo quis de indifferentia ad determinationem, de neutralitate ad "religationem" (commitment; impegno) progrediatur.
7. ââ€Â€ Liber est qui potest assentire vel dissentire, hanc potius quam illam electionem facere. "L'idea di libertà si identifica sostanzialmente con la capacità che ha l'uomo di autodeterminarsi in favore di una alternativa a preferenza di altre" (R. Zavalloni, La libertà personale. Psicologia della condotta umana, Milano 1973, p. 358). Si antequam aliquis primum veniat in cognitionem negotii decisionem requirentis, ipse iam ad concretam quandam electionem praedeterminatus fuerit, liber de facto non erit. Proinde, liberi hominis contactus initialis cum huiusmodi negotio indeterminatione insignitus sit oportet.
E contra, si in hoc statu indeterminationis seu indifferentiae 524 remaneat, patet quod numquam ad decisionem vel electionem in re progredietur. Omnis electio quandam autodeterminationem implicat, quandam nempe suiipsius religationem, sensu quidem praeciso. Voluntas perpetuo indeterminata, paralysi laborat; non valet eligere, vel tandem se resolvit in electionibus fortuitis, casu factis, quae authentico humanae libertatis exercitio prorsus extraneae sunt. "L'indeterminazione che è necessario introdurre nella libertà non ha niente di comune con quest'altra indeterminazione che caratterizza la libertà d'indifferenza, cioè una scelta senza ragione, un volere senza motivi. La libertà di indifferenza è un non-senso..." (Zavalloni, ibid., p. 237).
8. ââ€Â€ Si aliquis, statum indifferentiae relinquens, ad electionem pro vel contra actum particularem pervenit (sic libertatem suam exercitans), hoc est per processum quo motiva deprehendit. Errat ergo, modo quidem radicali, qui considerat electionem, ex eo quod motivata est, minus liberam esse. Sunt tamen qui sustinent "la falsa supposizione che la libertà implichi l'esclusione di ogni motivazione" (ibid., 66). Nemo veram electionem facit sine motivo; actus vero immotivati non essent liberi, sed potius irrationabiles. "La libertà non è infatti qualche cosa di anarchico o di irrazionale; non è l'assenza della causalità o della motivazione" (ibid., 231).
Cotidiana experientia enim addiscimus efficacius quam scientiae inquisitionibus, nos omnes innumeris urgeri impulsionibus, sive irrationalibus, sive rationalibus, necnon adiunctis plurimis quae ad agendum nos movent. Non eapropter quis sanae mentis aestimaverit hominem ab his determinari in suo actu vel ab iisdem libertate defraudari. Dominium enim sui actus homo exercet has impulsiones discernens, quibusdam, receptis, ceteris relictis, vel superatis (coram Agustoni, decisio diei 27 maii 1980, R.R.Dec., vol. LXXII, p. 402).
Motivum utique describi potest sicut impulsus internus vel pressio psychologica qua persona erga determinatam electionem urgetur. Attamen interiora motiva, aliter ac quaedam pressiones ab extrinseco exercitae, in se libertatem non tollunt. Qui putat quod decisiones, ut sint liberae, immotivatae esse debeant, facile pervenit ad considerandam praesentiam motivorum sicut probationem alicuius generis coactionis internae quae, ad instar coercitionis ab extrinseco (cf. 1103), dignitatis libertatisque humanae violationem comportaret. Huiusmodi conclusio sanis psychologiae principiis non correspondet. Gaudium et spes perspicue docet: "Dignitas igitur hominis requirit ut secundum consciam et liberam electionem agat, personaliter scilicet ab intra motus et inductus, et non sub caeco impulsu interno vel sub mera externa coactione" (n. 17).
9. ââ€Â€ Homo etenim complures necessitates, inclinationes ac instinctus naturales possidet, quae quidem ad eius bonum ordinantur. Omnia haec, bene vel male ab illo adhibenda, voluntatem eius stimulant nec ille potest se indifferentem erga ea exhibere. E contrario, plane normale est quod voluntas subeat influxum internum ab his provenientem, ac ab eis sit conditionata. Immo, nisi de aliqua gravi psychica anomalia aliunde proveniente constet, talis conditionata 525 voluntas censenda est "sufficiens ac matura" pro decisionibus libere captis. "Dicendum quapropter est per illa interna temperamenta plus minusve difficilius fieri exercitium liberae voluntatis, sed ipsam libertatem per se non auferri" (coram Fiore, decisio diei 30 maii 1987, R.R.Dec., vol. LIX, p. 340). Qui exigit ut homo libertate "absoluta" vel "perfecta" gaudeat, humanae quidem conditioni minime subiecta ac nulla difficultate in exercitio insignita, voluntatem pro eo postulat quam solus Deus possidet.
"La volizione non è un inizio assoluto; la libertà non implica l'assenza di presupposizioni: ogni decisione o scelta volontaria infatti presuppone l'esistenza di motivi. Questi motivi non determinano propriamente la condotta umana; essi la condizionano soltanto. Tutti questi fattori, come la suggestione, i bisogni incoscienti, l'eredità e l'ambiente, ivi comprese la costituzione fisiologica e la condizione patologica di una persona, possono essere considerati come gli elementi della sua "motivazione" nel senso largo della parola; e nella misura in cui essi influenzano l'attività dell'uomo, senza raggiungere il livello della coscienza, costituiscono ciò che può essere detto il "condizionismo" o le limitazioni della libertà umana" (Zavalloni, op. cit., p. 257).
10. ââ€Â€ Hodierna psychologia christiana agnoscit vires «inconscii» in humana "psyche" praesentes esse (cf. VanderVelt-Odenwald, Psychiatry and Catholicism, New York 1952, pp. 150-152; L. M. Rulla, Antropologia della Vocazione Cristiana, 1985, pp. 56ss). Huiusmodi vires decisiones humanas tangunt, producentes, uti Summus Pontifex Joannes Paulus II animadvertit, "una riduzione, non però la privazione, della loro effettiva libertà di tendere al bene, scelto" (Allocutio ad Rotam Romanam, diei 5 februarii 1987: AAS LXXIX, p. 1456). Haec elementa inconscia, quantumvis difficilis sit eorum analysis, pathologica censenda non sunt. Aestimari debent sicut quid pertinens ad vitam psychicam normalem, ac eorum praesentia nullam praebet probationem invalidantis defectus libertatis. Gravis tantum pathologia psychica, medice quidem comprobata, declarationem incapacitatis consensualis adprobare potest. Romanus Pontifex insistit: "una vera incapacità è ipotizzabile solo in presenza di una seria forma di anomalia che, comunque si voglia definire, deve intaccare sostanzialmente la capacità di intendere e/o di volere del contraente" (ibid., p. 1457).
11. ââ€Â€ "Graves difficultates oriri possunt ex applicatione consectariorum disciplinarum naturalium, quae plerumque innituntur in determinismo psychologico, ad legem canonicam innixam principio metaphysico de libero arbitrio" (coram Stankiewicz, decisio diei 1 (NDR leggasi 31) maii 1979, R.R.Dec., p. 309). Equidem, "[modern] psychology... knows so many limitations upon freedom that it inclines to assume that in the last analysis all conduct is determined and no act is free" (G.W. Allport, Pattern and Growth in Personality, New York 1961, p. 561). Recte fertur hoc iudicium: scilicet libertas nostra compluribus limitationibus influxibusque ââ€Â€ etiam ab intra ââ€Â€ subicitur; haec enim est humana condicio. Philosophia tamen christiana non tantum reiicit hypothesim iuxta quam omnes actus humani praedeterminati censendi sunt; contendit immo naturales nostras tendentias, recte ordinatas, favere exercitio authenticae libertatis (cf. S. Pinckaers, Les Sources de la Morale Chrétienne, Friburg 1985, cap. 17).
12. ââ€Â€ Uti par est, motiva influxum habentia super electionem tam momentosam sicut est decisio matrimonialis, valida sint oportet. Communius vero motivum, equidem et magis naturale, est simplex factum quod quis sit "amore captus" ["in love"; "innamorato"] erga alteram personam; quod vero motivum explicationi vel analysi rationali non facile subicitur. Potest quoque enumerari, inter praecipua motiva matrimonium amplectendi, desiderium prolem generandi, larem familiarem ["home"] constituendi, securitatem attingendi, solitudinem arcendi, etc. Ratione habita naturae complementariae ac auxiliatricis matrimonii, talia motiva possunt quoque correspondere conscientiae debilitatis vel insufficientiae personalis, quae aliquem movet ad adiutorium expetendum.
13. ââ€Â€ Ex huiusmodi considerationibus roboratur id quod antea innuimus: practice nempe loquendo, statuere gradus voluntatis vel libertatis pro valido consensu adaequatos, non videtur esse possibile. Ex lege naturali, quis fit consensualiter incapax tantum cum auto-determinatio voluntatis, impossibilis ab intra redditur, quia in hoc solo casu licet dicere consensum non liberum fuisse.
Propterea, dubitare quis potest de valore principii quod in una coram Anné diei 29 martii 1966 exponitur: "Consensus matrimonialis intrinsece irritatur non tantum si libertas prorsus deficit, sed etiam si intus graviter laedetur" (R.R.Dec., vol. LVIII, p. 187). Criterium hic prolatum ââ€Â€ libertas scilicet ab intra imminuta, consensum vanificare potest ââ€Â€ utilitatem pro iudiciali praxi haberet tantummodo si possibile foret statuere aliquem minimum voluntatis gradum ["livello"] (simili quidem modo ac facit can. 1096 pro scientia intellectuali), ita ut si voluntas hunc gradum non attingit, consensus certe invalidus sit, dum e contra si eum superat, praesumptio pro valido consensu exsurgat. Nulla apparet basis scientifica, nec in campo iuridico nec in illo psychologico, ad talem gradum stabiliendum vel dimetiendum.
14. ââ€Â€ Iuxta communiorem rotalem iurisprudentiam, ut laesio voluntatis ab intrinsecis impulsionibus proveniens causet invaliditatem consensus, debet esse ita gravis ut naturalis capacitas auto-determinationis, in qua libertas essentialiter consistit, amissa sit. Aliis nempe verbis, voluntas sicut humana facultas iam non est operativa, in casu, ac decisiones, quas persona apparenter capit ââ€Â€ ex. gr. consentire ad nuptias ââ€Â€, liberae electiones personales nullo modo considerari possunt; intrinsece enim determinatae sunt a pathologica condicione voluntatem afficiente.
"Si quis, apparenter debita iudicii discretione gavisus, ob quamdam morbosam conditionem, quae sphaeram attingat voluntatis, privetur capacitate sese libere determinandi ad contrahendum matrimonium, eius invalidus censendus est consensus" (coram Davino, decisio diei 28 aprilis 1977, R.R.Dec., vol. LXIX, p. 233). "Libertas etenim haud excludit motiones vel graviores, sed exigit tantummodo quod eiusmodi impulsiones tales non sint ut voluntatem necessario determinent" (coram Ewers, decisio diei 19 ianuarii 1980, ibid., vol. LXXII, p. 49). Ut de defectu libertatis internae sermo esse possit, necesse est 527 ut influxus potentiarum quae voluntati motiva eligendi proponunt incoercibilis evadat; aliis verbis, requiritur quod facultates superiores hunc influxum dominari nequeant (coram Agustoni, decisio diei 4 decembris 1984, ibid., vol. LXXVI, p. 582). "Ubi de libertate loquimur necessario dicimus quandam indeterminationem atque simul capacitatem sese determinandi. Sed exinde excludi nequeunt impulsiones quae etsi graviores, deliberationem plus minusve difficilem reddunt, libertatem tamen non inficiunt: sufficit ut impulsus adeo vehementes haud sint qui voluntatem determinent" (coram Pompedda, decisio diei 23 martii 1987, ibid., vol. LXXIX, p. 135).
15. ââ€Â€ Propterea, ad hypothesim incapacitatis consensualis sustinendam, demonstretur oportet libertatem non mere affectam, sed revera ablatam fuisse. Contrahens qui «Nolo» dicere potuit, etiamsi strenui nisus ad hoc opus ei fuissent, libertate non caruit. Libertas motivata adhuc libertas est; libertas quae influxus subit, adhuc libertas est. Libertas ab intrinseco imminuta adhuc est libertas: nisi adeo deminuatur, ut determinata dicenda sit. Hoc est punctum criticum, quia illic libertas totaliter evanescit. Voluntas motivata libera est; minime quidem voluntas determinata. Uti vero patet, notio determinationis extinctionem liberi arbitrii implicat.
In causa quam hodie iudicare debemus, decisio affirmativa in prima instantia innititur persuasione Iudicum quod libertas actoris pro consensu matrimoniali ad nihilum redacta erat: "nous estimons avec l'Expert, que la conjonction d'une sévère névrose d'angoisse avec une grande immaturité affective a été suffisamment oppressante pour annihiler la liberté (scil. actoris) par rapport à l'importance de l'engagement qu'il devait prendre. Son consentement en a été rendu inexistant et, pourtant, son mariage est nul". Etiamsi "annihilatio" forse non est verbum omnino aptum pro usu iuridico, pathologica voluntatis determinatio reapse significat reductionem "ad nihilum" ipsius voluntatis, in quantum est facultas quae dignitatem personae et significat et servat.
16. ââ€Â€ "Qualunque sia la definizione [della normalità] data dalle scienze psicologiche e psichiatriche, essa deve sempre essere verificata alla luce dei concetti dell'antropologia cristiana, che sono sottesi alla scienza canonica" (Joannes Paulus II, Allocutio ad Rotam Romanam, die 25 ianuarii 1988: AAS, p. 1180). Nonnulla iudicia psychologica circa personalitatem humanam videntur operari iuxta normam "auto-sufficientiae" ac "autonomiae perfectae" sicut idealem. Hoc praesupposito, experiri necessitatem in aliis personis adiutorium inveniendi, signum erit personalitatis "non-integratae". Unus peritus in causa hodie diiudicanda censebat difficultates psychicas actoris provenisse ex "une certaine prolongation du conflit dipien, aggravé par une mauvaise élaboration de la phase dépressive. Il faut savoir que la phase dépressive bien intégrée confère au Moi toute sa stabilité et sa capacité d'assumer son autonomie et sa solitude. Mal intégrée, elle entraine une dépendance à l'autre, un besoin de s'appuyer sur lui". Iuxta huiusmodi analysim (quae quidem acceptata fuisse videtur a Iudicibus primae instantiae), qui propriam solitudinem acceptat, firmans suam autonomiam ab aliis, stabilem vel 528 maturam personalitatem demonstrat; e contra, qui necessitatem se in aliis innitendi sentit, signa defectus integrationis personalis prodit. Talis analysis minime correspondet christiano conceptui hominis.
17. ââ€Â€ Homo enim pro aliis factus est. Ille christianus "personalismus", qui magnam quidem partem doctrinae Concilii Vaticani II insignit, in Pastorali Constitutione Gaudium et spes paucis verbis recapitulatur. Constitutio vero affirmat hominem "plene seipsum invenire non posse nisi per sincerum sui ipsius donum" (n. 24). Exinde derivantur, non solum momentum ac indoles plene naturalis relationis coniugalis, verum etiam hodierna analysis consensus matrimonialis sicut mutuum suiipsius donum (cf. can. 1057, 2). Profundum exstat discrimen inter notionem «auto-sufficientiae» a perpluribus psychologis modernis propugnatam, et conceptum illius realizationis» ââ€Â€ per auto-donationem attingendae ââ€Â€ quam religio christiana proponit. «Only by transcending themselves and living a life of self-giving and openness to truth and love can individuals reach fulfilment» (Ioannes Paulus II, Allocutio ad sodales «American Psychiatric Association, diei 4 ianuarii 1993: in L'Osservatore Romano, Ed. anglica, 13 ian. 1993, p. 4). Auto-sufficientia potius characterem temptationis induit pro homine, quam ipse quidem debet superare ut habilis sit ad se donandum, ac ita ad propriam realizationem» perveniat. Secundum ordinem naturae, coniugium apparet sicut praesidium contra auto-sufficientiae laqueum. «Consociatio [viri et mulieris] primam formam efficit communionis personarum. Homo etenim ex intima sua natura ens sociale est, atque sine relationibus cum aliis nec vivere nec suas dotes expandere potest» (Gaudium et spes, n. 12). Homo peculiari modo factus est pro matrimonio. Una ex testibus in praesenti causa hoc exprimit cum respectu ad actorem; ille, inquit, «avait besoin de points d'appui solides. Pour lui le mariage était un de ces cadres essentiels à la vie». Talis matrimonii comprehensio signum normalitatis est.