2. "Una vera incapacità è ipotizzabile solo in presenza di una seria forma di anomalia che, comunque si voglia definire, deve intaccare sostanzialmente la capacità di intendere e/o di volere del contraente" (JOANNES PAULUS II: Allocutio ad Romanam Rotam, 1987, A.A.S. vol. 79, 1457).
Sequitur exinde quod si libellus petens declarationem nullitatis sub c. 1095 a Tribunali acceptari debeat, oportet omnino ut contineat allegationes conditionis psychicae graviter anomalae, in momento quidem nuptiarum exsistentis, in persona quae dicitur incapax validum consensum praestandi; una cum asseverationibus circa signa, symptomata vel eventus quae, si verificentur, verisimilem redderent praesentiam talis anomaliae. Si nihil allegatur quod graviter anomalum esse posset, si nihil asseritur quod saltem possibilitatem gravis anomaliae psychicae indicaret, si nulla exstat prae- vel etiam postmatrimonialis historia medica circa concretam deordinationem psychicam, si libellus loquitur tantummodo de simplici "immaturitate" vel de communibus indolis vitiositatibus, etc., tunc plus quam rationabiliter concludendum erit quod libellus acceptari non debet, in quantum sufficienti fundamento manifeste caret (cf. c. 1505, § 2, 4º). Canonica tribunalia non adimplent essentiale suum munus ecclesiale si tempus expendant in causis sine substantia, quae prae se non ferant illum minimum fumum boni iuris ex quo quis conicere possit quod agitur de reali quaestione iustitiae resolvenda.
3. - Cum praebentur vel minima indicia signave alicuius gravis condicionis anomalae, certo certius libellus acceptandus est. Si subsequens causae instructio tendit ad haec indicia confirmanda (sic viam aperiens ad possibilem decisionem affirmativam), tunc opera periti adhibenda est (cf. c. 1680). Pondus enim iudicialis processus exigit ut sententia Affirmativa, talibus in causis, ex regula suffragetur a peritia quae, cum scientificis argumentis probationibusque vere rationabilibus, confirmet exsistentiam necnon gravitatem psychicae anomaliae, effectum eius incapacitantem, praesentiam quoque eius in momento consensus.
4. - E contra, si allegationes in libello factae, quae gravem anomaliam suggerere possent, nullo modo confirmentur durante instructione, si insubstantiales esse videntur quin fulcimentum in factis vel testimoniis inveniant, si ipsa instructio nihil aliud detegit quod gravem deficientiam psychicam indicare possit, evidens fit quod ad decisionem Negativam perveniendum est. Tunc, ad normam cc. 1574 ad 1680, minime requiritur peritia; patet etenim quod inutilis erit (cf. c. Colagiovanni, d. 18 iulii 1989: R.R.Dec., vol. 81, p. 529).
5. - In casu hodie iudicando, Iudices primae instantiae, cum respectu mulieris conventae (quae tempore nuptiarum undevicesimum annum agebat), affirmant: "there is little evidence to show that she had any real appreciation of marriage" (Acta I, 67). His sub verbis latere videtur quaedam inadaequata iudicialis appretiatio, quia id quod probatio exigit non est sufficiens discretio iudicii contrahentis, sed gravis eiusdem defectus. Uti Iudices Tribunalis Appellationis recte animadvertunt (II, 11), ex facto quod mulier conventa aetatem legalem ad matrimonium contrahendum iam attinxerat, adest praesumptio eam sufficientem discretionem iudicii utique possedisse. Verum est quod haec praesumptio ex contrariis probationibus subverti potest; tales tamen probationes producendae sunt. Lex, iteramus, quaerit probationem non de sufficienti discretione ex parte contrahentis, sed de defectu ipsius, gravi quidem gradu.