Sententia d. 14 iulii 1994, coram Burke

            2. - "Omnes possunt matrimonium contrahere, qui iure non prohibentur" (can. 1058). Inter illos qui afficiuntur a coarctanti clausula huius canonis ii omnes enumerantur qui, etiamsi ab impedimentis canonicis (cann. 1083-1094) liberi, immo et a gravi vi vel metu ab extrinseco incusso (can. 1103), aliquem substantialem defectum intellectus voluntatisve - psychicum nempe defectum - patiuntur, qui actum consensus (quem praebent vel praebere intendunt) eousque inficit ac reducit, ut iam non possit considerari sicut actus humanus ad essentiale matrimoniale foedus constituendum aptus. Talis anomalia psychica tamquam iuridicum effectum secum fert consensualem incapacitatem.
            3. - De incapacitate vero quae originem trahit ex defectu condicionis indolisve psychicae nupturientis, in can. 1095 agitur: "Sunt incapaces matrimonii contrahendi: 1) qui sufficienti rationis usu carent; 2) qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda; 3) qui ob causas naturae psychicae obligationes matrimonii essentiales assumere non valent". Censemus quod omnes nunc accipiunt opinionem iam a M. F. Pompedda expressam (cf. Incapacity for Marriage, Roma, 1987, p. 195) quod evidens legislatoris intentio est constituere tres singulas incapacitates (quamvis, in quantum inter se conexionem sub pluribus aspectibus habeant, limites inter unamquamque aliquando confundi videantur).
            4. - Supponere quod tertium tantum comma canonis agit de incapacitate psychica pro matrimonio contrahendo, plane erroneum esset (licet aliquando quis erronee id affirmet). E contra super incapacitate psychica vertitur integer canon, cuius structura intendit monstrare quod haec incapacitas tribus distinctis modis oriri potest. "Tres species incapacitatis psychicae in canone 1095 delineantur" (c. Boccafola, d. 23 iunii 1988: RR Dec., v. 80, p. 429; cf. c. Stankiewicz, d. 28 maii 1991, v. 83, pp. 343-344). Aliis vero verbis, istae tres species in commune habent quod incapacitas in unoquoque casu originem trahit ex ipsa "psyche", minime vero ex aliquo elemento non-psychico.
            5. - Commata vero secundum ac tertium canonis maxime intersunt tum in theoria tum in praxi; analysis quoque eorum maiorem difficultatem prae se fert. Amplectuntur condiciones incapacitantes quae ex aliqua anomalia vel turbatione psychica derivantur (in quantum distincta ab anomalia tantummodo physica; hic minime est ad rem utrum tales turbationes uti radices biologico-organicas habentes considerentur necne). Comma secundum comprehendit casus in quibus capacitas minima intelligendi vel critice aestimandi obligationes essentiales connubii deest. Haec quidem est psychica anomalia non minus gravis vel incapacitans quam defectus capacitatis assumendi huiusmodi obligationes (de quo in commate tertio). In utroque casu, consensus nupturientis - eius nempe decisio electiva - invalidus fit.
            Circumscribere definitivam rationem discriminis inter has singulas incapacitates non est facile. Communiter dicitur quod incapacitas sub commatibus primo et secundo "ex parte subiecti", dum sub tertio "ex parte obiecti", oritur. In decisione coram infrascripto Ponente diei 22 iulii 1993 recolitur eiusmodi analysim non videri adaequatam, quia ipse conceptus incapacitatis pro consensu matrimoniali necessarie ac in omnibus casibus implicat quandam gravem deficientiam psychicam in ipso nupturiente (ideoque "ex parte subiecti") quoad obiectum consensus; nempe quoad matrimonium (consideratum, uti ex canone clare eruitur, sub respectu iurium vel officiorum eius essentialium).
            Optabile foret ut studiosi operam adhuc darent ad illustrandam logicam basim quae subiacet divisionibus a canone prolatis. Uti expositum est in modo citata decisione, quaedam solutio problematis uti possibilis prospicitur, nempe: in numero nempe secundo agi de defectu facultatis intellectivae-criticae; in numero vero tertio, de defectu facultatis volitivae-exsecutivae. Utcumque, res clariore luce indigere videtur.
            6. - Cum quis incumbit in ponderando aspectus tum parallelos tum divergentes inter duo commata, aliqua confusio oriri potest nisi sufficienter prae oculis habeatur factum quod Legislator non tantum diversam speciem psychicae incapacitatis in unoquoque commate perpendit, sed et unamquamque speciem ex diverso angulo considerat.
            7. - Comma secundum particulari modo attendit ad sedem incapacitatis, quae est facultas intellectivo-critica (ubi discretio iudicii exercetur); textus vero curam ponit ad specificandum quod defectus ibi praesens gravis sit oportet. Patet ratio ob quam specificatio fit: quia defectus discretionis in multis gradibus stare possunt. Proinde et mens Legislatoris patet: leves vel moderatae deficientiae discretionis iudicii non causant incapacitatem consensualem; tantum defectus gravis eam provocare quit.
            8. - Comma tertium canonis directe incapacitatem ipsam respicit, quin sedem eius specificet (quamvis, nisi fallimur, haec alia quam facultas volitiva-exsecutiva non potest esse), tantum indicans quod incapacitas in casu datur ob causas naturae psychicae. De "gravitate" vero nulla mentio fit in numero tertio, ratione vero patente: quoniam id facere omnino superfluum esset. Vacuum enim erit velle inter capacitatem "gravem" et "minus gravem" distinguere (quamvis in nonnullis sententiis huiusmodi "distinctio" invenitur), quia incapacitas gradus non admittit; est vel non est (cf. c. Pompedda, d. 19 octobris 1990: RR Dec., v. 82, p. 687). Difficultas vero potest esse levis, moderata vel gravis. Attamen incapacitas quoad aliquid praetergreditur difficultatem respectu eius, proprie quia tollit rem vel actionem praestandam extra aream praestationum quae difficiles sunt (equidem et graviter difficiles) ad eam collocandam in area earum quae sunt impossibiles. Summus Pontifex, in Allocutione coram Rota Romana a. 1987 habita, sublineavit momentum huius principii pro sententiis canonicis de validitate consensus matrimonialis: "Per il canonista deve rimanere chiaro il principio che solo la incapacità, e non già la difficoltà a prestare il consenso ... rende nullo il matrimonio" (AAS, v. 79, 1457).
            9. - Canon vero non specificat quod "causae psychicae" quae incapacitatem provocant graves sint oportet; necessarium vero non est, quia de evidente requisito denuo agitur. Uti patet, incapacitas consensualis, in negotio ita naturali ut est matrimonium, extraordinariam mendam "handicap" vel inhabilitatem humanam constituit. Huiusmodi igitur incapacitas rationabiliter hypothetizari vel explicari potest tantummodo sicut effectus alicuius gravis anomaliae vel turbationis. De consensuali incapacitate generatim loquens (cum applicatione proinde tum ad n. 2 tum ad n. 3 can. 1095), Romanus Pontifex in ipsa Allocutione ad Rotam a. 1987 statuit: "Una vera incapacità è ipotizzabile solo in presenza di una seria forma di anomalia che, comunque si voglia definire, deve intaccare sostanzialmente la capacità di intendere e/o di volere del contraente" (ib.).
            Necessitas quod turbatio quae incapacitatem consensualem provocat sit gravis in iurisprudentia ante promulgationem Codicis a. 1983 pacifice tenebatur, ac postea iterum iterumque confirmata est (cf. c. Ewers, d. 29 octobris 1960: RR Dec., v. 52, p. 467; c. Anné, d. 22 martii 1975, v. 67, p. 184; c. Pinto, d. 28 octobris 1976, v. 68, p. 387; c. Davino, in una Burdigalen. d. 18 maii 1977, n. 4; c. Lefebvre, d. 21 ianuarii 1978, v. 70, p. 48; c. Di Felice, d. 14 martii 1979, v. 71, p. 97; c. Pompedda, d. 19 februarii 1982, v. 74, p. 91; c. Jarawan, d. 19 iunii 1984, v. 76, p. 371: c. Giannecchini, d. 26 iunii 1984, ib., p. 393; c. Serrano, d. 29 octobris 1987, v. 79, p. 582; c. Boccafola, in una Jolietten. d. 13 decembris 1989, n. 13; c. Doran, d. 17 maii 1991, v. 83, pp. 306-307; c. Bruno, d. 19 iulii 1991, ib., p. 466, etc.).
            10. - Sensus communis numquam proponeret, nec lex ecclesiastica umquam tolerare posset, quod persona declararetur matrimonii incapax ob aliquam parvam deficientiam intelligentiae, vel ob aliquem communem defectum voluntatis affectivitatisve: uti essent, ex. gr., quota intellectiva ("IQ") aliquantulum inferior, levis vel moderata condicio obsessiva vel compulsiva (ex. gr. agoraphobia, vel kleptomania, vel aliae "anxiety disorders" communiter inventae), certus gradus immaturitatis affectivae vel indoles parum emotiva, dispositio irritabilis vel irritationi nervorum subiecta, etc.
            Sequitur exinde quod sit inadaequatum ac illegitimum invocare tantum quandam "diuturnam psychopathologiam" uti basim pro declaratione nullitatis, quin ulla eius gravitatis specificatio detur. Anomalia vel pathologia de qua, fuisset et gravis et operative praesens tempore consensus oportet; et hoc sufficienter probari debet (quod dicendum eodem modo est de corroboratione cuiusvis peritiae circa exsistentiam anomaliae) ex perscrutatione omnium actorum.
            11. - Iudex in casu praesenti proponit uti principium: "The community of life as required for Christian Sacramental marriage was never formed, and this community of life and love is not an ideal, but a right" (acta I, 96). Quoad "ius ad communitatem vitae", dicere oportet quod de quadam vaga expressione agitur quae, plus quam viginti quinque annis durantibus, restitit operae tum in doctrina cum in iurisprudentia datae ad stabiliendum quid peculiare sub aspectu iuridico contineat; qui est primus gressus, necessarius quidem, si invocatum ius autonomum statum obtinere deberet ad tales effectus ut eius non-concessio tempore consensus caput nullitatis in se constitueret. Tantis annis incassum elapsis, difficile intelligitur qualem utilitatem vel legitimitatem haec expressio retinere possit sicut solidum punctum referentiae "working term" pro praxi iurisprudentiali.
            Prae oculis habito quod "consortium" seu "communitas omnis vitae" idem significat ac ipsum matrimonium (cf. can. 1055), illud consortium efficitur seu "formatur" "it is formed" per actum validi consensus in illo puncto temporis quod "matrimonium in fieri" de more nuncupatur. Loqui de isto consortio quasi constituat peculiare requisitum matrimonii christiani, facile in errorem ducit; pari enim modo ingreditur essentiam coniugii naturalis ac non-sacramentalis inter non-christianos.
            12. - Doctrina vero Christi Domini nostri est quod vinculum coniugale, siquidem constitutum seu formatum sit a personis competentibus qui consensum validum praebeant, a nulla auctoritate humana solvi vel terminari potest. Qua re lex ac tribunalia Ecclesiae, sollicitudinem pro tutela iurium fidelium exercentes, ad momentum ipsius consensus maxime attendunt. Ius est unicuique nupturienti, in isto momento, quod altera pars possideat psychicam capacitatem pro eo quod facit; haec vero capacitas diiudicanda est iuxta potentiam criticam-aestimativam mentis - quoad appretiationem iurium/officiorum essentialium coniugii - necnon iuxta libertatem ac exsecutivam vim voluntatis, quoad ipsorum assumptionem. Ius tamen non protendit praeter illos aspectus capacitatis qui requisiti sunt ad constituendum coniugale consortium (matrimonium "in fieri"). Propterea, dum semper adest ius morale quod unusquisque coniux annis subsequentibus studium impendat eum in finem ut consortium (matrimonium "in facto esse") bono exitu sit insignitum, lex canonica momentum iuridicum non tribuit huic iuri in decisionibus de validitate vel invaliditate consensus (praecisione semper facta a possibilitate doli in casu concreto: can. 1098).
            13. - Nemo ius habet ad adimpletionem omnium eorum quae matrimonium promittit, sive haec contemplentur sub respectu finium institionalium ipsius coniugii, sive sub respectu spei vel desideriorum alteriusutriusque coniugis. Procreatio equidem unus est ex finibus institutionalibus matrimonii (can. 1055), ac nupturientes plerique desiderant filios habere. Attamen sic non semper accidit. Nullum datur "ius ad prolem", quamvis ius detur quod altera pars aperta ad procreationem sit. Simili quidem modo, nullum datur ius ad effectivam consecutionem "boni coniugum" (designatum a can. 1055 sicut alterum finem institutionalem matrimonii), quamvis ius adsit quod alter coniux sincere acceptet essentiales obligationes matrimonii (quae praeprimis a tribus bonis augustinianis derivantur) ex quarum observantia ipsum "bonum coniugum" maxime consequitur.
            14. - Postremum punctum adnotari oportet. In appellata sententia legimus: "a couple's serious failure to form a meaningful community of life and love is a significant sign of an invalid marriage" (acta, I, 97). Uti patet, hoc principium inacceptabile est. Si legitimate gauderet, simplex naufragium in vita coniugali tunc ia