2. - Tum prima tum altera sententia in praesenti causa, ad can. 1095, n. 2 se referentes, eandem affirmationem faciunt: "Discretionary judgment ... implies that a person is able to make a mature judgement about the responsibilities and obligations of marriage which will involve him/her in a total dedication of his life to the other person" (I, 67; II, 4).
Haec postrema verba valde impraecisa esse videntur. Aliquando tamen iisdem fere verbis intenditur exprimere iuridicum sensum illius phraseos "sese mutuo tradunt et accipiunt ad constituendum matrimonium", quam can. 1057, § 2 adhibet ad obiectum consensus matrimonialis describendum. Proinde occasionem possumus capere ad aliquas considerationes exponendas circa adaequatam iuridicam huius phraseos interpretationem.
3. - Reapse unum ex conspicuis discriminibus inter Codicem a. 1917 ac illius a. 1983 est modus quo obiectum consensus describitur. Consensus matrimonialis, iuxta Codicem piano-benedictinum, est "actus voluntatis quo utraque pars tradit et acceptat ius in corpus, perpetuum et exclusivum, in ordine ad actus per se aptos ad prolis generationem" (can. 1081, § 2); iuxta Codicem nunc vigentem est vero "actus voluntatis, quo vir et mulier foedere irrevocabili sese mutuo tradunt et accipiunt ad constituendum matrimonium" (can. 1057, § 2).
Propterea, iuxta Codicem a. 1917, consensus aliquam "traditionem iuris" secum ferebat; obiectum eius erat quoddam fundamentale ius tradere, nempe "ius in corpus". Sub Codice a. 1983, e contra, consensus secum fert quandam "traditionem suiipsius"; obiectum, uti videtur, nunc est semetipsum tradere. Ad praeliminares animadversiones circa has dissimiles formulationes faciendas, sequentia affirmare licere videtur.
4. - Uti obiectum consensus matrimonialis, illud "ius in corpus" prae se ferebat notionem iuridicam valde determinatam. Immo tum iura tum obligationes quae ex eo proveniebant omnino dilucida erant. Uti patet, haec fuit naturalis consequentia attentae ponderationis per complures decades factae, tum in iurisprudentia tum in doctrina.
"Ius in corpus", tamquam notio iuridica, praecisa erat; simul vero non paucis quidem personis depauperata esse videbatur, visionem exclusive corporalem atque biologicam coniugalis sexualitatis praebens. Obiectum consensus uti in Codice 1983 invenitur - illa nempe "traditio suiipsius" - sub aspectu conceptuali divitior diiudicari oportet. Illa antiquior formula redigebat alteram partem ad libram "obiecti": consensus videbatur affectare tantum corpus eius. Nova autem formula in lucem ponit quod sponsi in propriis suis personis se mutuo devovent. Iuxta personalismum Concilii Oecumenici Vaticani II, comprehensionem matrimonii adumbrat quae propinquior esse videtur eius realitati humanae, speciatim illi auto-donationis desiderio quod instinctum coniugalem insignit.
Attamen, non facile percipiuntur sensus et scopus huius locutionis. Immo et licet affirmare quod, decennio tantum elapso ab incorporatione phraseos in Codice, in primo stadio eius analyseos invenimur; eo vel magis (et hoc ad admirationem minime movere debet) quod nova formula diversas reactiones, appretiationes ac criticas animadversiones suscitavit.
5. - Quod ad iurisprudentiam Romanae Rotae spectat, nonnulli Iudices videntur aliquando nullum substantiale discrimen in nova formula invenire; immo et obiectum consensus definire pergunt iuxta terminos can. 1081, § 2 Codicis praecedentis. Sic legimus: "Matrimonialis consensus est actus voluntatis quo contrahentes mutuo sibi tradunt et accipiunt ius in corpus, perpetuum et exclusivum, in ordine ac actus per se aptos ad prolis generationem" (c. Fiore, d. 4 decembris 1984: RR Dec., p. 593; cf. c. Huot, d. 26 iunii 1984, ib. v. 76, p. 433; d. 26 iulii 1984, ib. p. 500; Decretum c. Masala, d. 5 martii 1985, n. 5; c. Funghini, d. 17 aprilis 1991, v. 83, p. 249). Decisio c. Huot d. 2 maii 1985 affirmat quod novus Codex, in can. 1057, § 2, formulam can. 1081, § 2 veteris Codicis "substantialiter reassumit" (v. 77, p. 225). Alia vero Decisio c. Agustoni, d. 15 octobris 1985, veterem formulam citans, insistit quod "novus Codex modum dicendi contraxit, sed obiectum consensus non mutavit, nec mutare potuisset cum agatur de foedere in iure naturali fundato" (v. 77, p. 437; cf. c. Di Felice, d. 8 novembris 1986, v. 78, p. 599). Fere eadem aestimatio, quamvis aliquomodo locupletata, recipi videtur in principio a recentiore sententia enuntiato: "Obiectum formale et substantiale matrimonialis consensus est potissimum et necessario ius in corpus perpetuum et exclusivum in ordine ad actus per se aptos ad prolis generationem, ius ad totius vitae consortium et communionem, quibus efficitur coniugalis status et bonum coniugum consequitur, fide et vinculi perpetuitate servatis" (c. Funghini, d. 8 novembris 1989, v. 81, p. 659).
6. - Alii ad diversa extrema tendunt. Una sententia videtur reiicere notionem "traditionis suiipsius" tamquam iuridica significatione carentem: "Enimvero, prout omnibus sane liquet, iuridice nemo eatenus de se disponit ut possit iuridice se tradere alteri tantoque minus potest quis alterum sibi iuridice acceptare" (c. Egan, d. 29 martii 1984, v. 76, p. 205). Alia nullum clarum limitem percipere videtur quoad extensionem donationis coniugalis: "Matrimonium est profecto mutua, plena ac perfecta contrahentium donatio" (c. Bruno, d. 17 decembris 1982, v. 74, p. 648).
7. - Alia adhuc opinio, huiusmodi extrema evitans, uti positionem intermediam se praesentat. Censet quod can. 1057, § 2 revera novum obiectum consensus proponit, quod plane collocat in "constitutione matrimonii". "Consensus matrimonialis est specificus actus positivus voluntatis, et quidem certus, qui fertur in obiectum concretum, idest: «Vir et mulier inter se totius vitae consortium constituunt, indole sua naturali ad bonum coniugum atque prolis generationem et educationem ordinatum» (can. 1055, § 1), hoc est matrimonium" (c. de Lanversin, d. 28 februarii 1984, v. 76, p. 146). "Consensus obiectum, quod est constituendum matrimonium (cf. can. 1057, § 2)" (c. Pompedda, d. 4 decembris 1984, ib. p. 573).
Quamvis haec thesis, uti patet, auctoritate minime spernenda gaudet, licet quaerere utrum adaequata interpretatio sic praebeatur, praetermittens id quod proprie est novum in canone - phrasim nempe "sese mutuo tradunt ac accipiunt" - ad collocandum obiectum consensus matrimonialis in finalitate huius auto-donationis. In ultima analysi (uti apparet in decis. coram de Lanversin), obiectum consensus deduci videtur potius ex can. 1055, § 1 quam ex profundiore examine can. 1057, § 2. Nemo vero infitiabitur affirmationem obiectum consensus matrimonialis esse "matrimonii constitutionem". Hoc tamen non videtur analysim iuridicam notabili modo adiuvare. S. Thomas quoque affirmat primum quod "consensus qui matrimonium facit, est consensus in matrimonium" (Suppl., q. 48, art. 1); postea tamen pergit ad analysim magis praecisam faciendam. Cum de examine quaestionis a can. 1057 propositae agitur, desiderabile videtur esse procedere ab iis quae generalia ac magis obvia sunt, ut ad complexiorem sed essentialem nucleum subiacentem quis pervenire possit.
8. - Praesertim ante promulgationem novi Codicis, quaedam iurisprudentialis tendentia videbat obiectum consensus potius designatum per aliam phrasem in Const. Gaudium et Spes adhibitam sicut descriptionem matrimonii: "mutua duarum personarum donatio" (n. 48). "Ut hic consensus suum enim habeat obiectum, intelligat velitque oporteat consortium vitae ... inter marem et feminam ... Quod consortium supponit mutuam donationem maris et feminae. Haec autem donatio fit per consensum" (c. Fagiolo, 30 octobris 1970: RR Dec, v. 62, p. 984). "In Gaudium et Spes matrimonium est traditio personarum plus quam deditio iurium" (c. Raad, 14 aprilis 1975, v. 67, p. 240). "Traditio et acceptatio, quam coniuges de seipsis faciunt «utpote mutua duarum personarum donatio» ad consensum coniugalem perficiendum" (c. Di Felice, 14 ianuarii 1978, v. 70, p. 17). "Neque obliviscendum est iuxta Concilii Vaticani II Const. Gaudium et Spes matrimonium, potius quam donationem et acceptationem iurium, constituere donationem mutuam personarum contrahentium" (c. Pompedda, 3 iulii 1979, v. 71, p. 388). Ac etiam post promulgationem Codicis: consensus matrimonialis "qui est actus voluntatis mutuae donationis personarum" (c. Stankiewicz, 19 maii 1988, n. 10).
9. - Patet tamen quod "mutua donatio personarum", "sese tradere" vel et "traditio suiipsius", sunt locutiones quae in sensu omnino litterali minime intellegi possunt. Ad veram donationem efficiendam, oportet ut dominium rei donatae a persona donante transferatur in personam quae ipsam rem accipit. In consensu vero matrimoniali praebendo, unusquisque coniux, uti patet, dominium propriae personae in alterum non transfert. Talis enimvero translatio impossibilis erit, ex eo quod nemo proprie est "dominus" suiipsius, nempe dominus propriae "personae". Pari modo, coniux qui coniugalem donationem recipit dominus alterius personae non fit, cum iure disponendi de ea ad libitum. Coniux non est alterius coniugis dominus; nec dominus "personae", immo nec corporis alterius.
Cum de can. 1081, § 2 Codicis piani-benedictini ageretur, iurisprudentia minime loquebatur de "traditione corporis", sed de "traditione iuris"; magis specifice de "iure in corpus". D'Annibale rationem dilucide ostendebat: "per matrimonium, non corpus alterius acquiritur, quod esset dominium acquirere, sed ius eius utendi" (Summula Theol. Mor., v. III, p. 368). Si autem per matrimonium coniux non fit dominus corporis alterius, adhuc minus dominium alterius personae acquirit. Ex hoc ergo conicere quis potest quod expolitior notio "personarum traditionis" iuridice resolvatur oportet in traditionem alicuius "iuris in personam". Aliis vero verbis, ius traditur per consensum in quoddam elementum personae ita proprium, ut quaedam ipsius "repraesentatio" considerari aliquo modo possit.
10. - Si matrimonialem consensum pressius consideramus, videtur quod eius obiectum est traditio/acceptatio non personarum contrahentium sed earum sexualitatis: illius scilicet sexualitatis quae unicuique sit propria et personalis, quaeque sexualitati alterius coniugis sit complementaria.
"In effetti uomo e donna diventano sposo e sposa quando, per mezzo di un determinato tipo di alleanza impegnata, si donano realmente l'uno all'altra tutta quanta la mascolinità e tutta quanta la femminilità, formando così tutti e due una unica unità nell'aspetto coniugabile delle loro persone" (P. J. Viladrich, L'Habitat Primario della Persona in una Società Umanizzata, Anthropotes, 1988, IV, n. 1, p. 178). Alibi vero affirmatur "Il consenso matrimoniale ... coinvolge integralmente non l'assolutezza dell'umanità di un uomo e di una donna, ma la loro relatività sessuale" (P. A. Bonnet, L'Essenza del Matrimonio Canonico, Cedam, 1976, p. 180).
Ius quod unusquisque acquirit minime est (nec esse potest) ius super alterius partis personam et vitam sub omni respectu. Est ius super coniugales alterius personae respectus: nempe super eius sexualitatem, coniugalem quidem ac complementariam. In hoc etiam sensu intellegi potest S. Thomas, cum docet consensum matrimonialem non esse "directe consensus in virum, sed in coniunctionem ad virum, ex parte uxoris: et similiter, ex parte viri, consensus in coniunctionem ad uxorem" (Suppl., q. 45, art. 1).
11. - Hic error non parvus esset, sub respectu anthropologico, comprehensionem sexualitatis vel unionis coniugalis ad aspectus mere corporeos seu genitales restringere. Ipse S. Thomas asserit quod "coniunctio viri ad mulierem per matrimonium est maxima, cum sit et animarum et corporum. Et ideo coniugium nominatur" (Suppl., q. 44, art. 2 ad 3). Adhortatio Apostolica Familiaris Consortio in hac ampliore notione humanae sexualitatis insistit: "La sessualità, mediante la quale l'uomo e la donna si donano l'uno all'altra ... non è affatto qualcosa di puramente biologico, ma riguarda l'intimo nucleo della persona umana come tale" (n. 11). "Di fronte ad una cultura che «banalizza» in larga parte la sessualità umana, perché la interpreta e la vive in modo riduttivo e impoverito, collegandola unicamente al corpo e al piacere egoistico ... (occorre) una cultura sessuale che sia veramente e pienamente personale: la sessualità, infatti, è una ricchezza di tutta la persona - corpo, sentimento e anima - e manifesta il suo intimo significato nel portare la persona al dono di sé nell'amore" (ib., n. 37).
Sic quoque novus Catechismus Ecclesiae Catholicae (n. 2332) docet quod "La sessualità esercita un'influenza su tutti gli aspetti della persona umana, nell'unità del suo corpo e della sua anima. Essa concerne particolarmente l'affettività, la capacità di amare e di procreare, e, in un modo più generale, l'attitudine ad intrecciare rapporti di comunione con altri".
12. - Proinde, illud "sese tradere" a Concilio propositum, cum matrimoniali consensui applicatur, significat se alteri astringere "commit oneself" in singulari interpersonali relatione cuius prima ac magis propria expressio consistit in reciproca totalique donatione complementariae sexualitatis coniugalis. "Sottolineandosi infatti negli insegnamenti del Concilio la totalità personale di quanto viene reciprocamente donato non può intendersi altro che la sessualità. Questa infatti, mentre investe totalmente e dal profondo l'essere, caratterizzando con la mascolinità e la femminilità il modo stesso di essere uomo, al tempo stesso coinvolge integralmente soltanto quei valori che, in quanto capaci di un reciproco completamento, s'inquadrano nella dimensione unitaria alla quale partecipano uomo e donna, e perciò stesso sono anche gli unici che possono costituire l'oggetto di una vera e propria donazione tra loro" (P. A. Bonnet, op. cit., p. 157).
13. - Propterea, ex eo quod coniugalis sexualitas multos alios aspectus complectitur praeter illos manifestatos in physica copula, traditio sexualitatis ad merum reciprocum "ius in corpus" reduci non potest. Hoc non obstante, copula maritalis - quae cum absoluta proprietate actus coniugalis nuncupatur - semper habita est sicut manifestatio magis propria amoris unionisque matrimonialis (dummodo mutuum obsequium necnon donationem exprimat; cf. can. 1061, § 1). Ideoque commutatio permanentis ac exclusivi iuris ad actum coniugalem necessarie ingreditur essentiam matrimonialis consensus.
14. - Criteria ad consensualem incapacitatem decernendam: gravitas anomaliae; essentialitas iurium/officiorum de quibus in casu. Rotalis Peritus in causa hodie sub Iudice affirmat: "va sottolineata la estrema difficoltà per il Perito psichiatra di determinare criteri generali validi in ogni caso per stabilire la sufficienza o meno di un consenso prestato" (A.S., 5). Hae quidem verba inserviunt ad rememorandum quod iudicare de "sufficientia" vel validitate consensus nullo modo munus Periti est; hoc munus Iudici exclusive pertinet. Verba vero Periti (et hoc magis interest) in lucem collocant discrimen inter statum fluidum vel incertum psychiatriae (quae apparet ut scientia adhuc quaerens principia vel criteria ab omnibus recipienda), et legem canonicam cum eius principiis firme stabilitis ac legibus eius universaliter obligantibus (prae oculis etiam habitis dispensationibus vel privilegiis quae iuxta legem vigent).
Normae capacitatem consensualem regentes in canone 1095 continentur. Vim vero universalem habent, etsi ad unumquemque concretum singularem casum utique applicandae sunt, iuxta leges processuales ac sub luce actorum (quae peritales quoque opiniones comprehendunt: cf. cann. 1608; 1678-1680); agitur vero de opera proprie iudiciali quae numquam est facilis. Utcumque, si attendamus ad valorem ecclesialem decisionum circa capacitatem consensualem earumque iuridicam iustificationem, hic valor inveniatur oportet in praeciso facto quod huiusmodi decisiones constituunt particulares applicationes illarum generalium ac obiectivarum normarum quas canon 1095 proponit, iuxta expressam mentem legislatoris ac consolidatam iurisprudentiam. Secus, grave periculum premit quod sententiae de capacitate sint arbitrariae, inconsequentes, sensui Ecclesiae haud conformes, ac iustitiae contrariae.
15. - Cum de capacitate consensuali ad normam can. 1095, n. 2 vel n. 3 agatur, iudicialis decisio ferenda praesertim a duabus considerationibus pendet. In primis, perpendendum est utrum nupturiens aliqua gravi anomalia psychica tempore quidem consensus affectus fuisset; levis enim vel moderatus defectus "psycheos" (intellectus, voluntatis, affectivitatis) aptus non est ad generandum mendum "handicap" tam extraordinarium uti est incapacitas matrimonialis (cf. c. Ewers, 29 octobris 1960: RR Dec., v. 52, p. 467; c. Anné, 22 martii 1975, v. 67, p. 184; c. Pinto, d. 28 octobris 1976, v. 68, p. 387; c. Davino, in una Burdigalen., 18 maii 1977, n. 4; c. Lefebvre, d. 21 ianuarii 1978, v. 70, p. 48; c. Di Felice, 14 martii 1979, v. 71, p. 97; c. Pompedda, d. 19 februarii 1982, v. 74, p. 91; c. Jarawan, d. 19 iunii 1984, v. 76, p. 371: c. Giannecchini, d. 26 iunii 1984, ib., p. 393; c. Serrano, 29 octobris 1987, v. 79, p. 582; c. Boccafola, in una Jolietten., d. 13 decembris 1989, n. 13, etc.; cf. quoque Allocutiones Joannis Pauli II ad Romanam Rotam: a. 1987 (AAS, v. 79, p. 1457) et a. 1988 (AAS, v. 80, p. 1181).
16. - Secundo, videndum erit utrum nupturientis capacitas aestimandi vel assumendi aliquod essentiale ius officiumve matrimonii ob hanc abnormem conditionem vitiata fuisset (cf. c. Agustoni, d. 3 maii 1974: RR Dec., v. 66, p. 324; c. Pinto, d. 8 iulii 1974, v. 66, p. 501; c. Davino, d. 28 aprilis 1977, v. 69, p. 234; c. Pompedda, d. 3 iulii 1979, v. 71, p. 388; c. Pompedda, d. 19 februarii 1982, v. 74, p. 89; c. Bruno, d. 17 iunii 1983, v. 75, p. 361; c. Colagiovanni, d. 21 maii 1985, v. 77, p. 255; c. Boccafola, d. 23 iunii 1988, v. 80, p. 430; c. Palestro, d. 5 iunii 1990, v. 82, p. 478; c. Civili, d. 10 iulii 1990, ib., p. 596; c. Funghini, d. 18 iulii 1990, ib., p. 640; c. Giannecchini, d. 8 novembris 1991, v. 83, p. 717; c. Stankiewicz, in una Dublinen., d. 25 februarii 1993, n. 25, etc.). Haec altera consideratio non est minoris momenti quam illa prima. Conditio psychica, personam "incapacem" reddens pro aspectibus consortii coniugalis qui minime essentiales seu constitutionales considerari possunt, nullius momenti est ad effectus can. 1095, uti patet ex ipsis verbis canonis.
17. - Si Iudex memor non sit quod essentialitas officiorum coniugalium, de quibus in casu, semper est praecipuus aspectus prae oculis habendus ad consensualem incapacitatem iudicandam, ipse facile ducitur ad admittendas theses, inacceptabiles quidem, de incapacitate "relativa"; de incapacitate scilicet relate non ad ea quae matrimonio essentialia sint, sed ad concretum compartem quem quis elegit. Cum incapacitas ad matrimonium se refert, superfluum est affirmare quod de relativitate agit; attamen in casu relativitas matrimonium prospicit, uti institutum in suis essentialibus aspectibus consideratum, minime vero coniugem quem quis accipit. Canon 1095 "speaks of a relativity only in relation to the essential obligations of matrimony. It does not speak of any other kind of relativity" (M. F. Pompedda, Incapacity to assume the essential obligations of marriage, in Incapacity for Marriage: Jurisprudence and Interpretation, P.U.G., 1987, p. 205). Consolidata iurisprudentia rotalis iterum iterumque thesim "relativae incapacitatis" reiicit (cf. c. Raad, d. 14 aprilis 1975: RR Dec., v. 67, p. 260; c. Di Felice, d. 12 novembris 1977, v. 69, p. 453; c. Lefebvre, d. 4 februarii 1978; c. Agustoni, d. 20 februarii 1979; c. Parisella, d. 15 martii 1979; c. Bruno, d. 22 februarii 1980, v. 72, p. 127; c. Fiore, d. 27 maii 1981, v. 73, pp. 314-317; c. Pompedda, d. 19 februarii 1982, v. 74, p. 90; c. Egan, d. 19 iulii 1984, v. 76, p. 471; c. Stankiewicz, d. 24 octobris 1985, v. 77, pp. 448ss; c. Ragni, d. 24 maii 1988, n. 5; c. Colagiovanni, d. 5 martii 1991, v. 83, p. 138; c. Civili, d. 2 martii 1993, n. 8; etc.).
18. - Praesens causa aliquas observationes etiam petit circa hypothesim iuxta quam psychica vel psychologica conditio "dependentiae" potest indicare incapacitatem ad consensum maritalem praebendum. Nonnulli psychologi, theorias insequentes quae "autonomiam" vel "auto-sufficientiam" proponunt sicut requisitum omnino necessarium pro maturitate humana, sustinent quod independentia erga compartem constituit essentialem aspectum discretionis iudicii, vel immo essentialem obligationem relationis coniugalis. Hoc plane inacceptabile esse videtur intra terminos anthropologiae christianae quae, notione "mutui adiutorii" in matrimonio prae oculis habita, potius postulat capacitatem in nupturientibus pro reciproca dependentia, seu "inter-dependentia". Concesso quod aliquis psychologus potest negativo quidem modo considerare tendentiam ad unilateralem dependentiam, estne iurisperitus promptus ad sustinendum huiusmodi condicionem considerari posse, in iustitia, tamquam condicionem qua quis ad unionem coniugalem efformandum incapax reddatur?
Haec est ratio ob quam impossibile videtur inniti declarationem incapacitatis consensualis in quadam diagnosi circa praesentiam in subiecto alicuius "Dependent Personality Disorder". Una ex parte animadvertimus quod, iuxta "DSM-III-R", huiusmodi perturbatio modo frequenti datur ("is common": p. 354), dum pro DSM-IV enumeratur "among the most frequently reported Personality Disorders" (p. 667); immo et "many individuals display dependent personality traits" (p. 668); proinde in forma levi saepe adest. Ex alia parte addere possumus quod eius praesentia, immo in forma quae sub aspectu psychologico uti gravis censeri posset, parvam vel nullam relevantiam videretur habere sicut argumentum incapacitatis consensualis. Sub canonico-iuridico aspectu, minime est perspicuum quomodo talis condicio possit probationem praebere incapacitatis relate ad aliquam essentialem coniugii obligationem.
De hac perturbatione, DSM-IV affirmat quod eius "essential feature ... is a pervasive and excessive need to be taken care of that leads to submissive and clinging behavior and fears of separation ... Individuals with Dependent Personality Disorder have great difficulty making «are unable to make», iuxta DSM-III-R] everyday decisions without an excessive amount of advice and reassurance from others ... Adults with this disorder typically depend on a person or spouse to decide where they should live, what kind of job they should have, and which neighbors to befriend" (pp. 665-666). Maritus vel uxor cuius compars hanc perturbationem patitur, verisimiliter vellet alteram partem magis independentem sese exhibere; alii vero poterunt se profiteri felices compartem submissum habere. In primo casu, agnoscere licet quod defectus aliquomodo consortium coniugale difficilius reddit. Attamen sub qua ratione anthropologica vel iuridica licet affirmare quod incapacitatem consensualem provocare debet?
19. - Quoad anomalias quae sub nomine "Compulsive Disorder", veniunt, sequentes animadversiones adnotamus: "Prevalence. Although the disorder was previously thought to be relatively rare ... recent community studies indicate that mild forms of the disorder may be relatively common" (DSM-III-R, p. 246). Turbatio "Obsessiva-Compulsiva" Personalitatis quoque dicitur esse communis (ib., p. 355). Psychiatrae persaepe curam therapeuticam habent de personis, et quidem coniugatis, quae huiusmodi anomalias patiuntur; minime tamen proclives se exhibent ad suggerendum quod anomalia vitam coniugalem "impossibilem" reddat. Uti "typicum" iudicium therapeuticum legimus: "Although a substantial number of obsessive-compulsives were found to have marital problems, behavioural treatment ... resulted in improvement irrespective of marital quality and partner involvement in the therapy. The effects of treatment led neither to a deterioration of the marriage nor to adjustment problems in the partner" (Emmelkamp, de Haan, Hoogduin: "Marital Adjustment and Obsessive-Compulsive Disorder": British Journal of Psychiatry (1990), v. 156, p. 55).
20. - Causa hodie sub Iudice demum petit quandam adnotationem circa "tests" psychologicos; speciatim circa eorum valorem probativum cum de incapacitate consensuali agatur. Immanis est moles scriptorum super hac themate, uti verificare quis potest ex consultatione, sub hoc conceptu, cuiuslibet exemplaris Cumulated Index Medicus, a "Department of Health" Statuum Foederatorum Americae singulis annis in lucem editi. Quae scribuntur revelant notabilissimum discrimen opinionum inter psychiatras ac psychologos quoad scientificum valorem huiusmodi "tests". Iudices igitur prudentes sint oportet cum ponderant conclusiones quas Periti ex "tests" hauriunt, quia diagnoses subministratae nimis temperari possunt a personalibus Periti praeferentiis, quoad singulos "tests" vel combinationem illorum.
Attamen, cum huiusmodi "tests" adhibeantur in instruendis causis matrimonialibus, elementa ordinis magis obiectivi efficiunt ut eorum valor semper relativus sit censendus. Imprimis factum temporale considerandum est. Quodvis "tests" tantum Iudici inservit quatenus securam basim scientificam praebeat ad iudicandam condicionem psychicam partis, in ipso momento consensus praestiti. Attamen, "tests" facta sunt de more multo elapso tempore (saepe compluribus annis) a nuptiis celebratis. Non est psychologus qui neget applicationem retroactivam huiusmodi "tests" certitudinem scientificam valde relativam secum ferre. Alii aspectus adhuc ponderarentur oportet. Peritiandus, in ipso momento "test", depressionem subire potest; immo simplex factum quod "test" perplures circumstantias naufragati matrimonii in memoriam revocat, potest depressionem causare. Insuper et experientia infelicis exitus coniugalis personam amaricatam efficere potest, vel in ea diffidentem dispositionem inducere vel statum depressivum, et quidem permanentem, causare.
Conclusiones ex "tests" de capacitate intellectuali retrotrahi rationabiliter possunt. E contra, valde dubitandum est utrum idem affirmare liceat de "tests" quae versantur circa status animi vel dispositiones affectivas.