2. - "Oblivisci nequimus ex ipsa natura hominem impelli atque edoceri ad matrimonium ineundum: exinde incapacitas quid extraordinarium haberi debet, et singulis in casibus stricte probanda" (c. Fiore, d. 30 maii 1987: R.R.Dec., vol. 79, p. 343). Patere igitur debet quod inadmissibilis est hypothesis incapacitatis consensualis sub c. 1095, 2º vel 3º, in persona a gravi vitio psychico immuni, tantummodo ob quamdam immaturitatem vel ineptam praeparationem animi ad essentialia onera coniugalia vel intelligendi vel assumendi.
Extraordinaria natura phenomenonis incapacitatis pro matrimonio contrahendo necessarie correspondere debet cuidam defectu vel mendae ["handicap"] personalitatis qui quoque uti "extraordinarius" teneri oportet, praecise quia praeter vel "extra" ordinarios defectus cadit, graviter quidem modo. "Incapax censeri debet qui, etsi sciens et volens consensum emisit, tamen ob suam mentis infirmitatem serio non potest matrimonium contrahere, utpote incapax libere eligendi officia essentialia connubii, status psychopathologici causa" (c. Bonet, d. 18 decembris 1967: R.R.Dec., vol. 59, p. 857).
3. - "Il fallimento dell'unione coniugale, peraltro, non è mai in sé una prova per dimostrare tale incapacità dei contraenti, i quali possono ... non aver accettato i limiti inevitabili ed i pesi della vita coniugale, sia per blocchi di natura inconscia, sia per lievi patologie che non intaccano la sostanziale libertà umana ... Una vera incapacità è ipotizzabile solo in presenza di una seria forma di anomalia che, comunque si voglia definire, deve intaccare sostanzialmente la capacità di intendere e/o di volere del contraente" (JOANNES PAULUS II, Allocutio ad Rotam Romanam, d. 5 februarii 1987, A.A.S. 79 1457).
4. - "Quando partes nullo vitio aut morbo psychico, qui intellectum aut voluntatem quoquo modo afficiat, laborant, quando positivo actu matrimonium ipsum vel matrimonii essentiale aliquod elementum vel proprietataem minime excludunt, quando matrimonium esse consortium permanens inter virum et mulierem, ordinatum ad prolem procreandam, saltem non ignorant, vix loqui potest de incapacitate contrahendi.
Nihil prodest arguere ex insufficientia vel deficienti educatione et gravitate ad onera coniugalia ineunda ac sustinenda, vel ex defectu praestationis et officii in ipsa vita coniugali" (c. Giannecchini, d. 26 iunii 1984: R.R.Dec., vol. 76, p. 391).
5. - In praesenti causa, Iudices primae instantiae, censentes actorem incapacem fuisse assumendi essentialia officia matrimonii, uti mensuram adhibuerunt "the care and concern essential to build up a normal and human marriage relationship" (Acta, I, 99). Non tamen videtur quomodo practicum criterion iuridicum stabiliri possit ad iudicandam "normalitatem" relationis coniugalis. Consectarium quidem Peccati Originalis, consuetudo inter maritum et uxorem semper tendit aliquo modo ad discedendum ab illa harmonia quam foedus amoris coniugalis moraliter petit.
In primo statu creationis, perfecta harmonia virum inter et mulierem abs dubio sine difficultate attingebatur. Post lapsum tamen, "l'armonia nella quale esse erano posti ... è distrutta ...; l'unione dell'uomo e della donna è sottoposta a tensioni; i loro rapporti saranno segnati dalla concupiscenza e dalla tendenza all'asservimento. L'armonia con la creazione è spezzata" (Catechismo della Chiesa Cattolica, n. 400). Tantum illi coniuges qui praeparati sunt ut constantem operam ad hoc scopum dent, sese in auxilio gratiae pariter innitentes, arctam serenamque relationem adipisci verisimiliter possunt. Sequitur exinde quod, quantumvis lamentabilis sit discordia maritalis, ac quantumvis moraliter imputabilis (uni vel utrique parti), communiter datur in aliqua mensura: quod non est nisi signum imperfectionis humanae.
Immo in illis casibus in quibus discordia gravis facta est (quod ex regula accidit ante definitivum naufragium vitae coniugalis), hoc per se nullam probationem incapacitatis consensualis praebet. Naufragium cuiusvis matrimonii uti eventum pathologicum semper considerari potest; attamen non exinde sequitur quod matrimonialis consensus in momento ipsius praestationis pathologiam passus fuisset.
Pathologia quae ad naufragium perducit saepe derivatur non ab aliqua originali incapacitate constitutionali, sed a subsequenti voluntaria recusatione, ex parte unius vel alterutrius sponsi, necessarios nisus faciendi ut sibi mutue morem gerant. "Il fallimento dell'unione coniugale, peraltro, non è mai in sé una prova per dimostrare tale incapacità dei contraenti, i quali possono aver trascurato, o usato male, i mezzi sia naturali che soprannaturali a loro disposizione" (JOANNES PAULUS II, Alloc. cit. AAS 79 1457).
7. - Primi Iudices censent quod "ability to adjust to each other [is] an essential for marriage" (I, 100). Admisso hoc sine dubio verum esse sub aspectu vitae coniugalis "idealiter" pacificae, agitur tamen de morali requisito pro felici matrimonio, minime vero de conditione iuridica pro capacitate coniugali relationi consentiendi ac vinculum matrimoniale instituendi. Commata secundum ac tertium canonis 1095 incapacitatem consensualem specifico quidem modo referunt ad officia essentialia coniugii, minime ad personam alterius nupturientis.
Hoc manifestum est ac explicationem praebet cur iurisprudentia rotalis, una alterave voce dissentiente, constanter ac quasi unanimiter reiciat notionem "incapacitatis relativae". (cf. c. RAAD, d. 14 aprilis 1975 (R.R.Dec., vol. 69, p. 260); c. Di Felice, d. 12 novembris 1977 (vol. 69, p. 453); c. Lefebvre, d. 4 februarii 1978; c. Agustoni, d. 20 februarii 1979; c. Parisella, d. 15 martii 1979; c. Bruno, d. 22 februarii 1980 (vol. 72, p. 127); c. Fiore, d. 27 maii 1981 (vol. 73, pp. 314-317); c. Pompedda, d. 19 februarii 1982 (vol. 74, p. 90); c. EGAN, d. 19 iulii 1984 (vol. 76, p. 471); c. Stankiewicz, d. 24 octobris 1985, (vol. 77, pp. 448ss); c. Ragni, d. 24 maii 1988, n. 5; c. Colagiovanni, d. 5 martii 1991 (vol. 83, p. 138); c. Civili, d. 2 martii 1993, n. 8; etc.
Ut sponsi tota vita perdurante sibi mutue morem gerant, difficile requisitum foederis coniugalis semper constituit. Minime tamen videtur quomodo lex cum morali certitudine determinare possit quod consuetudo inter duas personas - in deterius versa - ab aliqua constitutionali incapacitate morem mutue gerendi (aliquo modo utrique attribuenda) derivetur, minime vero a simplici deficientia morali ex parte unius vel alterius vel utriusque, ad normales nisus faciendos qui ad adipiscendam mutuam accommodationem in vita matrimoniali necessarii sunt.
8. - Certe sane, si gravis perturbatio personalitatis in uno alterove sponso tempore nuptiarum exstitisset, verisimilius provocare poterit disiunctionem animarum inter illos.
Attamen personalitatis perturbatio ex illa dissensione non probatur. Praeterea, etiamsi perturbatio utique probetur, irrelevans est sustinere quod tendebat ad dissensionem inter coniuges creandam, quia quis sine difficultate hoc supponere potest. Id quod probari oportet est quia perturbatio nupturientem pro ipso matrimoniali consensu revera incapacem reddidit. "Capacitas sese comparti accommodandi" non est qualificabilis vel quantificabilis, iuridico quidem modo, nec enumeratur inter illas constitutionales obligationes quae metiendae sunt ut de capacitate vel incapacitate consensuali sub c. 1095 iudicetur.
9. - Ad affirmativam decisionem accedentes, Iudices in prima instantia moti sunt argumento quod partes "could not manage contradictory life styles" (100). Si tale argumentum acceptatur uti conclusivum, tunc quaevis gravis difficultas in morem sibi gerendo convertitur in incapacitatis probatione. Difficile revera quis intellegere potest quomodo talis modus ratiocinandi - "post hoc, ergo propter hoc" - divortii canonizationem non efficiat. Si coniuges in harmonia vivere valent, tunc eorum unio est valida. Si ad hoc non perveniunt, tunc matrimonium nullum declarari potest ob incapacitatem cuius demonstratio in eorum insuccessu sistit.
10. - Const. Gaudium et Spes notionem matrimonii valde quidem personalisticam exprimit in quantum "mutuum sui ipsius donum" inter sponsos comportat (GS 49). In post-conciliari renovatione legis Ecclesiae, illa verba inspiraverunt descriptionem admodum novam consensus matrimonialis, uti a Codice 1983 praesentatur: "actus voluntatis, quo vir et mulier foedere irrevocabili sese mutuo tradunt et accipiunt ad constituendum matrimonium" (c. 1057, § 2). Aliis quidem verbis, uterque nupturiens obiectum est sponsalis auto-donationis alterius. Unusquisque, in hac mutua donatione, non tantum ius habet donationem alterius recipiendi, sed et obligationem eandem ipsam donationem accipiendi. Consensus igitur secumfert matrimonialem donationem propriae personae sicuti realiter est, necnon acceptationem matrimonialem personae alterius partis sicut ipsa quoque realiter est; minime autem sicut quis vult vel vellet quod sit. Neutra pars ius habet quod altera sit sicut ipsa censet vel vult; nec (seposito casu doli: cf. c. 1098) quod sit praedita determinatis qualitatibus positivis, vel libera ab aliis negativis.
11. - Immo, possibilitas in errorem incidendi cum quis iudicium facit de altera persona, enumerari debet inter normales psychologicas limitationes uniuscuiusque personae, nupturientis igitur quoque. Ex quo consequitur ut nullum signum vel probationem incapacitatis consensualis praebeat. Perplures personae ineptae sunt ad alios bene iudicandos sub aspectu psychologico; non tamen ob hoc inhabiles declarari possunt ad exercendum illud fundamentale ius humanum ac ecclesiale, quod est ius nubendi (cf. c. 1058).
12. - Patet quod communes vitiositates nullam rationabilem basim praebent ad quempiam incapacem declarandum pro praestatione validi matrimonialis consensus. Iracundia vero est vitiositas sat communis. Tendentia ad violentiam minus communis est, ac haud dubio magis gravis. Attamen non potest iustificare conclusionem quod nupturiens consensuali incapacitate sub c. 1095, 3º laboravit, nisi demonstretur tendentiam tam gravem fuisse, tam radicata tempore quidem nuptiarum in ipso subiecto - qui illam nullo modo dominare poterat - , ut quaedam personalitas graviter ac constitutionaliter anomala necessarie exinde reveletur.