2. Canon 1095 statuit: "Sunt incapaces matrimonii contrahendi ... 2° . qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda; 3° . qui ob causas naturae psychicae obligationes matrimonii essentiales assumere non valent".
Quoad causam sub nostro iudicio hodie, sufficit ut aliquas animadversiones proponamus, breves quidem sed non sine momento. Iudices alterius instantiae, adnotata abundanti testificatione de normali vita coniugali partium saltem in initio, affirmant: "This Tribunal notes that these statements do not prove positively the respondent's ability to fulfill the essential matrimonial obligations; such an ability cannot be taken for granted, it has to be proved positively" (III, 79). Haec vero affirmatio inacceptabilis est, in quantum onus probandi omnino invertit. Tale onus "incumbit ei qui asserit" (cfr. can. 1526, § 1). In causis de nullitate matrimonii, non requiritur probatio validitatis consensus. Matrimonium quidem "gaudet favore iuris; quare in dubio standum est pro valore matrimonii, donec contrarium probetur" (can. 1060). Canon 1585 in memoriam quoque revocandus est: "Qui habet pro se iuris praesumptionem, liberatur ab onere probandi, quod recidit in partem adversam". Magis in concreto, capacitas ad matrimonium ineundum in contrahente presumitur ad normam can. 1058. In causis igitur sub can. 1095, est praetensa incapacitas, minime autem praesumpta capacitas, quae demonstrari oportet.
3. Psychologia humanistica. "Contemporary psychology is characterized by a trend away from systems and formal theories; it is largely preoccupied with the search for generalized empirical relationships and avoids theoretical formulations that go beyond the data": (New Catholic Encyclopedia, Catholic University of America, 1967, vol. 11, p. 973). Quod particulari modo animadverti potest in illa psychologia «humanistica» quae proponitur a bene notis figuris sicut Abraham Maslow (1908-1970) et Carl Rogers (1902-1987), quorum doctrina influxum praecipuum in magnam partem therapiae psychologicae nostri temporis exercet. Enimvero, illa Prof.is Rogers "client-centered therapy (earlier called nondirective psychotherapy) is among the most widely employed techniques in clinical psychology" (Grolier Multimedia Encyclopedia (CD-Rom Edition, 1998), sub verbo "Humanistic Psychology"; cfr. Enciclopedia Italiana Grolier, vol. 11, p. 235). Multum interest prae oculis habere praesuppositiones tum scientificas tum philosophicas quae subiacent huic modo aestimandi problemata quae «psyche» humana patitur, eorumque curationem.
4. "An aversion to systematic theory, and an emphasis on experience as the source of knowledge, are characteristic of humanistic psychology" [Grolier Multimedia Encyclopedia, ibid; sublineatum nostrum)]. Haec igitur psychologia humanistica innititur in certis principiis scientifico-philosophicis, immo et in conceptu humanae naturae, quae aegre concordant cum anthropologia christiana quae naturam, tendentias, necnon metas hominis sub luce eius creationis ac redemptionis explanat; quaeque, quin experientiam humanam parvipendat, praecipuum fontem scientiae invenit in Divina Revelatione. Ex dictis consequitur quod, dum peritus ["practitioner"] psychologicus vere versatus quasdam therapias huius scholae humanisticae efficaciter adhibere sine dubio potest, adaequata comprehensio critica fundamentalium praesuppositionum huiusmodi systematis ei necessaria est.
5. Pro nostro scopo hodie, sufficit ut sequentia adnotemus. Sicut exemplar ["model"] salutis psychicae, haec humanistica psychologia proponit illam personam quae auto-actualizata ["self-actualized"] facta sit. "Auto-actualizatio" implicat quod subiectum interiores suas vires ["resources"] eousque explicaverit ut factus sit persona independens, quae plenam fiduciam in se ipsa habet, in quantum propriam identitatem adepta sit. "Dubitare de semetipso" ["Self-doubt"] grave impedimentum ad salutem psychologicam attingendam constituere censetur. Una cum "auto-adiutorio" ["self-help"], speciale momentum tribuendum esset "auto-aestimationi" ["self-esteem"], qua "people learn to like themselves". Iudicare positive de se ["Positive self-judgment"] in normam - quae equidem est et condicio et medium - salutis psychicae convertitur. Rogers proponit quod "the individual, in effect, becomes his own significant social other", et "experiences himself as the locus of evaluation" ("A Theory of Therapy, Personality, and Interpersonal Relationships", in Psychology: A Study of a Science, ed. Sigmund Koch, vol. 3, p. 209).
6. Haec analysis, in eo quod spectat tum ad "actualizationem" qua persona humana - tó "Ego" - completur seu plene efficitur ["is fulfilled or realized"] tum ad praesentes incapacitates vel poenas quas patitur, in evidenti contrastu ["constrast"] stat cum fundamentalibus principiis anthropologiae christianae necnon cum integra doctrina salvationis. Non est nisi "per sincerum sui ipsius donum", quod homo "plene seipsum invenire" potest (Gaudium et Spes, n. 24). Tantum Lex quae a Christo venit, "permettendo all'uomo peccatore di misurare la sua impotenza e togliendogli la presunzione dell'autosufficienza, lo apre all'invocazione e all'accoglienza della «vita nello Spirito»" (Veritatis Splendor, n. 23). Nos abnegare debemus, ita ut nosmetipsos invenire possimus: "Qui invenit animam suam, perdet illam; et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam" (Mt 10:39; cfr. Mt 16:24-25). Equidem nostra vera «anima» in Christo tantum inveniri potest: "Vivo autem, iam non ego; vivit vero in me Christus" (Gal 2:20). "Illum oportet crescere, me autem minui" (Jo 3:30).
7. In Litteris Encyclicis Dominum et Vivificantem, S.P. Joannes Paulus II loquitur de "lo spogliamento di Cristo per mezzo della passione e morte di croce" (n. 6); et in Fides et Ratio, insistit in necessitate quaerendi intelligentiam circa hanc "kenosis di Dio, vero grande mistero per la mente umana, alla quale appare insostenibile che la sofferenza e la morte possano esprimere l'amore che si dona" (n. 93). «Kenosis» videtur esse quaedam notio aliena ab omnino analisi humanistica hominis, sicut et a therapia quam proponit ad infirmitates eius sanandas. Fundamentalis tamen est pro christianis, quia ipsa Christi «auto-expoliatio» petit imitationem ex parte nostra si salvari volumus a nostris peccatis (quae constituunt veras nostras aegritudines), et adipisci illam "realizationem" quam Christus ipse nobis praestat.
8. Uti scitur, annuae Allocutiones Summi Pontificis Apostolico Tribunali Romanae Rotae omnibus tribunalibus Ecclesiae diriguntur. In recentioribus annis argumentum non semel iteratum est factum quod "la visione antropologica da cui muovono numerose correnti nel campo delle scienze psicologiche del tempo moderno, è decisamente nel suo insieme inconciliabile con gli elementi essenziali dell'antropologia cristiana" (AAS, vol. 79 (1987) 1455), ac responsabilitas iudici exinde incumbens causas decidendi, et particulari modo peritias ponderandi, lumine principiorum verae anthropologiae christianae (cfr. AAS, vol. 79 (1987) 1456-1457; vol. 80 (1988) 1180; 1184; vol. 85 (1993) 1259; vol. 87 (1995) 1013-1015). Iudex ecclesiasticus haec monita Romani Pontificis prae oculis speciali modo habere debet quoties ei exhibetur peritia quae personalitatem inadaequatam vel incapacem in contrahenti diagnosticat, quae quidem diagnosis non parvum innititur in quodam tractu characteriali "auto-aestimationis" ["self-esteem"] depauperatae et/vel debilis "auto-imaginis" ["self-image"] quem, secundum peritum, ipsa pars possidet.
9. Aliquando tribunali profertur opinio psychologica iuxta quam contrahens passus fuisset "inability to build an intimate personal relationship throughout married life". Huiusmodi opinio, sic ut sonat (quidquid sit de valore eius in proprio ambitu psychologiae), nullum practicum valorem forensem habet in eo quod respicit iudicium canonicum de consensuali capacitate matrimoniali. Relatio coniugalis, iuxta propriam definitionem, est "personalis" et "interpersonalis". Idem tamen dicendum est de amicitia, vel immo de quavis relatione inter personas. Relatio matrimonialis minime ab "interpersonalitate", sed a "coniugalitate", definitur ac specificatur; a facto nempe quod sit relatio compromissa ["committed"] inter unum virum et unam mulierem, per totam vitam, ac ad potentialem fructum complementariae eorum sexualitatis aperta (cfr. can. 1055 § 1). Validus consensus non a capacitate pro "intimitate", utique a capacitate pro compromisso ["commitment"], pendet.
10. Forse dicere licet, expolitiore quidem modo, quod sunt essentiales aspectus foederis coniugalis qui ipsam relationem "intimam" reddunt, praeditam vero illa singulari indole donativa ac interpersonali quae ex mutua acceptatione trium bonorum S. Augustini oritur. In hac perspectiva, cum de causis sub nn. 2 vel 3 can. 1095 coram tribunalibus Ecclesiae agatur, sententia canonica edenda est circa adductam incapacitatem partis vel partium ad essentialem "intimitatem" quae ab hac mutua donatione-acceptatione constituitur (cfr. can. 1057 § 2). Opinio psychologica circa «intimitatem», in alio quodam sensu [physico? affectivo?] intellectam, in se nullum adiuvamen constituit ad resolvendam quaestionem canonicam coram tribunali agitatam.
11. "Rigida institutio", quam quis in pueritia vel adulescentia recepisset, etiamsi hoc rationabiliter constet ex Actis, parvam vim per se habet sicut argumentum pro incapacitate consensuali sub can. 1095 (quidquid sit de valore eius sub can. 1103). Ad quodvis substantiale pondus obtinendum, probetur oportet tum parentalem "rigiditatem" indolis omnino abnormalis fuisse, tum effectus psychicos graviter anomalos in filio provocasse. Talis probatio difficilior redditur ex facto quod ipsi theoretici ["theorists"] in agro educationali valde inter se discrepant quoad genus institutionis quod optimum sit. E contra, qualiscumque sit norma vel "ideale" propositum, ipsi ex regula concordes sunt quod revera pauci sunt illi genitores qui iuxta talem normam agere sciant. Maior pars peritorum in re educationali autumat quod perplurimi hodierni iuvenes experiuntur institutionem quae est nimis "permissiva", haud vero nimis rigida. Utrumque extremum iuvenem minus praeparatum reddit, vix tamen incapacem, ad vitam aggrediendam, immo ad matrimonium ineundum.