2. Canon 1095, 3° statuit: "Sunt incapaces matrimonii contrahendi: 1° . qui sufficienti rationis usu carent; 2° . qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda; 3° . qui ob causas naturae psychicae obligationes matrimonii essentiales assumere non valent".
3. Iudices canonici, quibus onus incumbit decernendi de capacitate personae ad validum consensum matrimonialem dandum necne, tenentur ad criterion quam maxime obiectivum quaerendum in quo iudicium suum inniti possit. Iuxta consolidatam iurisprudentiam nostram, illud criterion est ordo seu proportio inter psychicam conditionem unius alteriusve partis momento consensus (sicut verificari possit ex actis testibusque fidedignis), ac illa obiectiva officia matrimonialia quae ex natura sua coniugio essentialia seu constitutionalia sunt.
4. Appellata sententia super quam hodie nos pronuntiare debemus, contendit quod datur incapacitas consensualis ad normam c. 1095, 3° , cum quis non potest "to meet the requirements for establishing a community of conjugal life in a satisfactory way" (Summ., p. 137): quod vero argumentum inadaequatum ac inacceptabile esse videtur. Hypothesis incapacitatis adsumendi minime se refert ad generica "requirements" matrimoniales sed, e contra, ad essentiales obligationes coniugii attinet.
5. Ex verbis "in a satisfactory way" aliquomodo suggeri videtur incapacitatem consensualem gradus admittere; quod verum non est. "Dum causae cuiusvis incapacitatis semper graves sint oportet, possunt quidem graves esse maiori minorive gradu. Attamen patere debet quod ipsa incapacitas gradus non tolerat; totalis est enim ex natura sua" (c. Pompedda, in una Savannen., d. 22 novembris 1993, n. 5). Nisi de vera incapacitate psychica-iuridica agatur, ageretur ad summum de mera difficultate indolis moralis (cf. decis. coram infrascripto, d. 18 iulii 1997, in una Singaporen.). Etenim, uti S.P. Joannes Paulus II Rotae Romanae anno 1987 dixit: "Per il canonista deve rimanere chiaro il principio che solo la incapacità, e non già la difficoltà a prestare il consenso... rende nullo il matrimonio" (AAS, vol. 79 (1987) 1457).
6. Praeterea, capacitas ad "satisfactoriam" communitatem vitae coniugalis condendam non est susceptibilis iuridicae aestimationis. Probabile esse videtur quod tantum illae personae, quae directe in quadam humana relatione interveniunt, possunt iudicare utrum ipsa relatio "satisfactoria" - ipsis - sit vel minus. Verisimile quoque est quod opiniones quas singuli proferunt valde divergentes sint, quia non apparet quomodo iudicium de "satisfacienti" indole cuiusdam relationis efformari possit nisi iuxta subiectiva criteria seu mensuras uniuscuiusque personae quae in illa relatione partem habet. Utcumque, "indoles «satisfaciens» progredientis relationis matrimonialis potest praebere legitimum parametrum pro opinione psychologica circa «qualitatem» relationis; potestne lex eam invocare sicut basim pro iuridica decisione de capacitate consensuali? Daturne ius ut vita matrimonialis semper «satisfacientem» se demonstret? Iuxta cuiusnam experientiam ac valores oporteret de tali iure iudicare? Si relatio satisfaciens sit pro una parte, sed pro altera tandem insatisfaciens deveniat, fundamentum existitne in lege pro invaliditate consensus declaranda?" (decis. coram infrascripto d. 16 ianuarii, 1997, in una Lugdunen., n. 32).
Si quis matrimonium contrahit cum comparte valde exigente, et ideo difficili ad satisfaciendum, vel si ipse pari modo exigens est (vel si, uti potest accidere, neutra pars est facilis quae satisfiat), tunc coniuges certe possunt pervenire ad quandam situationem "incompatibilitatis". Uti pernotum est, iurisprudentia H.A.T. modo constanti renuit exinde concludere ad primigeniam incapacitatem consensualem iudicandam (cfr. c. Raad, d. 14 aprilis 1975; c. Pinto, d. 15 iulii 1977, vol. 69, p. 405; c. Pompedda, d. 3 iulii 1979, vol. 71, p. 394; c. Ewers, d. 4 aprilis 1981, vol. 73, p. 221; c. Huot d. 2 octobris 1986, vol. 78, pp. 503-504; c. Colagiovanni, d. 5 martii 1991, vol. 83, p. 138; c. Funghini, d. 23 iunii 1993, vol. 85, pp. 473-474; c. de Lanversin, d. 27 aprilis 1994, in una Singaporen. n. 10; c. Stankiewicz, d. 16 decembris 1994, in una Chicagien. n. 14; c. Faltin, d. 29 maii 1996, in una S. Iacobi in Chile, n. 7).
"Visio christiana communionis coniugalis non patitur eius reductionem ad simplex instrumentum gratificationis, satisfactionis aut merum remedium imminutionis tensionis psychicae... quia secumfert etiam grave officium, utrique coniugi incumbens, obstacula vitae coniugalis exsuperandi, hoc est "il dovere di un cosciente impegno da parte degli sposi a superare, anche a costo di sacrifici e rinunce, gli ostacoli che si frappongono alla realizzazione del matrimonio" (Ioannes Paulus II, Allocutio ad Rotae Romanae Auditores coram admissos, d. 5 februarii 1987, n. 5; AAS 79 [1987] p. 1456)" (c. Stankiewicz, in una Dublinen., d. 18 decembris 1995, n. 5).
7. Adhuc in appellata sententia legitur: "Maturity in marriage requires the intimate partnership of life and love with its correlative obligations which are primarily mutual assistance and support through the intimate union of their persons and their actions" (loc. cit.). Ad rem animadvertere debemus:
Cum de capacitate consensuali diiudicanda agatur, "maturity in marriage" minus recte proponitur sicut criterion illius capacitatis. Maturitas "in marriage" - i.e. in matrimonio «in facto esse» - est meta quae paulatim tantum attingi potest. Ad valide quidem contrahendum, requiritur quaedam "maturity for marriage", quamvis probata iurisprudentia, sicut et ipse textus canonis, iam non adhibet vagum parametrum "maturitatis", sed illud magis praecisum quod est proportionata discretio iudicii.
8. Quamvis et in praxi rotali exstent casus in quibus de incapacitate consensuali ob "immaturitatem" vel "defectum maturitatis" agitur, usus termini "maturitas" difficultates prae se fert, uti colligi potest ex facto quod Commissio Pontificia pro recognitione Codicis, in adunatione d. 12 maii 1970, considerans quoddam schema (quod definitivam formam obtinuit in praesenti c. 1095, 2° ), expungendam censuit expressionem "maturitas iudicii", quae antea adhibita erat sicut "discretioni iudicii" aequivalens. Consultores ideo propositionem acceptaverunt [Placet: 9: Non placet: 1] ut verba "seu maturitatis" suprimerentur in formula: "Qui laborant gravi defectu discretionis seu maturitatis iudicii circa essentialia matrimonii iura mutuo tradenda et accipenda" (Communicationes 7 [1975] pp. 47-48).
Novus Codex praecisionem terminologiae iuridicae praebet quam sana iurisprudentia sollicite servet oportet. "In presentiarum, hoc est post promulgationem novi Codicis, non amplius sustineri potest usus sequendi adhuc veterem praxim, quae apud Tribunalia ecclesiastica vigente Codice Pio-Benedictino invaluit, definiendi nempe terminis «metaiuridicis» psychicam incapacitatam naturalem ad matrimonium, ut puta «ob immaturitatem», «ob psychopathiam», «ob homosexualitatem», et ita porro" (c. Stankiewicz, d. 27 februarii 1992, R.R.Dec., vol. 84, p. 105).
9. Prima difficultas quoad verbum "maturitas" est eius indeterminatio; nulla enim praecisa norma offertur, iuxta quam ponderari debeat. Praeterea in fallacitatem inducere facile quit, eo quidem sensu quod relationem habere videtur cum quadam plenitudine quae semper uti nondum adepta demonstrari potest. Quia doctrina christiana docet omnes nos in constanti processu maturationis esse - "in mensuram aetatis plenitudinis Christi" (Ephes. 4: 13), - sequitur quod in hac terra unusquisque quodammodo adhuc immaturus est. Saecularis quoque psychologia concedit neminem perfectam maturitatem adipisci. Aliis verbis, personam plene maturam esse idealem potius quam realem (cfr. G.W. Allport: Pattern and Growth in Personality, New York 1961, pp. 275ss). "Ipsi periti in re psychologica et psychiatrica «normalitatem» in homine seu maturitatem sufficientem ut homo «normalis» dicendus sit definire non audent nec possunt" (c. Huot, d. 5 iulii 1973: RRD, vol. 65, p. 539).
10. Duobus annis post naufragium matrimonii in casu coram nobis, actrix ob conditionem chronicae mendacitatis a quodam psychiatra sub cura fuit. Opinio psychiatrae de maturitate intellectuali mulieris tempore nuptiarum erat quod "she possessed impaired judgment in her ability to discriminate and engage in relationships that were psychologically and emotionally healthy for her" (Acta, 51/9). Minime ponimus in dubio scientificam soliditatem huius retrospectivae opinionis psychologicae, cum animadvertimus talem opinionem parvam vel nullam relevantiam forensem habere posse quoad quaestionem canonicam sub c. 1095, 3° : utrum nempe pars passa fuisset incapacitatem (minime solummodo capacitatatis "deminutionem"; quae quidem tantum quandam difficultatem significat) pro iuribus vel officiis essentialibus coniugii adsumendis. Uti Defensor Vinculi in prima instantia adnotat, iudici incumbit "not to accept uncritically these diagnoses by considering slight psychopathological disturbances (or failures of the moral order) as proof of inability to assume the essential obligations of married life" (ib. 127).
11. Sub lumine principiorum anthropologiae christianae (praesertim quoque uti in cc. 1055 et 1057 speciali modo inveniuntur; cfr. sent. coram infrascripto in una Pelplinen. d. 26 martii 1998, n. 21ss.) iudex canonicus prae oculis habet quod: a) relatio coniugalis - eo vel magis quia mutuo actu auto-donationis atque acceptationis alterius constituitur (c. 1057, § 2) - implicat non parvas exigentias indolis psychologicae atque affectivae; b) pars longe maior personarum normalium valent sine dubio adimplere essentiales aspectus huiusmodi exigentiarum, si id velint; c) conamina ad his exigentiis respondendum valde favet evolutioni et maturationi coniugum, eorum scilicet bono (c. 1055, § 1).
Contrarium esset sanae iurisprudentiae a perspicuis terminis c. 1095. nn. 2 et 3 discedere, et motiva quaerere ad quempiam consensualiter incapacem declarandum ob deficientias morales quae violent obligationes quae quidem omnibus relationibus interpersonalibus communes sunt (uti, ex. gr., obligatio veracitatis vel iustitiae), quae tamen obligationes coniugali relationi peculiares nuncupari non possunt.
12. In casu coram nobis hodie, actrix habitualiter mendax fuit. Mendacitas eius videtur esse menda magis specifica inter illas "personality defects of the petitioner" ob quas tribunal appellationis iudicavit eam incapacem fuisse validi matrimonialis consensus.
Nullo modo sustineri posse videtur quaevis thesis eo sensu quod mendacitas compulsiva possit personam incapacem reddere exercendi illud ius quod sub respectu humano necnon ecclesiali ita fundamentale est; ius nempe nubendi. Lex rectene efficere queat ut impossibile cuidam deveniat matrimonium contrahere cum alia persona quam scit esse ex. gr. latronem vel mendacem, etc., quam nihilominus amat et in nuptias ducere vult? Ex tali interpretatione can. 1095, consequeretur quod iuxta mentem Ecclesiae invalidae sunt omnes nuptiae inter latrones, vel delinquentes habituales vel illos qui ad fraudandum se dedicant ["swindlers"; "truffatori"].
Incongruentia talis thesis illustratur, modo quidem pragmatico, affirmationibus conventi in casu. Declaravit enim quod: a) etiamsi cognovisset compulsivam mulieris mendacitatem, se eam nubere utcumque voluisse: "I did not know she had a severe problem of compulsive, even psychopathic lying. Had I known, I might have postponed the marriage. I still would have eventually married her" (Acta, 46); b) immo nunc ipse nullum motivum invenit ad fundamentum matrimonii in dubium vocandum: "a problem to be worked out and remedied, not divorced over" (ib.). Huiusmodi problemata radicata esse possunt, ac queunt vitam coniugalem profunde turbare. Attamen possunt quoque sanari. In nostra causa, actrix deponit: "I'm currently in counseling and have stopped lying... I've worked very hard to overcome my problems" (36).
Aliter res se habere poterit si defectus consulto celatus fuisset ad consensum obtinendum (cfr. c. 1098). Attamen, et illo in casu, sine dubio oporteret investigare possibilitates convalidationis, saltem si pars decepta similem ac conventus in casu coram nobis reactionem habuisset, volens in convictu coniugali pergere.
13. Defensor Vinculi in prima instantia haec verba habet: "Psychiatry is not an exact science and much depends upon the truthful responses of the person under treatment. There is always the possibility of manipulation of the expert which can lead to a desired conclusion" (127-128). Iudici fas non est excludere, a priori, possibilitatem hic suggestam.
14. Relatio peritalis super causae actis petita fuit a Patrono actricis in hoc gradu iudicii; eius instantia a Ponente non fuit acceptata. Patronus non valuit monstrare in Actis ne minima quidem indicia ullius gravis anomaliae psychicae in actrice tempore matrimonii celebrationis; ideoque peritia evidenter ex adiunctis inutilis censenda erat, ad normam can. 1680.