Sententia d. 25 octobris 1990, coram Burke

            4. - Quoad dolum. Consensus matrimonialis ille actus est quo unusquisque coniux seipsum alteri coniugaliter tradit (cf. Sent. diei 5 novembris 1987, in una Romana, coram infrascripto, nn. 2-4: ARRT Dec., vol. LXXIX, pp. 617-618). Qui veram autodonationem coniugalem non facit, in matrimonium reapse non consentit. Hoc accidit in casu simulationis, cum contrahens ipsum matrimonium vel aliquem eius aspectum a suo consensu excludit (can. 1101, õ 2), qui ita consensus «non-coniugalis» fit. Accidere quoque potest cum quis, quamvis essentialia elementa proprietatesque matrimonii accipere constituat, proferat quandam «auto» donationem suiipsius realitati non correspondentem, quia ob dolum deliberatum falsificata est. Est casus de quo in canone 1098 agitur: «Qui matrimonium init deceptus dolo, ad obtinendum consensum patrato, circa aliquam alterius partis qualitatem, quae suapte natura consortium vitae coniugalis graviter perturbare potest, invalide contrahit».

            5. - Ratio nullitatis, in hoc canone, diverso modo explicatur. Collocari potest in violatione illius stricti iuris ð quo unusquisque coniux, aequali dignitate pollens, fruitur ð ut alter coniugalem 724 donationem in veritate ac in facto faciat. Si canon sic legitur (quae quidem lectura logica videtur), violatio huius iuris secum fert ut consensus nupturientis dirigatur in obiectum prorsus dissimile ab eo quod eligere censeat; exinde fit ut libertas necnon authenticitas consensus eius vitientur.

            Sic monemur, in una coram Serrano, quod, si dolus irritat, ratio in hoc praesertim reponenda est, quod ipse perturbat «substantiam ipsissimam consensus, illum exuans non modo de vera utriusque coniugis ad invicem traditione et acceptatione per adaequatam alteriusutriusque imaginem intentionalem, sed etiam de veritate quae ipsimet consensui competit ut talis sit» (in una Umuahiaen. diei 2 iunii 1989, n. 8).

            6. - Videtur tamen quod ratio nullitatis collocari etiam possit in defectu consensus non principaliter partis deceptae, sed potius alterius contrahentis, tum casu quo hic sit ipse deceptor, tum casu quo dolus circa aliquam eius qualitatem a tertio patratus sit.

            Dicendum est, in alterutro casu, eum aliquam speciem suiipsius donare, quae revera a realitate suae personae substantialiter differt. Obiectum eius consensus, in casu, vitiatur; ideoque, deficiente illius consensu, invaliditas consensus alterius quoque partis insequitur. Proinde, iuxta hanc analysim, ratio invaliditatis inveniri debet in consensu inadaequato vitiatoque illius qui qualitatem dolose celatam possidet.

            7. - Reticentia. Uti patere debet, consensum vitiat occultatio non cuius vis qualitatis, sed illius tantum quae autodonationi coniugali essentialis sit. Illud «se tradere», maritali consensui proprium, non exigit (immo exigere non potest) ut quis alteri donet omnes ac singulos aspectus suae vitae ac personae; id quod essentialiter exigit est aspectuum coniugabilium donatio (cf. sent. 11 aprilis 1988, in una Romana, coram infrascripto, n. 8: ARRT Dec., vol. LXXX, p. 214).

            Opinari vero licet quod relatio idealis inter sponsos secumferre debeat totalem reciprocam aperturam, etiamsi non desint consiliarii de re matrimoniali («marriage counsellors») iuxta quos non necessario in omnibus adiunctis hoc verum dici queat. Haud tamen licet affirmare coniugale ius ad compartem cognoscendum, vel mutuam auto-revelationis obligationem, absque ullis limitibus exstare. Tale ius vel talem obligationem referre licet tantum ad id quod autodonationi coniugali essentiale sit, non vero ad elementa accidentalia, vel tantum «perfectiva» huius donationis.

            Ipse sensus communis nos docet non quamlibet speciem reticentiae quoad seipsum necessarie violare alterius partis ius ad cognitionem sponsalem, vel propriam obligationem ad auto-revelationem. Perdurante labore Commissionis pro redactione novi Codicis, conceptus doli amplificatus fuit, ita ut schema sic sonaret «qui dolo, etiam per reticentiam patrato, deceptus...». Haec tamen amplificatio in novissima Commissionis sessione dempta est, quia plerique Consultores, uti videtur, censebant solam reticentiam sufficiens fundamentum ad nullitatem sustinendam non praebere:

            «Quia reticentia pertinet ad ius personae et nemo tenetur tradere semetipsum», iuxta verba unius Consultoris (cf. M. A. Jusdado, El Dolo 725 en el Matrimonio Can¢nico, Bosch, Barcelona 1988, p. 205).

            8. - Scopus. Dolus de quo agitur oportet sit patratus ad consensum obtinendum. Necesse ergo omnino est probare dubium motivum patrati doli fuisse praecise consensum matrimonialem elicere. Dolus circa aliquam qualitatem, patratus ob aliud motivum ð verecundiam, ex. gratia, vel superbiam ð non invalidat.

            9. - Gravitas. Haec est principalior difficiliorque quaestionis aspectus, praesertim quia triplex consideratio imponitur: gravitas nempe doli patrati; gravitas qualitatis quae consortium coniugalis vitae perturbare potest; ac gravitas perturbationis illi consortio reapse inflictae. In postremis duobus casibus, speciali modo ponderari debet utrum gravitas secundum criteria obiectiva vel subiectiva dimetienda sit.

            10. - A) Gravitas doli. Non requiritur ut dolus sit gravis. Si quis valde ingenuus sit, forse quidam levis dolus ad eum decipiendum sufficit; sed et candidorum iura ad normam canonis tuenda sunt. Id quod grave esse debet non est dolus, sed qualitas celata, seu potius capacitas istius qualitatis ad consortium vitae coniugalis perturbandum. Aliis verbis, id quod interest non est gravitas doli, sed gravitas eorum quae ex dolo consequuntur.

            Non sane requiritur ut dolus gravis sit; utique tamen ut sit realis. Si negare non oportet canonem 1098 ad iura quoque ingenuorum tuenda dirigi, negari pariter nequit, si quis affirmet se ob verba obiter iocoseve dicta deceptum fuisse, id ipsum aliquod fundamentum ad dubitandum de realitate deceptionis praebere, ideoque strictiorem doli probationem evidenter exigere.

            11. - B) Gravitas qualitatis. Quamquam iurisprudentia ac doctrina adhuc occupatae sint in labore tenorem canonis eiusque rectam interpretationem stabiliendi, consensus generalis iam adesse videtur nullitatem sub hoc capite invocari non posse nisi agatur de dolo patrato circa qualitatem quae aliquod obiectivum momentum possideat. Phrasis, in ipsa prima canonis redactione anno 1968 praesens, quae loquebatur de «alterius partis qualitate magni momenti» (Jusdado, op. cit., p. 199), retenta non fuit, sine dubio quia superflua aestimabatur. Nulla vero ratio iustitiae invenitur ob quam dolus circa qualitatem non significantem quomodocumque consortium coniugalis vitae apparenter afficiatðmatrimonialem consensum invalidare posset.

            12. - Immo, per verba «suapte natura», Legislator videtur qualemcumque subiectivam interpretationem qualitatis momenti specifice exclusiisse.

            De qualitate agatur oportet quae, iuxta criterion obiectivum (quod aliud non esse potest quam communis aestimatio, a iurisprudentia confirmata), sit in se significans et capax, si dolus circa eam patraretur, coniugalem vitam graviter perturbandi: exempli gratia, morbus valde quidem contagiosus, status praegnationis ab alia parte inductus; propria condicio membri Ecclesiae catholicae...

            13. - Canon equidem specifice non statuit ut periculum, a celata qualitate repraesentatum, aspectibus quae sint coniugalis consortii essentiales referri debeat. Haec tamen thesis de die in diem in 726 doctrina communior fit. Contraria vero opinio vias aperiret ad accusandam nullitatem cuiuslibet matrimonii ubi uni comparti liceret affirmare se deceptam fuisse circa qualemcumque alterius partis qualitatem ð quantumvis in seipsa insignificantem ð quam ipsa uti coniugalis vitae graviter perturbantem pro certo nunc tenet; et nullitatis declarationes insequerentur quia una pars probare posset alteram dolose celavisse factum quod singultus edebat, vel ita forte ronchabat, ut somnum coniugis interrumperet...

            14. - Proinde qualitates ordinariae ac universales, uti vanitas vel egoismus, necnon imperfectiones leves ac relativae, sicut pigritia vel defectus sensus iocationis («sense of humour»), fundamentum pro nullitate, ad normam canonis, praebere non valent. Hoc etiam patefit ex ipsis deliberatis canonis verbis: «quae suapte natura consortium... graviter perturbare potest». Quae verba interpretari licet eo tantum sensu, quod nulla qualitas est pertinens sub canone, nisi defectum obiective gravem comportet, qui ex se ad consortium coniugalis vitae graviter perturbandum tendat. Dicere autem non licet parvas vitiositates, etiamsi uni ex partibus molestae appareant, capacitatem ex sua natura haurire ad consortium graviter perturbandum. Si occasio difficultatum in iugali conviventia deveniant, hoc tunc naturae personae molestis affectae ð eius scilicet excessivae irritabilitati, etc. ð debetur, potius quam naturae ipsius defectus.

            15. - Quaedam huius opinionis confirmatio procedere videtur ex illi unico dolus invalidantis exemplo cui Codex specifice se refert: casui nempe sterilitatis. Can. 1084, õ 3 statuit: «Sterilitas matrimonium nec prohibet nec dirimit, firmo praescripto can. 1098». Matrimonium «indole sua naturali... ad prolis generationem» ordinatur (can. 1055); atque pergrandis maioritas hominum ad matrimonium accedunt cum spe prolem generandi. Proinde, aliam personam dolo captare circa factum sterilitatis eam decipere significat quoad qualitatem in ipsa foederis matrimonialis essentia radicatam.

            16. - C) Gravitas perturbationis. Perturbatio coniugali consortio inflicta momentum suum habere debet. Turbatio, etsi gravis, quae aspectibus coniugii accidentalibus infligitur, ad rem esse non potest. Ut perturbatio relevans sit ad normam can. 1098, oportet ut maritale consortium substantialiter tangat, quoad scilicet eius essentiam, proprietates vel fines. Abs dubio exstant maritalis vitae aspectus qui forse alterutrius partis subiective multum intersunt; matrimonium tamen non invalidatur etiamsi aliquid dolose celetur quod illos aspectus inevitabili modo afficiat. Opiniones circa res sociales vel politicas, etc., abundans fons coniugalis harmoniae vel discordiae esse solent. Hoc non obstante (et abstractionem facimus ab explicitae conditionis hypothesi, possibili quidem sed valde inverosimili), estne qui disceptaret ad matrimonii nullitatem probandam ob dolosam reticentiam circa huiusmodi opiniones, exempli gratia, in casu ubi unus nupturiens ecologista acerrimus sit, dum alter radicatam sententiam suam iuxta quam ecologia summa est stultitia celat; postea tamen, veris opinionibus ad rem manifestatis, graves exinde 727 perturbationes in domo coniugali oriuntur?

            17. - Proinde nobis videtur quod ad perturbationis gravitatem dimetiendam criterion obiectivum praevalere debeat. Aliter enim, mensura perturbationis ð ac validitas matrimonii ð ab indole vel patientia alterutrius coniugis pendet. Quin ab hoc principio quidpiam detrahatur, sequentia tamen affirmare licet: dum perturbatio gravis in se esse necesse est, dubitare quis non potest gravitatem notabiliter maiorem fieri si qualitas ab altero contrahente (et non a tertia parte) sit celata. Paucae vero res magis coniugalis relationis perturbantes esse queunt, quam scientia se ab electa comparte, in aliqua re quae pro matrimoniali vita obiective interest, deceptum fuisse.

            Hoc affirmantes, uti patere debet, non derogamus principio iuxta quod perturbatio obiectivo potius quam subiectivo modo mensuranda est. In allato casu, ratio ob quam perturbatio maior fit haudquaquam sistit, in subiectiva aestimatione, sed in illo obiectivo facto quod dolus praecise a coniugali comparte patratus fuerit.

            18. - Quid dicendum de thesi iuxta quam sufflcit si qualitas perturbans se referat non ad matrimonium in genere, sed tantum ad matrimonium concretum de quo in casu agitur? Iuxta hanc thesim, ni fallimur, criterion pro quaestione solvenda esset illud «relativae compatibilitatis», quod inacceptabile videtur, eisdem fere rationibus secundum quas acceptabile non est criterion «relativae incapacitatis» pro nullitate decernenda ad normam can. 1095, õ 3.

            19. - Iuri vero naturali videtur esse omnino contrarium exigere ut quis in matrimonio vivat cum persona quae eum praestabilito consilio decepit circa qualitatem quae pro ipso coniugalis vitae pacifico consortio valde intersit. Violatio tamen naturalis iustitiae non ita manifesta apparet cum dolus a tertio patratus sit. Propterea, dum secundum canonis redactionem consensus invalidus esset etiam in tali factispecie, rationabiliter in casu requirenda esset strictior probatio non solum obiectivi momenti celatae qualitatis, sed et gravitatis perturbationis et essentialitatis aspectus coniugalis consortii qui perturbari potest.

            20. - Quaestio ponitur utrum praesentia qualitatis, quae natura sua ad consortium graviter perturbandum tendat, consensum irritari queat, etiamsi nullus detur dolus. Respondetur negative, quoniam clara Legislatoris mens est quod nullitas in elemento doli, potius quam in momento qualitatis, inniti debeat. Mera sterilitas ð etsi gravis defectus ð matrimonium non irritat (can. 1084, õ 3); ac idem dicendum est de simplici errore circa sterilitatem. Sterilitas tamen dolose celata utique dirimit. Canon, uti meminisse oportet, agitur non principaliter de qualitatibus quae coniugale consortium perturbare possunt (legio sunt enim istae qualitates!), sed de consequentiis, pro consensu, quae dolus circa huiusmodi qualitates gignit. Iuxta responsum quod Secretariatus Pontificiae Commissionis Cardinali K"nig dedit (cf. Jusdado, op. cit., p. 231), id quod ad consortium perturbandum tendit non est tantum error circa qualitatem, sed praesertim dolus super eam. Nulla iuris personalis violatio datur si, 728 tempore decurrente, altera pars mala qualitate insignita inveniatur. Utique tamen violatio adest, siquid ad matrimonialem consensum praebendum inducitur praecise per talis malae qualitatis dolosam occultationem.

            21. - Probatio. Uti patet, omnino necesse est probare accusatam qualitatem, quae dolose celata fuisse dicitur, tempore consensus praesentem fuisse, quamquam tantum postea detecta sit. Qualitas post matrimonium superveniens (exempli gratia, conditio alcoholismi) non est ad rem.

            Qui certis conditionibus morbisve affecti sunt ð homosexualitate vel «Aids», etc. ð facile diiudicantur sicut qualitatem possidentes aptam ad coniugale consortium graviter perturbandum. Attamen, iudices inter se multum sine dubio discrepabunt quoad criteria obiectiva quibus aliae qualitates graves censeri debent. Quae cum ita sint, strictum criterion invocari oportet praecise in doli probatione; quia, iteramus, ratio invalidans sub canone, non a perturbante effectu qualitatis, sed ab eius dolosa occultatione, provenit.

            22. - Quandam relationem ac distinctionem inter dolum ac simulationem obiter notare possumus. In simulatione quoque dolus adest: dolus scilicet erga alteram partem, vel saltem erga societatem. In simulatione, verba quibus donatio coniugalis exprimitur, ad id quod simulans reapse intendit non correspondent. In dolo vero, promissum donum ad id quod deceptor reapse donat non correspondet.

            23. - Qualitas, stabilis scilicet modus essendi qui personalitatem subiecti aliquomodo definit vel delineat, cum «motivo» confundi non debet. Accidere potest ut quis decipiatur circa motivum ob quod alia persona matrimonium contrahere cum eo vult (motiva seu causae contrahendi non sunt semper immunes ab omni egoismo, sed non propter hoc matrimonium invalidatur); quod tamen dolo circa qualitatem non aequivalet.

            Possibile equidem est connexionem inter motivum ac qualitatem permanentem stabilire; sed mera probatio motivi ad probandam qualitatis exsistentiam non sufficit. Ab exsistentia istius ad probationem illius, cum iudiciali certitudine coniicere, fas non est.

            24. - Quoad defectum discretionis. Sufficit pro hoc capite ac in casu praesenti animadvertere quod, ad normam can. 1095, 2, ut quis incapax matrimonii contrahendi sit, debeat laborare gravi defectu discretionis iudicii; atque hic defectus debet respicere iura et officia matrimonialia essentialia; defectus autem discretionis circa quaecumque alia negotia, aut circa aspectus matrimonii non essentiales, ad rem non est.