2. Causa coram nobis hodie pendet a concreto dubio utrum, ad normam c. 1095, 3° , persona tendentiam homosexualem habens valide consentire in matrimonium possit. Praecipua iurisprudentialia principia quae quaestionem attinent, bene quidem consolidata, breviter recoli possunt. Attamen, in his recentissimis temporibus, radicales mutationes signaverunt laicas ["secular"] appretiationes homosexualitatis, modo quidem particulari in campo quoque psychiatriae et psychologiae; quae mutationes ponderationem sine dubio merentur, ad pensandum quoque earum possibilem effectum in iurisprudentia canonica.
2. In causa coram nobis hodie, altera lata sententia ad «bonum coniugum» se refert sicut ad fontem essentialium matrimonii iurium-obligationum, iuxta praescripta c. 1095, 2° et 3° (Acta, p. 81), sicuti et facit rotalis Advocatus actoris in suo Restrictu (p. 4). Patronus vero postea sustinet incapacitatem pro bono coniugum adesse in casu quo deest "facultas ad minimam verae communionis vitae instaurandam" (Restr. p. 9). Opportune igitur hic aliquas ulteriores considerationes proferre possumus circa illam momentosam, minime autem facilem, quaestionem de iuridica natura et implicationibus «boni coniugum» (cfr. sent. coram infrascripto, d. 26 novembris 1992: R.R.Dec., vol. 84, pp. 577-587).
2. Psychologicus conceptus "incompatibilitatis": eius relevantia iuridica. Iudices primae instantiae, in casu coram nobis hodie, statuerunt invalidum fuisse matrimonium de quo tractamus, quia partes incapaces fuerunt dandi "truly conjugal consent to each other due to radical incompatibility of character" (Acta, I, 24).
2. Tritum est affirmare quod, praesertim post Oecumenicum Concilium Vaticanum II, matrimonii perceptio christiana, immo quoque et canonica, magis magisque "personalistica" facta est. Ipsum vero personalismum accurate intellegere oportet, quippe qui minime confundi debeat cum subiectivismo vel individualismo, qui innituntur falso principio secundum quod unusquisque seipsum perficere ["fulfill"] potest in quadam relatione cum semetipso tantum in qua se collocat uti centrum omnium ambitionum ac studiorum suorum. Ad hanc possibilem confusionem praecavendam, sunt qui sapienter animadvertunt quod personalismus modo necessario interpersonalismum comportat.