2. "Qui matrimonium init deceptus dolo, ad obtinendum consensum patrato, circa aliquam alterius partis qualitatem, quae suapte natura consortium vitae coniugalis graviter perturbare potest, invalide contrahit" (c. 1098).
Agitur vero de norma in Codice a. 1983 promulgato prima vice introducta. Praematurum esse videretur loqui de consolidata iurisprudentia in interpretatione omnium canonis aspectuum, praesertim quoque cum sicut caput nullitatis in praxi sat infrequenter invocatur.
2. Persona humana non poterit esse responsabilis pro actionibus suis, nisi hae liberae fuissent. "Vera libertas eximium est divina imaginis in homine signum... Dignitas igitur hominis requirit ut secundum consciam et liberam electionem agat, personaliter scilicet ab intra motus et inductus, et non sub caeco impulsu interno vel sub mera externa coactione" (Gaudium et Spes, n. 17). Cum de electione status vitae agatur, Ecclesia particulari modo tenet libertatem personalem servandam esse: "Christifideles omnes iure gaudent ut a quacumque coactione sint immunes in statu vitae eligendo" (c. 219; cfr. Gaudium et Spes, n. 26). Speciatim quoad matrimonium, lex ecclesiastica exigit libertatem consensus in utraque parte, ut ad validas nuptias contrahendas accedere possint.
Canon 1095 statuit: "Sunt incapaces matrimonii contrahendi: 1° . qui sufficienti rationis usu carent; 2° . qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda; 3° . qui ob causas naturae psychicae obligationes matrimonii essentiales assumere non valent" .
2. "Matrimoniale foedus..., indole sua naturale ad bonum coniugum atque ad prolis generationem et educationem [est] ordinatum..." (c. 1055, 1).