Sententia d. 6 aprilis 1995, coram Burke

2.         Gravis vis vel metus matrimonium invalidum reddere possunt (c. 1103), ac idem dicendum est de defectu libertatis internae (quod nunc sub c. 1095 2° , nempe sub gravi defectu discretionis iudicii, a iurisprudentia tractatur). In utroque casu, deliberatio interna afficitur; sed modis valde diversis. Propterea in errorem facile incidit qui parallelismum inter duos casus stabilire vult. Recolendum est quod in metu, verus consensus adest (si pars verum consensum minime praebuisset, casus esset de simulatione potius quam de vi et metu); lex tamen positiva, legem quidem naturalem insequens, eum vanificat propter iniustitiam inlatam (cf. c. De Lanversin, d. 7 novembris 1990, R.R. Dec. vol. 82, p. 776, n. 7). Canon 1095, e contra, agit de casibus in quibus realis consensus numquam adfuit.

            Cum de vi vel metu agitur, adest externa minatio quae influxum, conscio quidem modo, ita exercet in internam deliberationem nupturientis ut consentiat, quantumvis reluctanter, in nuptias non desideratas. Cum autem de defectu discretionis agitur, adest elementum internum ex quadam anomalia psychica derivans, quod reddit nupturientem incapacem, modo quidem inconscio, consentiendi in nuptias quas ipse revera desiderabat. In illo casu basis nullitatis est vis externa quae causat ut persona consensum praebeat; hoc in casu, est psychica anomalia quae impedit ne persona valide consentiat.

            Hae quidem distinctiones in obscuriorem lucem collocari videntur in paragrapho (ex opere "Annulments", a L. Wrenn scripto) quam tribunal appellationis in praesenti causa citat ac adoptat in sua sententia: "The adjacent grounds of lack of due discretion picks up exactly where force and fear leaves off. Where, in other words, the fear is present to such a degree that it disturbs the subject's faculties and disables him from making a sound judgment and a free choice, then even though the fear is intrinsic, the marriage is nevertheless invalid" (Acta, p. 167). Metus equidem posset constituere unum ex multiplicibus elementis provocantibus perturbationem psychicam sufficientem ad consensum vanificandum; nullitas tamen tribuenda erit in casu ipsi anomaliae psychicae, minime causae eius (sive sit metus vel alia quaevis causa). Opportunum igitur esse potest aliquas considerationes hic praeferre circa connexionem inter capacitatem consensualem ac libertatem internam.

3.         Una decisio a. 1931 concise statuit: "Ad actum humanum, i.e. ex voluntate deliberata procedentem, requiritur ut homo eiusdem actus dominus sit per rationem et voluntatem. Dominus autem non foret, sublata immunitate ab intrinseca determinatione" (c. Massimi, d. 10 iulii 1931: R.R.Dec., vol. 23, p. 274). Quis igitur perdit libertatem internam cum sua actio determinata sit.

            Non concordat cum psychologia rationali necnon christiana sustinere quod persona tantum est libera si nullus influxus electionem suam afficiat. Electio ex humana deliberatione procedens necessarie motivis influitur. Sine motivatione, nemo electionem vere humanam perficeret. Nonnulla motiva originem trahere possunt ex aliqua morbida conditione; nihilominus, ne in tali casu facta electio nulla consideranda est, nisi a morbiditate effective determinata fuerit, ac persona aliter agere non potuerit; ipsa, aliis verbis, in tali situatione inveniebatur ut libertatem internam perdidisset. In alia sententia ipsius anni 1931 eiusdemque Ponentis, hoc clare exprimitur: "Neque ad excludendam libertatem satis est ostendere hominem infirmitate aliqua mentis laborare, sed probare oportet consensum, attenta gravitate morbi, praestari haud potuisse..."; [respuit opinionem periti ex officio, "Il suo consenso non era sufficientemente libero", cum commentario:] "animadvertendum est summam conclusionem de consensu matrimoniali impedito propter libertatis defectum non recte descendere ex praemissis de libertate, etsi valde extenuata, in [convento], nisi admittatur, quod facere videtur peritus, consensum matrimonialem praestari non posse nisi in perfecta rationis voluntatisque sanitate. Quod nullatenus concedi potest, ut supra expositum est in iure" (c. Massimi, d. 20 novembris 1931: vol. 23, pp. 464; 467).

4.         Insequitur proinde quod non licet loqui de defectu invalidanti internae libertatis nisi elementa quae in voluntatem influxum exercent reapse eam determinent; quod accidere non potest quin praesens sit aliqua abnormis deficientia psychica. Hoc constanter a rotali iurisprudentia affirmatur. "Ad matrimonium valide ineundum non sufficit ut nupturiens sciat quid sit matrimonium, sed praeterea ad istud contrahendum sese determinare et deinceps voluntarie consensum suum praestare debet. Quare (abstrahendo heic a coactione externa, de qua in casu non agitur) excludatur oportet omnis praedeterminatio interna cui homo ob abnormem suam condicionem resistere non valet" (c. Wynen, d. 13 aprilis 1943: vol. 35, p. 273). In una c. Heard clare describitur natura invalidantis defectus libertatis internae: "ad actum humanum habendum necesse est ut quis dominus sui actus sit per rationem et voluntatem. Dominus autem actus non est qui... ob defectum intrinsecum libertatis necessario ad actum determinatur... quoad voluntatem ad validas nuptias requiritur ut voluntas non sit ex defectu intrinseco determinata" (c. Heard, d. 30 decembris 1947: vol. 39, pp. 619-620). "In ideis autem obsessivis, non semper inest ea vis impulsiva, quae libertatem prorsus auferat. Quam ob rem, ad diiudicandum an impulsus incoërcibiles omnem abstulerint libertatem, regula traditur..." (c. Fidecicchi, d. 29 maii 1951: vol. 43, p. 424). Similiter in una coram Ewers d. 13 maii 1972, legitur: [in ideis obsessivis] "non semper inest is impulsus incoërcibilis qui libertatem prorsus auferat" (vol. 64, p. 267).

5.         Una sententia Parisien. d. 5 novembris 1992 coram infrascripto Ponente plures aspectus huius quaestionis sat extense consideravit, immorans modo particulari in difficultate quae exsurgit cum quis quaerit mensurare gradus libertatis internae. Agnoscens quod loquimur de gradibus scientiae ac communiter tentamus eos mensurare, sententia pergit: "Verisimiliter etiam de gradibus voluntatis licet loqui, quamvis hi minus facile mensurationi subiciuntur. Attamen loqui de gradibus internae libertatis licere non videtur. Homo etenim interius est liber, vel non est liber. Stricte considerata, affirmatio quod quis est «partim» vel «dimidiatim» liber, veritati non correspondet. Uti patet, non omnes se exprimunt cum verborum proprietate, uti quando quis dicit: «Quadamtenus liber eram». Significatio huiusmodi locutionis generatim est: «Libere aliquid elegi, quamvis in electione omnino felix non eram. Motiva habebam ad sic agendum; et motiva simul ad contrarium faciendum habebam. Denique, illa ac non haec secutus sum». Agitur vero de illo scholasticorum «voluntario secundum quid» (cfr. Summa Th., I-II, q. 6, art. 6), qui quidem actus voluntarius et liber non desinit esse. Motiva inter se repugnantia confundi non debent cum absentia libertatis; signum potius sunt eius praesentiae... Qui putat quod decisiones, ut sint liberae, immotivatae esse debeant, facile pervenit ad considerandam praesentiam motivorum sicut "probationem" alicuius generis coactionis internae quae, ad instar coercitionis ab extrinseco (cfr. c. 1103), dignitatis libertatisque humanae violationem comportaret. Huiusmodi conclusio sanis psychologiae principiis non correspondet. Gaudium et spes perspicue docet: "Dignitas igitur hominis requirit ut secundum consciam et liberam electionem agat, personaliter scilicet ab intra motus et inductus, et non sub caeco impulsu interno vel sub mera externa coactione" (n. 17)..." (vol. 84, pp. 523-524).

            "Propterea", pergit citata sententia, "dubitare quis potest de valore principii quod in una coram Anné d. 29 martii 1966 exponitur: «Consensus matrimonialis intrinsece irritatur non tantum si libertas prorsus deficit, sed etiam si intus graviter laedetur» (vol. 58, p. 187). Criterium hic prolatum - libertas scilicet ab intra imminuta, consensum vanificare potest - utilitatem pro iudiciali praxi haberet tantummodo si possibile foret statuere aliquem minimum voluntatis gradum ["livello"] (simili quidem modo ac facit c. 1096 pro scientia intellectuali), ita ut si voluntas hunc gradum non attingit, consensus certe invalidus sit, dum e contra si eum superat, praesumptio pro valido consensu exsurgat. Nulla apparet basis scientifica, nec in campo iuridico nec in illo psychologico, ad talem gradum stabiliendum vel dimetiendum. Iuxta communiorem rotalem iurisprudentiam, ut laesio voluntatis ab intrinsecis impulsionibus proveniens causet invaliditatem consensus, debet esse ita gravis ut naturalis capacitas auto-determinationis, in qua libertas essentialiter consistit, amissa sit. Aliis nempe verbis, voluntas sicut humana facultas iam non est operativa, in casu, ac decisiones, quas persona apparenter capit - ex. gr. consentire ad nuptias - , liberae electiones personales nullo modo considerari possunt; intrinsece enim determinatae sunt a pathologica condicione voluntatem afficiente" (ib. p. 526).

6.         Sententia igitur, a principio ab Anné proposito discrepans, sustinuit quod non est possibile mensurare gradus libertatis eodem modo ac quis quaerere potest gradus intelligentiae mensurare. Ex regula iurisprudentia abstinet ab expressionibus «libertatis adaequatae» vel «libertatis inadaequatae». Ad iudicandum de actuum validitate, potius se innixa est in discrimine inter voluntatem liberam ac voluntatem determinatam. Libera voluntas est libera, etsi non quidem perfecte. Voluntas determinata nullo modo est voluntas humana.

            Relata sententia, ad roborandas has opiniones, recentiorem quoque iurisprudentiam citavit. "Si quis, apparenter debita iudicii discretione gavisus, ob quamdam morbosam conditionem, quae sphaeram attingat voluntatis, privetur capacitate sese libere determinandi ad contrahendum matrimonium, eius invalidus censendus est consensus" (c. Davino, d. 28 aprilis 1977: vol. 69, p. 233). "Libertas etenim haud excludit motiones vel graviores, sed exigit tantummodo quod eiusmodi impulsiones tales non sint ut voluntatem necessario determinent" (c. Ewers, d. 19 ianuarii 1980: vol. 72, p. 49). "Ut de defectu libertatis internae sermo esse possit, necesse est ut influxus potentiarum quae voluntati motiva eligendi proponunt incoërcibilis evadat; aliis verbis, requiritur quod facultates superiores hunc influxum dominari nequeant" (c. Agustoni, d. 4 decembris 1984: vol. 76, p. 582). "Ubi de libertate loquimur necessario dicimus quandam indeterminationem atque simul capacitatem sese determinandi. Sed exinde excludi nequeunt impulsiones quae etsi graviores, deliberationem plus minusve difficilem reddunt, libertatem tamen non inficiunt: sufficit ut impulsus adeo vehementes haud sint qui voluntatem determinent" (c. Pompedda, d. 23 martii 1987: vol. 79, p. 135).

7.         Relata sententia d. 5 novembris 1992 prima vice typis edita fuit in Il Diritto Ecclesiastico (1993-2, pp. 118-131), quae sententiam brevissimae notae criticae subiecit. Haec nota retulit praecipuam conclusionem ex parte «In Iure» -"Perché esista vera incapacità occorre che il soggetto sia privo di libertà, non che questa sia soltanto diminuita" - ac, mentione facta de pluribus sententiis in officiali editione Codicis a. 1989 recensitis sicut "Fontibus" canonis 1095, asseruit: "Tutte queste sentenze si esprimono in senso contrario" (p. 119).

            Nihil ex istis sententiis citatur ad huiusmodi assertionem roborandam; nec ipsa assertio ex attenta lectione sententiarum confirmatur. Elenchatae sententiae sunt: c. Jullien d. 30 iulii 1932; c. Wynen d. 25 feb. 1941; c. Canestri d. 16 iulii 1943; c. de Jorio d. 19 dec. 1961; c. Mattioli d. 4 aprilis 1966; c. Pinto d. 8 iulii 1974; ac utiliter hic recolere possumus praecipuos earum adspectus.

8.         Primae ex illis notabiles sunt in quantum claritatem ac cohaerentiam dederunt normis fundamentalibus quae incapacitatem consensualem regunt. Decisio a. 1932 c. Jullien principium statuit: "validus consensus requirit cum advertentiam, seu sufficientem discretionem... tum deliberatam voluntatem" (vol. 24, p. 366). Illa c. Wynen a. 1941 addit quod actus consensus non potest esse "mere conceptualis", sed "et aestimativus", ac requisita iudicii discretio debet esse "matrimonio proportionata" (vol. 33, p. 151); relata decisio c. Canestri a. 1943 agit praesertim de "defectu facultatis aestimativae" (vol. 35, pp. 598-560). Nulla tamen ex istis decisionibus quaestionem de voluntate vel libertate "deminuta" tractat. Canestri voluntatem sicut "potentiam caecam" simpliciter praesentat, ac enuntiat traditionalem philosophicam thesim quae tenet quod et intellectus et voluntas, in quantum facultates spirituales, "nullo morbo subiacere possunt; impediri tantum vel turbari valent in sua activitate, ab extrinseco, aliarum potentiarum quae sunt in coniuncto, influxu" (ib. 596-597).

9.         Sententia c. De Jorio d. 19 decembris 1961 utique videtur magis pertinens esse quaestioni "defectus libertatis internae". Aliter ac tres sententiae iamiam citatae (quae decisionem pro vinculo protulerunt), haec est affirmativa, innixa in clara probatione alicuius gravis prae-matrimonialis "phrenasteniae" vel etiam et schizophreniae. Ponderationes cl.mi De Jorio vertunt magis super voluntate quam super intellectu, quoniam vult explicare quomodo quis possit incapax esse consensus maritalis, minime vero propter defectum intellectus (quia integram servat ratiocinandi capacitatem), sed ob deficientiam voluntatis. "Novimus intellectum esse radicem voluntatis, et utramque potestatem spiritualem, in anima sicut in subiecto existentem, et ideo hac ex parte non distingui. Tamen intellectus et voluntas sunt non modo diversae potentiae, sed etiam genere differunt (S. Thomae, De veritate, q. XXII, a. 10). Potest itaque voluntas deficere vel notabiliter minui absque manifesta laesione intellectus..." (vol. 53, p. 613). In eo quod spectat phrasim "notabiliter minui", animadvertatur oportet decisionem in casu minime in mera deminutione liberi arbitrii inniti, sed in eius effectiva absentia seu amissione. Ad illustrandam ultimam rationem decisionis, Ponens citat psychologum Moglie; "non va dimenticato che il decadimento della volontà e dell'affettività precede quello dell'intelligenza... e che volontà e affettività agiscono avendo perduta ogni connessione con il pensiero" (p. 615). Cum voluntas a ratione omnino dissociatur, non potest haberi verus actus humanus, quia voluntas, in sua entitate humana, ad nihilum reducta est. Quod evidenter apparet in ultimis verbis Ponentis: "animadvertendum censemus ad validum consensum praestandum non sufficere cognitionem intellectivam, sed insuper requiri capacitatem eam rite ac sponte in praxim deducendi. Nunc autem conventa huiusmodi capacitate caret omnino, uti colligitur ex universis actis" (ib. p. 619). Hic datur progressio doctrinalis; animadvertitur immo quomodo via ad c. 1095, 3° gradatim aperiatur.

10.       Hae sententiae nullo modo considerant quaestiones in decisione d. 5 novembris 1992 agitatas: nempe utrum mensurare quis possit gradum libertatis, utrumve motivatio interna, uti est metus, incapacitatem consensualem provocare possit; adhuc vel minus contradicunt opiniones in relata decisione circa has quaestiones formulatas.

11.       Duo ex sententiis elenchatis remanent: c. Mattioli, d. 4 aprilis 1966 et c. Pinto, d. 8 iulii 1974. Istae magis ad rem sunt, quia considerant, etsi breviter, effectus impulsionum interiorum. In decisione c. Mattioli referentia fit praecise ad "impulsus incoërcibiles ex quibus actus invalidatur", quia sunt praediti tali vi ut "necessario scientiam, conscientiam, ac libertatem actuum supprimat" (vol. 58, p. 212). Ac in decisione c. Pinto, sub rubrica "De defectu consensus liberi et consulti", inveniuntur plures considerationes quibus infrascriptus plene adhaeret, quaeque videntur roborare, minime vero debilitare, thesim principalem in sententia a. 1992 allatam. Validus consensus matrimonialis, affirmat Pinto, minime exigit quandam "electionem perfectam", in qua cuncta omnino ponderentur ac voluntas ab omni influxu exempta sit: "sufficit ut libertas substantialiter maneat, quatenus voluntas contrahere vel non, et quidem hoc vel alio modo, rationabiliter eligere possit revera" (vol. 66, p. 499). Decisio allata in casu fuit affirmativa "ob defectum consensus liberi et consulti, in viro"; iuxta argumentum "In Facto", dum mens actoris peculiaritates propositi matrimonii [virginalis] bene capere videbatur, voluntas eius non fuit libera, sed ab inconscia obsessione determinata: "Quamvis ille deliberare videretur, revera necessario ad contrahendum illud matrimonium, obsessive licet inconscie, tractus erat" (ib, p. 505).

12.       Haec decisio coram Pinto confirmata postea fuit in alia sententia rotali coram Palazzini, d. 11 ianuarii 1978, quae magis adhuc distinguit inter defectum intellectus ac defectum voluntatis. "Vitiari potest consensus defectu tum rationis tum liberae voluntatis; puta si mens percipere non valeat id quod ad substantiam coniugii pertinet vel voluntas non possit deliberare idipsum amplecti... Inde aequilibrii defectus vel mentis perturbatio; inde vinculum internum necessitans seu determinans ad unum" (vol. 70, p. 3). In parte «In Facto», Ponens deinde insistit: "Potius quam ad defectum intellectus in casu, attendendum est ad non liberum voluntatis actum" (ib. p. 7). Postquam opinionem periti psychiatrici citat - "la sua decisione [actoris] di sposare... non era libera, cioè non scaturiva da un atto consulto della volontà... ma era l'inevitabile conseguenza di meccanismi psicologici imperativi, che gli toglievano la base stessa della libertà dell'assenso" - , sententia plene adprobat huiusmodi opinionem: "non immerito peritissimus peremptorie asserere non dubitavit actoris consensum destitutum prorsus fuisse libertate interiori" (ib. pp. 7-9).

13.       Si improprium censuimus principium allatum in decisione d. 29 martii 1966 c. Anné (cf. supra no. 5), adhuc minus acceptabile censeri potest illud in recenti sententia rotali propositum: "requiritur... ut voluntas [sit] ab omnibus limitationibus extrinsecis sed etiam intrinsecis immunis" (c. Faltin, d. 14 decembris 1992: vol. 84, p. 657). Hoc erit postulare talem libertatem quam solus Deus possidet; etenim tantum voluntas divina libera est ab ulla limitatione. Omne exercitium voluntatis humanae subit multas difficultates ac limitationes; nihilominus, nisi hae provocent condicionem pathologicam (vel tali condicioni correspondeant) in qua decisio dicatur oportet determinata - ab aliquo elemento vel vi ab ipsa persona distincta - , dicenda est auto-determinata, quod est essentiale requisitum libertatis (cf. decis. c. Pompedda, d. 23 martii 1987, loc. cit. supra). Consensus enim "non solum liber esse debet a coactione externa, verum etiam a necessitate seu determinatione naturali ad unum" (c. Stankiewicz, d. 30 octobris 1990: R.R.Dec., vol. 82, p. 754).

14.       Abundantia ergo adest iurisprudentiae tum praeteritae tum contemporaneae quae, dum sustinet quod "incapacitas a sola imminutione libertatis internae" distinguere oportet (c. Palestro, d. 28 iunii 1989: vol. 81, p. 450), quodque consensus non invalidatur ob elementa interna quorum influxu plus minusve difficilius fit exercitium liberae voluntatis, sed ipsa libertas per se non aufertur (c. Fiore, 30 maii 1987: vol. 79, p. 340; cf. (una cum iis compluribus iam supra recensitis): c. Lanversin, 8 iulii 1987: vol. 79, p. 484; c. Ewers, 19 ianuarii 1980: vol. 72, p. 49; c. Pompedda, d. 14 novembris 1991: vol. 83, p. 730; d. 27 octobris 1992, vol. 84, p. 504. n. 5, etc).

15.       Animadvertere adhuc licet quod nota critica supra memorata (n. 7) non tantum suggerit quod "Fontes" quas elenchat contradicunt thesi delineatae in sententia d. 5 novembris 1992 (quae suggestio, uti vidimus, nullo modo iustificata esse videtur), sed statim addit: "ma il Ponente è ben cosciente di andare decisamente contro corrente su questo punto (cfr. [Sent.] sub n. 15)". Ponens utique conscius fuit se ire contra quandam thesim quae aliam opinionem profert; attamen, sicut eruitur ex omnibus nuper expositis, est haec thesis quae uti opinio "minoritaria" manifeste apparet. Referentia ad n. 15 sententiae animum omnino perplexum linquit.

16.       Ad concludendum: oportet debite habere prae oculis discrimen quod psychologia christiana facit inter electionem quae motivata est, electionem quae sub influxu fit, ac electionem quae est determinata. In illa sententia Parisien. a. 1992, verba sequentia ex noto opere a R. Zavalloni conscripto sunt citata: "La volizione non è un inizio assoluto; la libertà non implica l'assenza di presupposizioni: ogni decisione o scelta volontaria infatti presuppone l'esistenza di motivi. Queste motivi non determinano propriamente la condotta umana; essi la condizionano soltanto" (La libertà personale: ed. 1973, p. 257). Auctor vero applicat haec principia decisionibus quoque inconsciis: "Tutti questi fattori, come la suggestione, i bisogni incoscienti, l'eredità e l'ambiente, ivi comprese la costituzione fisiologica e la condizione patologica di una persona, possono essere considerati come gli elementi della sua 'motivazione' nel senso largo della parola; e nella misura in cui essi influenzano l'attività dell'uomo, senza raggiungere il livello della coscienza, costituiscono ciò che può essere detto il 'condizionismo' o le limitazioni della libertà umana" (ib.).

            Decisio coram Pinto d. 8 iulii 1974 (invocata a relata nota critica sicut decisioni Parisien. aperte contraria) citat cum adprobatione alia verba ex eodem opere Zavalloni: "la motivazione incosciente esiste ed influenza notevolmente la nostra attività cosciente, non vi è prova tuttavia che essa elimini totalmente la libertà delle nostre decisioni volontarie" (vol. 66, p. 501). Conclusio principalis igitur remanet: inconsciae quoque motivationes influxum exercent in libertatem nostram; illam vero non necessario eliminat, nisi eam revera determinent. Ad argumentum de consensu invalido ob defectum libertatis internae sustinendum, huiusmodi determinatio plane probanda est.