Sententia d. 15 decembris 1994, coram Burke

2. - Canon 1095, n. 2, qui in casu praesenti interest, statuit: "Sunt incapaces matrimonii contrahendi: ... qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda". Ad nullitatem matrimonii probandam iuxta hanc normam, duo praesertim stabilienda sunt: a) gravitas defectus discretionis; b) essentialitas coniugalium obligationum quarum appretiationem haec abnormis conditio impedivit. "Haud quodlibet vitium hac in re inducere valet incapacitatem, sed tantummodo illud quod audit gravem defectum circa iura et officia matrimonialia quidem essentialia mutuo tradenda et accipienda"; quodque igitur necessario vertere debet in "defectum psychologicum seu psychiatricum, ex quo originem ducerit illa incapacitas" (c. Pompedda, d. 16 decembris 1985: RR Dec., v. 77, pp. 585-586). "Quocirca incapacitas discretiva ad effectum adducitur in casibus dumtaxat gravis pathologiae psychicae, praepedientis operationes criticas et reflexivas" (in una Armachana c. Stankiewicz, d. 21 martii 1991, n. 11).

            3. - Uti patere debet, nullum argumentum pro gravi discretionis iudicii defectu eruitur ex simplici diversitate opinionum inter coniuges quoad doctrinam religiosam, valores ethicos vitae, etc.

            4. - Admitti sane potest quod quaedam primigenia incapacitas, in momento quidem consensus praesens, tantum multis annis post nuptiarum celebrationem se clare manifestet. Attamen, prae oculis habito fundamentali principio iamiam relato - quod incapacitas invalidans derivari debeat ab aliqua gravi psychica deficientia erga essentiales obligationes matrimonii - , difficillime concipi poterit casus viri vel mulieris, talem incapacitatem patientis, qui nihilominus convictum coniugalem normalem ac pacificum per complures annos ducit. Exspectandum potius esset quod effectus incapacitatis sese exhibuissent inter coniuges ac fons molestiarum in dies ingravescentium devenissent, non forsitam ab ipso initio vitae coniugalis sed saltem non multum postea. Pacifica coniugalis consuetudo per longam periodum (ex. gr. quindecim vel viginti annos) permanens, etsi possibilem incapacitatem prae-matrimonialem non absolute praecludat, certo certius eam inverisimiliorem reddit, ac probationem exsistentiae eius longe difficiliorem.

            5. - "Asserta incapacitas ob defectum discretionis iudicii stricte probanda est et per vadimonia, testium depositiones et peritales relationes, quae aperte ac clare testimonium faciant de natura mentis perturbationis tempore matrimonii celebrationis praesentis, ac de eiusdem gravitate et influxu in consensum praestandum, quia tantummodo gravis defectus discretionis iudicii incapacitatem matrimonium contrahendi provocat" (c. Jarawan, d. 15 novembris 1989: RR Dec., v. 81, p. 677).

            6. - Si opera periti utatur, Iudex peritum semper rogare debet ut concretam diagnosim faciat circa possibilem anomaliam vel inordinationem personalitatis, ratione praeter omnia habita de gravitate eius necnon de eius influxu in decisionem humanam. Peritia quae condicionem sicut gravem non dignoscit, iudiciali sententiae de incapacitate consensuali nullo modo suffragatur. Si ex peritali relatione necnon ex ceteris causae adiunctis, de gravi anomalia psychica, substantiali quidem modo capacitatem intelligendi et volendi laedente, cum morali certitudine haud constiterit, Iudex sententiam pronuntiare tenetur pro vinculo matrimoniali, quod iuris favore gaudet (c. 1060).