2. Incapacitas quandam condicionem absolutam implicat. Loqui de gradibus incapacitatis ("gravis", "minus gravis", "partialis") haud licet - etiamsi aliquando sic incuranter fit. Incapacitas consensualis semper totalis sit oportet. Partialis incapacitas pro matrimoniali consensu in lege canonica non datur.
Sine dubio de capacitate psychica deminuta, sicut et de physica capacitate deminuta, loqui quis potest. Attamen capacitas psychica reducta nihil amplius de se efficit quam augmentare possibilem difficultatem quam quis experiri potest ad decidendum vel ad decisis standum. Difficultas et incapacitas confundendae non sunt, iuxta principium iam in rotali iurisprudentia stabilitum ac millies iteratum. Deminuta capacitas non est invalidans, nisi deminutio seu infirmatio sit ita gravis ut subiectum exinde vere incapax fiat. Aliis vero verbis, quaestio gravitatis spectat causam allegatae incapacitatis; quae causa utique gravis sit oportet, immo et ita gravis ut veram incapacitatem sicut effectum producat. Practice loquendo, affirmativa decisio in causa de incapacitate consensuali non videtur esse iustificata nisi ista incapacitas coniungi possit cum aliqua gravi radice vel causa (sive constitutionali vel hereditaria, sive circumstantiali), quae aestimativas vel electivas facultates personae quoad matrimonium inficiat.
3. Dum incapacitas consensualis totalis sit oportet, debetne necessarie esse permanens? Primo ictu oculi videtur negative respondendum esse. Incapacitas matrimonialis ad momentum consensus se refert; si quis in illo momento incapax est, tunc eius consensus est invalidus etiamsi postea capacitatem adipiscatur. Sunt qui nullam difficultatem inveniunt ad hoc indiscriminatim applicandum tum secundo tum tertio commati can. 1095. Alii tamen concordes non sunt; censent enim clarum discrimen ponendum esse inter haec duo commata in eo quod spectat ad quaestionem permanentiae vel minus condicionis incapacitantis. Quae cum ita sint, etsi in praesenti causa de tertio commate can. 1095 principaliter non agatur, forse hic utile esse potest proponere aliquas considerationes quare illud principium, quod sine difficultate enuntiari potest relate ad n. 2 can. 1095 - nempe: incapacitas de qua in illo commate non necessarie oportet sit permanens -, non tam facile applicatur hypothesi nullitatis in tertio commate canonis explanata.
4. Canon 1095 de adaequatione actus consensus tractat. Consensus validus non est nisi: a) consequens sit debitae comprehensioni (quae sit proportionata gravitati negotii suscipiendi) iurium et obligationum essentialium quibus pactio matrimonialis insignitur; et b) procedat a libera voluntate quae reapse haec essentialia iura/officia servare valeat. Secundum comma canonis casum contemplatur in quo consensus invalidatur per gravem discretionis iudicii defectum, nempe per exercitium graviter deficiens facultatis criticae-aestimativae. Essentialia iura/officia matrimonii, in seipsis considerata, constituunt obiectum huius deficientis iudicii; quod obiectum iudicialiter examinatur tantum sub respectu momenti consensus, sine ulla necessaria referentia ad futurum. Insequitur quod nulla adest difficultas ad acceptandum quod defectus discretionis iudicii, sufficiens quidem ad invalidandum consensum, potest deinde evanescere vel superatus remanere. Patet ergo quod duratio condicionis incapacitantis, in secundo commate canonis tractatae, momentum non habet. Nullo modo repugnans est acceptare quod gravis defectus discretionis iudicii a causa transeunte produci et durationem transeuntem habere potest, ita ut cum transcursu temporis mitigetur vel immo et omnino cesset. Sufficit ut praesens ac operativa sit in momento consensus.
5. Res tamen non videtur apparere sub eadem luce cum mentem vertimus ad casum illius incapacitatis assumendi de qua in n. 3 canonis. Consensus aequo modo invalidatur ab incapacitate personae; attamen hoc in casu incapacitas necessariam proiectionem erga futurum exhibet. Subiectum incapax est assumendi quia est incapax adimplendi. Adimpletio (in futuro praestanda) ei impossibilis erit ob quandam fundamentalem deficientiam voluntatis quae in eo hic et nunc sistit.
Veritas ac momentum huius facti magis apparent cum requisita ad probandum hoc caput nullitatis considerentur. Practice loquendo, non videtur esse possibile probare quod nupturiens incapax fuisset sub c. 1095, 3° nisi praeter dubium demonstretur quod in subsequenti vita coniugali ipse aliquod essentiale officium matrimonii revera non ademplivit. Propterea, dum canon loquitur de "incapacitate assumendi" (momento quidem consensus), post-matrimonialis modus agendi longe maiorem incidentiam in processu habet quam in casu gravis defectus discretionis iudicii. Exinde provenit opinio iuxta quam quaevis recuperatio a condicione incapacitanti, vel eius superatio, dissimili quidem modo ponderanda erit cum de commate secundo vel de commate tertio c. 1095 respective in causa agitur.
6. Hic dicere oportet quod consideratio mere speculativa huius quaestionis ad analyses adducere potest, quae non semper satisfacientes sunt in praxi. Sub aspectu theorico agnoscendum est quod quaestio faciliter solvi posse videtur. Si nupturiens revera incapax fuisset momento consensus, tunc ipse consensus nullus est, ac nulla subsequens curatio potest illum reddere validum; proinde nulla exigentia permanentiae seu irreversibilitatis in condicione incapacitanti apparet. Thesis ergo quod incapacitas assumendi potest esse temporanea seu transiens videtur theoretice esse praeter discussionem. Hoc non obstante, in quantum quis practicam considerationem aggreditur, reales difficultates contra thesim exsurgunt.
7. Si incapacitas assumendi transiens esse potest, tunc consensum primigenium certe invalidat, etiamsi anomalia in tempore posteriori, ex. gr. viginti annos post nuptias, superetur ita ut persona capacitatem adipiscatur assumendi essentiales obligationes. Attamen, si thesis logice sustinetur, idem cum pari certitudine valet si incapacitas superetur viginti dies post nuptias. Potestne hoc rationabiliter sustineri vel adiudicari? Ecce difficultas quae non facile resolvitur. Una ex parte, quis audebit hypothesizare veram incapacitatem quae consensum invalidat, etsi incapacitas post tres dies vel tres haebdomadas sanatur vel evanescit. Ex alia parte, arbitrarium videretur adsignare durationem minimam sicut requisitum specificum pro vera incapacitate. Hic, uti videtur, consideratio mere theoretica deficiens apparet.
8. Solutio practica harum difficultatum probabilius reperienda est in area iudicialis valutationis quae perficiatur oportet circa peritiam psychologicam vel psychiatricam in huiusmodi casibus ex regula quaerendam (c. 1680), ex qua definitiva sententia saepe pendet. Licetne authenticam certitudinem scientificam iuste tribuere diagnosi verae incapacitatis assumendi, tempore consensus praesentis, si persona simultanee diagnosticatur sicut nunc fundamentaliter normalis (ita ut curatio subsequens nuptias necessarie admitti debeat)? Rebus sic stantibus, validitas applicationis, necessarie quidem retroactivae, illius diagnosis incapacitatis, obiectum gravium dubiorum fiat oportet.
9. Clarum igitur discrimen inter secundum ac tertium comma can. 1095 apparet. Cum aestimandae sint facultates discretivae personae, utpote in momento concreto exercitae, utique licet iudicare circumstantias tunc praesentes fuisse quae impediverunt debitum exercitium discretionis ac sic consensum invalidaverunt; nec debilitatur valor huius iudicii ex facto quod huiusmodi circumstantiae postea (immo et breve post tempus) evanescere possunt ita ut persona fiat plene capax matrimonialis consensus. Cum tamen iudicium ferendum est de fundamentali capacitate nupturientis essentiales obligationes coniugii assumendi (cum necessaria proiectione in futurum quam huiusmodi condicio implicat), factum quod ipse praetensam incapacitatem breve (vel immo et longum) tempus post nuptias superavisse videtur, saltem in dubium mittere debet authenticitatem suae primigeniae incapacitatis. Si persona post certum lapsum temporis curatur, exsistebatne sufficiens basis ad loquendum de genuina incapacitate constitutionali ac fundamentali, vel ad talem incapacitatem diagnosticandam ac adiudicandam? Vel nonne probabilior hypothesis se cum maiore vi praesentat iuxta quam id quod speciem primigeniae incapacitatis verisimiliter exhibebat, de facto non erat nisi simplex (etsi forse gravis) difficultas, quam nupturiens vincere potuisset sed revera non vicit, usque ad tempus quando se determinavit ad voluntatem magis exercendam, maiorem roborem pro ea forse quaerens per recursum ad orationem et alia media supernaturalia? "Per il canonista deve rimanere chiaro il principio che solo la incapacità, e non già la difficoltà a prestare il consenso... rende nullo il matrimonio. Il fallimento dell'unione coniugale, peraltro, non è mai in sé una prova per dimostrare tale incapacità dei contraenti, i quali possono aver trascurato, o usato male, i mezzi sia naturali che soprannaturali a loro disposizione" (Joannes Paulus II: Allocutio ad Romanam Rotam: AAS vol. 79 (1987) 1457).
10. Quidquid sit de merito opinionis hic allatae, importat quod centralis nucleus argumenti accurate capiatur. Quod perpetuitas sit consideranda uti elementum essentiale incapacitatis assumendi, minime sustinetur; nec quod perpetuitas probari debeat ad incapacitatem stabiliendam (practice loquendo, talis probatio esset quasi impossibilis). Alia est thesis hic proposita: nempe quod non-perpetuitas [anomaliae vel turbationis] omnino subvertit assertionem vel hypothesim primigeniae incapacitatis, sub aspectu probativo. Cum non-perpetuitas constituit factum verificatum in aliquo casu concreto (quia praetensa incapacitans partis conditio iam sublata vel curata est), hoc tam radicitus debilitat probationem incapacitatis consensualis, ut moraliter impossibile fiat attribuere moralem (vel scientificam) certitudinem cuivis diagnosi tribunali prolatae de incapacitate reapse in momento consensus praesenti.
Proinde, non nobis interest thesim positivam proponere: eo sensu nempe quod perpetuitas fuisset elementum essentiale incapacitatis. Argumentum hic propositum negativum est necnon pragmaticum; scil. in praesentia curae vel recuperationis peractae a conditione quae sicut inhabilitans diagnosticata est, non videtur esse possibile resolvere cum iudiciali certitudine quaestionem utrum conditio vera incapacitas fuisset, et non simplex difficultas.
In theoretica igitur consideratione doctrinali, legitime sustineri potest quod incapacitas assumendi nota perpetuitatis non necessarie insigniri debet. In praxi tamen si, cum ad canonicum processum perveniatur, praetensa incapacitas revera se exhibuisset tamquam temporaneam (quia iam evanuit vel sanata est), hoc in casu peraequatus iudicialis modus ratiocinandi videtur portare ad conclusionem quod, tempore nuptiarum, de transeunti (etiamsi forse gravi) difficultate ad summum agebatur, minime autem de vera incapacitate, sensu quidem canonico.
11. Quamvis notissimi auctores exstent, iuxta quos requisitum perpetuitatis minime postulandum est in casu "incapacitatis assumendi", elenchus iudicum rotalium qui aliter autumant longus est: cfr. c. Anné, d. 25 febr. 1969, vol. 61, p. 185; d. 22 martii 1975, vol. 67, p. 184; c. Pinto, d. 18 martii 1971, vol. 63, pp. 187-188; d. 15 iulii 1977, vol. 69, p. 405; d. 12 febr. 1982, vol. 74, pp. 68-69; d. 3 dec. 1982, ib. p. 571; c. Lefebvre, d. 31 ian. 1976, vol. 68, p. 41; c. Parisella, d. 23 febr. 1978, vol. 70, p. 75; c. Ferraro, d. 28 nov. 1978, n. 10; c. Agustoni, d. 20 febr. 1979, n. 13; c. Bruno, d. 30 martii 1979, vol. 71, p. 121; c. Stankiewicz, d. 11 dec. 1979, ib. p. 552; d. 14 nov. 1985, vol. 77, p. 490; d. 28 maii 1991, vol. 83, pp. 348-349; c. Serrano, d. 28 iulii 1981, vol. 73, p. 423; d. 26 maii 1988, vol. 80, p. 362; c. Egan, d. 10 nov. 1983, vol. 75, p. 608; c. De Lanversin, d. 8 febr. 1984, vol. 76, p. 91; c. Jarawan, d. 19 iunii 1984, ib. p. 372; d. 30 ian. 1988, vol. 80, p. 41; d. 24 octobris 1990, vol. 82, p. 716-717; c. Doran, d. 1 iulii 1988, vol. 80, pp. 453-454; c. Giannecchini, in una Medellen., d. 20 dec. 1988, n. 3; c. Ragni, d. 2 maii 1989, vol. 81, pp. 312-313).
12. Verum est quod aliqui iudices positionem incertam in materia exhibent. Sic, Rev.mus Thomas Doran, qui a. 1988 clare affirmat: "gravis incapacitas antecedens debet esse perpetua, seu insanabilis" (vol. 73, p. 454), a. 1990, uti videtur, tendit ad recedendum ab hac positione (vol. 82, pp. 72-73); quod forse est verum et de Rev.mo H. Ragni (cf. decis. Galvien. d. 26 octobris 1993, n. 8). Notanda quoque sunt verba Rev.mi M. Giannecchini in decisione d. 4 octobris 1991 prolata: "Non necessario requiruntur antecedentia et perpetuitas, seu inemendabilitas; quae notae potius ad probationem inserviunt, quatenus incapacitas pertransiens seu ad tempus et mediis legitimis emendabilis, praesumitur non gravis seu non vera, sed potius difficultas" (vol. 83, p. 520). Haec postrema animadversio videtur plane convenire cum reflexionibus supra expositis; si sic est, tota paragraphus accipi posset sicut expolitior expressio potius quam contradictio principii ab ipso Ponente tribus annis antea enuntiati in alia sententia (haud typis edita): "incapacitas quae a morbo producitur debet esse vera, antecedens et perpetua" (in una Medellen., d. 20 decembris 1988, n. 3). Eadem practica connexio inter [non-]perpetuitatem et probationem incapacitatis notatur ab aliis iudicibus qui favent principio quod perpetuitas minime requiritur: "Haud, e contra, requiritur insanabilitas incapacitatis, etsi exinde criterium optimum hauritur pro distinguenda vera incapacitate a mera difficultate" (c. Civili, d. 10 iulii 1990: vol. 82, p. 598).
13. Decisio d. 14 novembris 1985 coram Stankiewicz affirmat: "Quamvis incapacitas perpetua assumendi essentiales matrimonii obligationes lege ecclesiali formaliter non urgeatur (cf. can. 1095, n. 3) ad inficiendum consensum matrimonialem, nihilominus tamen in ordine probationis exsistentiae eiusmodi incapacitatis merito affirmatur quod «nisi constet de incapacitatis insanabilitate, de vera incapacitate ad onera perpetua non constabit» (J.M. Pinto: "Incapacitas assumendi matrimonii onera in Novo C.I.C.", in Dilexit Iustitiam, 1984, p. 25)..." (vol. 77, p. 490; cf. dec. coram eodem Ponente d. 28 maii 1991: vol. 83, p. 349).
Citatum principium a Rev.mo Pinto statutum (quodque ipse cl.mus Ponens in compluribus sententiis rotalibus iteravit: cfr. una cum illis antea notatis: d. 3 decembris 1982, vol. 74, p. 571; d. 27 maii 1983; d. 30 maii 1986; d. 6 februarii 1987, vol. 79, p. 34, etc.) videtur esse aliquantum exaggeratum. Iuxta opinionem quam hic exposuimus, minime proponitur quod perpetuitas vel insanabilitas condicionis incapacitantis constare debeat ad decisionem affirmativam ferendam sub c. 1095, 3° ; thesis est potius quod cessatio vel sanatio illius condicionis, quae sicut incapacitans diagnosticata fuit, debet in dubium ponere iuridicum valorem ipsius diagnosis, ac incertitudinem linquere in mentibus iudicum quoad quaestionem fundamentalem: scil. utrum condicio, sicut vera incapacitas identificata, reapse fuisset mera difficultas: quae quidem superari (mediis idoneis adhibitis) potuit tempore consensus, equidem sicut postea superata de facto fuit.
14. Hae considerationes in maiorem lucem possunt collocare factum antea relatum: quod elementum temporale in commate secundo can. 1095 diverso modo operatur ac in commate tertio. Quidquid opinari quisquis velit circa requisitum vel minus perpetuitatis incapacitatis de qua in c. 1095, 3° , patet quod incapacitans defectus discretionis iudicii potest esse transiens. Si ex actis et probatis sufficienter constet de gravi defectu discretionis in momento nuptiarum, concludere licet personam consensualiter incapacem fuisse; ac haec conclusio nullo modo debilitatur ex possibilitate quod persona postea acquirat capacitatem quae ei in principio deerat. Immo et elementum temporale aliquo modo tendet ad favendam hanc possibilitatem, quia maior maturitas ex regula venit cum transcursu temporis.
Quaedam alia puncta, ad rem pro casu hodie sub iudice, breviter referri possunt.
15. Immaturitas est terminus ambiguus, praesertim in usu iurisprudentiali. Plena maturitas (quam verisimiliter nemo umquam adipiscitur in hac vita) necessaria non est pro valido consensu matrimoniali. "Non se esige una intelligenza superiore nè una sanità mentale immune da qualsiasi deficienza; non si esige una piena ed assoluta maturità di giudizio; non si esige una capacità estesa ad ogni aspetto della vita sia essa pure matrimoniale!" (M.F. Pompedda: Studi di Diritto Matrimoniale Canonico, Giuffré, 1993, p. 488).
Nec valet quaedam deviatio a norma maturitatis "medianae" ["average"] in subiecto qui legalem aetatem matrimonium contrahendi iam attinxit, ad invalidantem defectum discretionis iudicii demonstrandum. Deviatio oportet sit graviter disproportionata a gradu maturitatis qui est normalis in illa aestate. Quod persona quae (ex. gr.) duodeviginti annos aetatis suae habet, sit aliquantulum immatura, factum normale aestimari debet; hoc factum per se solum nullam basim pro petitione nullitatis sub c. 1095, § 2 sustinenda praeberet. Attamen, si quis tantum recenter aetatem canonicam contrahendi assecutus sit, tunc quaevis notabilis deficientia a maturitate minimali - quae normalis considerari licet in illa aetate - certe roborat hypothesim nullitatis.
16. Circumstantiae quae tantum indicant quod decisio nuptias ineundi cum quadam difficultate capta fuit (normales haesitationes vel anxietates, quaedam oppositio erga nuptias - vel immo et adhortatio in earum favorem - a parentibus procedens, etc.), non possunt iudicari uti aptae ad provocandum illum gravem defectum discretionis iudicii de quo in c. 1095, 2° . Attamen, cum persona nuper experta sit quendam eventum qui tensionem extraordinariam in ipsa produxerat, facilius coniungi queunt probationes sufficientes quod eius electio maritalis gravi defectu discretionis iudicii insignita fuit. Patet quod perdifficile est pro persona valde iuveni, gravem "shock" iamiam passa, ea quae matrimonium implicat ponderare. In talibus adiunctis pressiones a familiaribus exercitae possunt augere ea obstacula quae debitum exercitium discretionis impediunt.
17. Ex eo quod incapacitas consensualis semper supponit quandam gravem anomaliam psychicam in momento consensus praesentem, ex regula difficile est talem incapacitatem probare, cum desit documentata historia clinica de cura medico-psychiatrica in tempore prae-matrimoniali. E contra, si talis cura prae-matrimonialis locum habuit ac ex documentis probari potest, vel (et quidem optabilius) medicus sub cuius cura nupturiens erat potest testificari, tunc patet quod argumentum partis actoreae valde corroborari quit.