Sententia d. 19 ianuarii 1995, coram Burke

            2. - Incapacitas consensualis ad normam can. 1095, nn. 2 et 3 tantum dari potest si deficientia seu anomalia psychica quam nupturiens tempore consensus patiebatur ei impossibile reddidit iudicium minimaliter criticum exercere circa iura/officia essentialia matrimonii, vel assumere coniugii essentiales obligationes. Essentialia quidem sunt ea quae ad esse rei pertinent. Ex elementis essentialibus instituti coniugalis, minime ex eius aspectibus accidentalibus, haurienda sunt illius iura/officia essentialia.

            "In primo luogo, obbligazioni essenziali sono quelle connesse e derivanti e quindi corrispondenti all'attuazione di quelli che, per antichissima tradizione teologico-giuridica della Chiesa, sono chiamati i «tre beni del matrimonio»: prole, fedeltà, perpetuità del vincolo" (M. F. Pompedda: Incapacità di natura psichica, in AA. VV., Matrimonio Canonico fra Tradizione e Rinnovamento, Bologna, 1985, pag. 146). Iurisprudentia N. F. convenit quod huiusmodi obligationes essentiales derivandae sunt imprimis et praesertim ab eo quod instrinsecum sit tribus bonis augustinianis quae semper consideratione gavisa sunt sicut elementa seu qualitates fundamentales ac constitutivae matrimonii (cf. c. Parisella, d. 18 decembris 1980; c. Pinto, d. 30 maii 1986, n. 3; c. de Lanversin, d. 31 martii 1987: R.R. Dec., v. 79, pag. 198; c. Stankiewicz, d. 20 aprilis 1989: v. 81, pag. 282, etc.).

            Iurisprudentialis reflexio non potest se limitare ad indicandum fontem iurium/officiorum essentialium. Pro finibus practicis, ulterius progredi debet ad specificandum cum maxima praecisione possibili scopum uniuscuiusque iuris/officii. Adaequata praecisio videtur prompta esse in casu essentialium iurium/officiorum quae a tribus traditionalibus bonis derivantur. "Obligationes matrimonii essentiales ... Quaedam sunt quae in tribus traditionalibus coniugii bonis iam continentur, ut puta obligatio servandi fidelitatem coniugalem (bonum fidei) et perpetuitatem consortii coniugalis (bonum sacramenti), aut obligatio acceptandi prolis conceptionem ex altero coniuge per actus modo naturali peragendos nec non prolem iam natam suscipiendi educandique (bonum prolis)" (c. Stankiewicz, loc. cit., pag. 282).

            3. - Generatim quoque proponitur quod fines coniugii - bonum nempe coniugum ac procreatio/educatio prolis (can. 1055, § 1) - ulteriorem fontem iurium/officiorum essentialium praebent. Hic tamen haud facile est specificare scopum obligationum de quibus agitur; immo cum magna cura procedendum est ne ad conclusiones inexactas perveniatur. Quia vere dici potest matrimonium essentialiter ordinari ad suos fines, de essentiali obligatione tendendi in hos fines sine dubio loqui licet; non tamen licet proponere ullum ius ad effectivam consecutionem talium finum. Consequenter, dum adsit ius/obligatio ad actus coniugales ad procreationem apertos (et ad naturalem illorum fructum acceptandum), non tamen datur "ius ad prolem" (cf. Donum Vitae, Instr. Congr. pro Doctrina Fidei: AAS 80, a. 1988, 70-102; Catechismo della Chiesa Cattolica, n. 2378), ad procreationem de facto consecutam (cf. Dec. coram infrascripto, d. 15 decembris 1994, in una Taurinen., n. 4).

            4. - Non paucae sententiae rotales (inter quas nonnullae ex illis nuper adnotatis) ponunt "bonum coniugum" sicut fontem obligationum essentialium (c. Jarawan, d. 10 martii 1989, v. 81, pag. 194; v. 81, pagg. 282-283; c. Civili, d. 21 februarii 1991, v. 83, pag. 116; c. Bruno, d. 19 iulii 1991, v. 83, pag. 465; c. Funghini, d. 18 iulii 1990, v. 82, pag. 640; c. Palestro, d. 5 iunii 1990, v. 82, pag. 478). Utcumque, cum bonum coniugum sit terminus novus in usu canonico et ecclesiali, pauca, immo et paucissima, praecisio hucusque attincta est in specificatione peculiarium iurium et officiorum quae derivantur ex illo.

            5. - Specificare naturam, scopum ac limites obligationum coniugii essentialium magis difficile fit ac convertitur in obiectum maioris discussionis, cum huiusmodi obligationes haurire quaeritur non a fundamentalibus conceptibus ac terminis in Codice canonizatis, sed aliunde; ex. gr. ab aliis notionibus minus praecisis quae, potius quam ad clare describendum essentiam ac fines matrimonii, inserviunt ad suggerendos amplos aspectus de iis quae coniugale foedus implicat vel quae idealiter causare debet: scilicet de communione vitae, de relatione interpersonali, de mutua integratione psychica, etc.

            6. - In causa quae hodie sub Iudice stat, Iudices secundae instantiae, sese ad essentiales obligationes matrimoniales referentes, asserunt quod "one of them has to be sexual giving and accepting" (Acta II, 27). Huiusmodi impraecisae affirmationes vitandae sunt. Si illa obligatio de qua in "sexual giving and taking" nihil magis importat quam habilitatem ad copulam coniugalem perficiendam, nulla specialis difficultas oritur. Si tamen Iudices suggerere velint (uti ex eorum sententia videretur) quod datur essentialis obligatio ad copulam ditandam determinato gradu passionis, vel ad consequendum quod sit physice "satisfaciens" pro altera parte, tunc nobis videtur eosdem Iudices quaestiones aggredi quae mensurae iuridicae minime subiici possunt.

            Competentia legis non est determinare gradum attractionis sexualis quem una pars debet esse capax habendi vel sustinendi erga alteram. Una cum iudicibus primae instantiae in hodierna causa, et nos quaestionem ponimus: "how does one quantify this problem and make juridical sense of it? ... The mere fact that a sexual relationship is unsatisfying or unsatisfactory, especially in the early stages of a marriage, is not reason to predicate either exclusion of the sexual dimension of the marital covenant or inability for the same. The absence of a strong sexual attraction is not a solid basis for claiming defective consent" (I, 43). Plene concordes sumus cum eorum opinione iuxta quam "to judge the validity of a marriage on the basis of the degree to which a spouse enjoys sexual intercourse with the other spouse would be to introduce a subjective determinant which would be impossible to judge" (ib.). Recte vero addunt: "aversion or distaste for sexual activity is something that can develop in a marriage when one party regrets one's choice of partner and becomes progressively less interested in that partner. This is sometimes colloquially referred to as «falling out of love» or «drifting apart». In that event, it is irrelevant to the question of the integrity of the act of marital consent" (ib.).

            7. - Iudices alterius instantiae citant ac, uti videtur, suam faciunt peritiam psychologicam quoad sexualitatem conventae: "while sexual encounters between partners in marriage is not the totality of the relationship, it does constitute a powerful stimulating factor. And, if one partner is not that sure of his/her sexuality, then there is a lacuna in the contract - there is not a mutual «traditio et acceptatio» of mutual rights over each other's bodies" (II, 26). Conclusiones hic expositae iuridice acceptabiles nobis non videntur. Praeter dubium est quod valida commutatio iurium coniugalium ac validum consortium maritale stare possunt, non obstante parva satisfactione in copula peragenda, parva experientia in re sexuali, vel parvo studio pro relationibus sexualibus physicis.

            8. - Determinare gradum conscientiae quem quis habere potest de propria "identitate sexuali", legitimum obiectum investigationis psychologicae esse videtur, quamvis non patet investigationem persequendam esse iuxta parametra exclusive physica. E contra, nisi agatur de gravioribus anomaliis tales ut homosexualitas, gradus conscientiae quem quis possidet de identitate sexuali non est elementum iuridice connexum cum illis matrimonialibus iuribus/officiis essentialibus de quibus in can. 1095.