Sententia d. 18 maii 1995, coram Burke

2.         Hodiernis temporibus animadverti potest quaedam tendentia ad suggerendum quod defectus fidei, in baptizato, justificat praesumptionem (immo et eam creat) de indissolubilitate exclusa ab eius consensu matrimoniali. Iuxta quosdam, indifferentia vel hostilitas erga sacramentalitatem coniugii christiani, vel erga ritus religiosos qui ex regula celebrationem nuptialem comitantur, eundem effectum producit.

            In casu coram nobis hodie, Patronus actoris ex officio aliquos aspectus huiusmodi thesis in suo Restrictu proponere videtur: "Erraret qui a persona quae nullius momenti reputat matrimonium canonicum exigeret actum positivum voluntatis v. gr. "tipico", quia iste actus in subiecto simulanti praesupponit quamdam aestimationem matrimonii. Nostro in casu conventa contrariam ideologiam habet relate sive ad matrimonium sive ad religionem catholicam; ergo quaestio Vobis submissa haud solvenda est iuxta mensuram christifidelis qui matrimonium simulat ob varias simulandi causas. Itaque conventa quae se christifidelem non professat evidenter peculiares simulandi causas habet... Vero, erronea aestimatio obiecti matrimonii consensus inficiat... Consensus matrimonialis, tali errore laborans, in nuce et positive matrimonium dirimit ad normam c. 1101 quando nubens sciens et libenter illo errori foveat" (Restr. 7-8).

3.         Praesuppositiones quae subiacent his verbis omnino clarae non sunt. Videntur suggerere quod tantum ille qui (catholicam) fidem profitetur naturalem comprehensionem vel acceptationem matrimonii verisimiliter habebit. Praeterea, quamvis "exclusio sacramentalitatis" non adducitur sicut caput nullitatis in casu, quis potest supponere ex generali tenore Restrictus ac ex concreta referentia ad canonem 1101, quod ipse Patronus censet sacramentalitatem esse "essentiale elementum" matrimonii. Tales suppositiones sanae anthropologiae vel theologiae non correspondent.

4.         Ecclesia vero agit iuxta praesumptionem quod consensus nuptialis sine simulatione praestatur: "Internus animi consensus praesumitur conformis verbis vel signis in celebrando matrimonio adhibitis" (c. 1101, § 1). Haec vero praesumptio fundamentum habet non solum in persuasione ex una parte quod, humanae naturae debilitatibus non obstantibus, nupturientes generatim sinceri sunt cum agitur de negotio tam personaliter momentoso sicut est matrimonium, sed alia ex parte quod aspectus illius auto-donationis qui in matrimonio inveniuntur profundam correspondentiam habent cum impulsibus amoris humani.

5.         Instinctus coniugalis. Thesis iuxta quam quidam "instinctus coniugalis" exstat quo vir et mulier - mutuo amore revera capti - moti sunt ad unionem permanentem quaerendam (cf. decis. c. infrascripto, d. 19 aprilis 1988, nn. 3-8: R.R.Dec., vol. 80, pp. 251-254), in anthropologia quidem naturali innititur, minime in principiis a theologia haustis. Proinde animadversiones criticae contra hanc thesim, innixae quidem in hodierna irreligiositate, parum ad rem sunt. Fides religiosa opus non est ad possidendam notionem naturalem matrimonii, nec defectus fidei creat praesumptionem exclusionis matrimonii in sua integritate naturali, immo neque de tendentia erga huiusmodi exclusionem.

            Mutuus amor eterosexualis normale motivum nuptias ineundi constituit. Cum hoc adsit motivum, praesumptio quod nupturiens matrimonio in sua naturali integritate consensit valde roboratur. Haec quidem praesumptio certe potest infirmari; sed tantum per claras ac omnino persuadentes probationes contrarias.

            Uti Plato dicit, "amici omnia in commune habent" (Dialogi: Phaedon); effectus vero amicitiae est desiderium insimul agendi. In verbis autem actoris in causa coram nobis hodie, sponsi qui se amant, "costruire qualche cosa di comune" volunt (Acta, 13/2); et in hoc merae amicitiae desideria longe superant.

            Commune inceptum ["enterprise"] quod constituit matrimonium surgit ex mutua ac privilegiata electione alterutrius a viro et muliere facta, ad unionem per totam vitam duraturam formandam. Ii qui se revera amant coniugium semper sic intellexerunt. Immo et in societatibus in quibus viget systema legale divortium adprobans, remanet naturalis matrimonialis tendentia ad vinculum permanens volendum. Amor coniugalis potest affirmare de se, maiore cum ratione, quod S. Hieronymus dicit de affectu inter amicos: "Amicitia quae desinere potest, vera numquam fuit" (Ep. ad Rufinum: PL 22, 335). Autumare quod nupturientes generatim anticipant eorum unionem terminandam esse in naufragium, quodam pessimismo anthropologico saperet. Haud dubio illi intelligunt quod hoc evenire potest; attamen pro iis qui mutuo amore sese vere captos esse sentiunt, tamquam loginqua possibilitas remanet, quae multum distat ab eorum mente vel propositis. Cum igitur constat quod nupturientes amore ad invicem reapse capti fuerunt, assertio quod una alterave pars essentiali indoli consensus matrimonialis grave damnum conscie at deliberate intulisset, semper sicut improbabilis hypothesis tenenda erit.

6.         S. Thomas naturales rationes dat cur matrimonium debeat esse indissolubile: "Est contra naturalem instinctum speciei humanae quod mulier a viro separetur. Sic igitur non solum diuturnam, sed individuam, oportet esse in humana specie maris et feminae coniunctionem. Amplius, amicitia quanto maior est, tanto debet esse firmior et diuturnior. Inter virum autem et mulierem maxima amicitia esse videtur: adunantur enim non solum in actu carnalis copulae, quae etiam inter bestias quamdam suavem societatem facit, sed etiam ad totius domesticae conversationis consortium; unde in signum huius, homo propter uxorem etiam patrem et matrem dimittit, ut dicitur Gen 2, 24. Conveniens igitur est quod matrimonium sit omnino indissolubile" (Summa c. Gent. III, c. 123). Uti patet, Aquinas proponit argumentum minime ex theologia sed ex anthropologia haustum, in peculiari indole amicitiae coniugalis innixum.

7.         Verum est quod cultura "individualista", in mundo occidentali diffusa, definitivis vinculis ["commitments"] non favet. Generalis tamen culturalis tendentia (quam quis forse sine difficultate acceptat vel profitetur in consuetudine sociali vel in discussione ideologica) non facile vincit fundamentales dispositiones humanae naturae quae, ante electionem tam singularem ac personalem uti est decisio matrimonialis, cum speciali vi invalescere solent. In vita publica (sociali nempe vel politica), non paucae personae sustinent ideas quibus non omnino credunt, quasque certo certius minime applicant aspectibus vitae qui intimiores carioresve eis sunt. Multi qui athei se profitentur in cordibus suis orant, desiderant quod eorum filii educationem catholicam recipiant, ac ipsi antequam moriantur, sacramenta aperte quaerunt.

8.         Hoc quoque explicat quare Ecclesia respuat quamvis tendentiam ad praesumptionem accipiendam de exclusione "automatica" indissolubilitatis a maritali consensu, innixam tantum in facto quod nupturiens suffragium dedit legi divortio faventi. Huiusmodi factum indubie potest faciliorem reddere probationem positivi actus exclusionis qui concreto matrimonio de quo applicatus fuerit; sed per se sufficientem probationem huiusmodi actus positivi non praebet. Alioquin parum deerit ad sustinendum omnia matrimonia hodie contracta nulla praesumi debere; immo et "non-exclusionem" probari oportere. Iudices vero tribunalis secundae instantiae in praesenti causa videntur inniti in hac praemissa. Affirmant: "non emerge la prova che la convenuta nell'ac-costarsi alle nozze con l'attore abbia mutato la sua volontà divorzista, conformandola a quella richiesta dall'ordinamento canonico" (162). Haec est inversio regulae. Ecclesia praesumit conformitatem inter externa verba consensus ac interiorem acceptationem; quod probari oportet, si allegatur, est disconformitas. Insuper disconformitas exprimi debet per actum positivum, deliberatum at conscium.

9.         Daturne "inconscia" simulatio? Nemo est qui inconscie simulet. "Qui positivo voluntatis actu reiicit indissolubilitatem matrimonii, nequit hoc ignorare" (c. Wynen, d. 6 februarii 1936: R.R.Dec., vol. 28, p. 102). "Positiva exclusio expressa quoque esse debet, ut probari possit" (c. Sabattani, d. 29 maii 1959: vol. 51, p. 301). "Qui simulat aut excludit conscius est de non seipso, sicut ad matrimonium requiritur tradito aut altero eodem modo accepto" (c. Serrano, d. 5 aprilis 1973: vol. 65, p. 325). "Talis nota [positivitatis] frustra quaeritur, nisi intentio erumpat e conscientia discrepantiae inter volitum et declaratum" (c. Ferraro, d. 23 februarii 1982: vol. 74, p. 98). "Exclusio vero fieri debet per actum positivum voluntatis, qui... consciam facultatis volitivae determinationem exigit" (c. Bruno, d. 25 iunii 1982: vol. 74, p. 378). "Etsi detur actus positivus voluntatis implicitus, hic tamen debet esse expressus" (c. Funghini, d. 12 novembris 1986: vol. 78, p. 610). "Positivus voluntatis actus intellegitur illud definitum consilium..." (c. Masala, d. 10 novembris 1987: vol. 79, p. 634); cf. c. Boccafola, d. 15 februarii 1988: vol. 80, p. 88; c. Ragni, d. 23 februarii 1988: ib. p. 130; c. Giannecchini, d. 25 octobris 1988: ib. p. 550; c. Civili, d. 26 iunii 1990: vol. 82, p. 567., etc.

10.       Nec logica nec iurisprudentia adprobant thesim aliquando propositam iuxta quam principium iamiam enuntiatum - nemo inconscie simulat - simulationi totali, sed non partiali, applicandum esset. Hoc non est verum: "Positivus voluntatis actus, pro utraque exclusionis forma lege requisitus, talis non est seu vim non habet coniugium vanificandi, nisi conscienter ac deliberate eliciatur" (c. Ferraro, d. 11 novembris 1980: vol. 72, p. 718). Jurisprudentia communiter tenet quod in simulatione partiali (minime vero in totali), simulans inconscius potest esse iuridici consectarii simulationis (cf. c. Wynen, d. 7 martii 1946: vol. 38, p. 131). Attamen nulla persona normalis potest esse inconscia positivae reiectionis interioris a voluntate factae de iis quae externe profitetur: "Neque inconscie invenitur in homine sanae mentis discordantia inter voluntatem internam et eius manifestationem externam" (c. Mundy, d. 24 februarii 1970: vol. 62, p. 187).

11.       Aliud adhuc animadvertendum est: dum iurisprudentia accipit quod actus positivus exclusionis potest implicitus esse, hoc nec cancellat requisitum quod actus positive fuisset formulatus, nec consentit quod probatio huiusmodi actus in meris coniecturis stare possit. "Implicitus" non significat quod actus minus voluntarius vel minus conscius sit; indicat quod, etsi in momento consensus non explicite expressus, est realiter praesens. "Omnes sciunt dari quoque actum positivum implicitum. Sed erronee quis putaret actum implicitum significare actum praesumptum. Sane actus praesumptus est actus cuius per se ignoratur exsistentia, cuius tamen exsistentia respondet coniecturae plus minusve probabili. Exinde patet in actu praesumpto nihil haberi positivae rationis. E contra, actus implicitus remanet in ordine positivo, quia, quamvis eius substantia non appareat directe et immediate in manifestatione agentis, tamen ibidem identidem continetur, realiter et non praesumptive, positive et non interpretative, quamvis velut in plicis, seu in sinu eiusdem manifestationis. Non licet, ideo, actum positivum ita exinanire, ut conspici possit in simplici coniectura" (c. Sabattani, d. 29 octobris 1963: vol. 55, p. 706; cf. c. Funghini, d. 12 novembris 1986: vol. 78, p. 610; c. Palestro, d. 18 maii 1988: vol. 80, pp. 298-299).

12.       Insequitur quod transitus a (possibili) generali actitudine mentali ad positivum actum reapse applicatum, semper clare probandus est. "Ut habeatur simulatio requiritur non mera negatio actus, sed actus vere positivus, seu revera positus, elicitus ac praevalens, determinatus ac specificus, qui attingit obiectum diversum, qui interne ac substantialiter vitiat quod externe manifestatur. Si enim consensu matrimonium constituitur, a fortiori simulatio constare debet actu perfecte humano et contrario ut destruatur externa tantum manifestatio" (c. Giannecchini, d. 16 martii 1979: R.R.Dec., vol. 71, p. 104).

13.       Realitas "institutionalis" estne semper "non-personalistica"? Erratum est indissolubilitatem sic concipere quasi institutionalis eius indoles ei contulisset characterem non-personalisticum. Idem dicendum est quoad procreativitatem. Alteruter matrimonii aspectus est simul tum institutionalis tum personalisticus (cf. C. Burke: "Personalism and the bona of Marriage": Studia canonica 27 (1993), 401-412). Haec synthesis anthropologica viam aperit ad intelligendum quod reactio (hodie non infrequens) adversus caeremonias formales - vel in ecclesia vel in sede civili celebratas - utique dirigitur contra "formas" vel usus rituales ["conventions"], minime semper contra ipsum matrimonium, scil. contra naturalem essentiam coniugii. Requiritur adaequata ponderatio huius possibilitatis ad adimplendum difficile munus decidendi utrum quaedam professiones idearum effective concurrant cum positiva exclusione matrimonii - uti naturaliter concipitur - et huiusmodi exclusionem explicent. Quidam illustris canonista, graphico quidem modo sed non sine veritate, scripsit: "muchas de la críticas [modernas] contra el matrimonio no son más que críticas contra la «burocracia matrimonial» y, en este sentido, son manifestaciones de una rebeldía que incon-scientemente echa de menos la distancia esencial entre el matrimonio, como realidad natural, y la «regulación legal del matrimonio por parte de un concreto sistema jurídico»" (P.-J. Viladrich, La Agonía del Matrimonio Legal, Pamplona 1984, p. 122).

14.       Sacramentalitas: estne "elementum" matrimonii? Hic afferre oportet aliquas considerationes circa argumentum (sat obscurum) Advocati actoris, eo sensu quod conventa in praesenti casu invalidum consensum praebuisset ob exclusionem aspectus sacramentalis matrimonii. Sacramentalitas non constituit quandam supernaturalem "super-structuram" naturali realitati matrimonii adiectam; ac erronee consideratur sicut "proprietas" essentialis vel "elementum" constitutivum coniugii christiani. Proprietas vero matrimonialis, uti est indissolubilitas vel unitas, unum aspectum essentiae matrimonii delineat, dum sacramentum integram quidem eius essentiam transformat. "E' dottrina della Chiesa cattolica che il Sacramento non è una qualità accidentale aggiunta al contratto, ma è di essenza al matrimonio stesso" (Pius IX: Littera Regi Sardiniae missa, d. 9 sept. 1852: in "Acta SS.D.N. Pii PP. IX", Romae, 1865, p. 105). Similiter Leo XIII docuit falsum esse sustinere "esse sacramentum decus quoddam adiunctum, aut proprietatem allapsam extrinsecus, quae a contractu disiungi ac disparari hominum arbitratu queat" (Litt. Encycl. Arcanum: ASS, XII, p. 394).

            Sacramentalitas non est proprietas vel elementum matrimoniale, sed coincidit cum ipso matrimonio uti exsistit pro illis quorum animae characterem baptismalem impressum habent. "La dignità sacramentale alla quale... Cristo Signore elevò il contratto matrimoniale, non è un elemento dell'istituto matrimoniale, che si possa considerare a fianco dell'unità, della perpetuità, ecc.; essa è la considerazione soprannaturale del matrimonio, il punto di vista dal quale è considerato sul piano soprannaturale" (O. Giacchi: Il Consenso nel Matrimonio Canonico, Milano, 1950, p. 69). "Contractus (matrimonium) ac sacramentum sunt modi, - unius naturalis, alterius supernaturalis - ipsissimae realitatis" (c. Boccafola, d. 15 februarii 1988: R.R.Dec., vol. 80, p. 89).

            Possumus dicere quod sacramentalitas est supernaturalis matrimonii configuratio. "El sacramento del matrimonio no es algo añadido (y por tanto separable) a la institución matrimonial; el sacramento es el mismo matrimonio celebrado entre bautizados: ipse contractus, ipsa institutio matrimonialis, ipsum coniugium" (J. Hervada: "La inseparabilidad entre contrato y sacramento en el matrimonio" in Vetera et Nova, Pamplona, 1991, vol. I, p. 801). Animadvertere oportet quod canon 1055, § 2 non affirmat, de contractu matrimoniali inter baptizatos, quod sacramentum "fit", vel proprietatem sacramentalitatis "acquirit", sed quod talis contractus est sacramentum ("quin sit eo ipso sacramentum"). Proinde, sub aspectu doctrinali, non videtur esse accuratum tractare sacramentalitatem sicut proprietatem essentialem matrimonii, vel essentiale elementum eius, ex. gr. ad fines c. 1101, § 2.

15.       Sacramentalitas ac fides. Consolidatum principium doctrinale quod "omne inter christianos iustum coniugium in se et per se esse sacramentum" (cfr. Leo XIII, Encyc. Arcanum, loc. cit.: Denz. 1854), plene receptum est ab ampla traditione iurisprudentiae rotalis quae, cum nupturientes christiani verum consensum coniugalem praebent, sustinet eorum matrimonium sacramentale esse, praecisione facta a fide quam habere possunt vel minus, vel ab eorum intentione respectu sacramentalitatis (cf. E. Bouchet: "Foi et Sacrements dans la Jurisprudence rotale" Année Canonique 24 (1980), p. 112). Uti legitur in una coram Stankiewicz d. 29 aprilis 1982: "Infitiandum non est quin iurisprudentia Nostri Fori haud semel enuntiaverit ad validum contrahendum matrimonium fidem necessariam non esse, sed unum consensum" (vol. 74, p. 247).

            Hoc non obstante in ultimis decenniis quaedam tendentia emersit ad aequiparandam sacramentalitatem cum quadam essentiali proprietate vel elemento matrimonii, immo et ad loquendum de exclusione sacramentalitatis tamquam de phenomeno aequiparabili exclusioni unitatis vel indissolubilitatis; ita ut in quandam speciem simulationis partialis convertatur. Huiusmodi thesis non tantum prae se fert defectum rigoris theologici, sed et inniti videtur in inadaequata interpretatione cc. 1099 ac 1101, § 2.

            «Il fatto è che una persona può efficacemente desiderare un «matrimonio» privo dell'esclusività o dell'indissolubilità. Simula il consenso a un matrimonio autentico, ma vuole un «semi»-matrimonio, cioè un «matrimonio» privo di una delle sue proprietà essenziali. È' in suo potere «avere» un tale «matrimonio», privo di permanenza o di esclusività, per esempio. In altre parole, lui vuole e sceglie qualcosa di possibile (anche se ciò che sceglie non è un vero matrimonio). Ora, se un cristiano, sposando un altro battezzato, sceglie un vero matrimonio (esclusivo, permanente e aperto alla vita) ma privo della sacramentalità, nessun vizio di simulazione (parziale) è presente nel consenso che proferisce (acconsente al matrimonio con le sue proprietà e elementi essenziali). La questione va analizzata in altra maniera. Il fatto è che vuole qualcosa d'impossibile, due cose che sono incompatibili: un matrimonio tra cristiani che è un vero matrimonio, ma che è anche un matrimonio privo della sacramentalità. Ci sono qui due scelte radicalmente inconciliabili, e bisogna pertanto determinare quale sia prevalente; l'altra rimane necessariamente senza effetto. Se l'implicita volontà o scelta prevalente è contrarre un matrimonio autentico, allora la volontà di escludere la sacramentalità è inefficace (cfr. M. Zalba: "Num aliqualis fides sit necessaria ad matrimonium inter baptizatos celebrandum" Periodica 80 (1991), p. 99). Ma se la volontà prevalente è: «Non voglio un matrimonio sacramentale; e se contrarre un vero matrimonio implica necessariamente ricevere il sacramento, non voglio contrarre un vero matrimonio in assoluto», allora è il matrimonio stesso - e non semplicemente una delle sue proprietà o elementi - ciò che viene escluso» (C. Burke: "La sacramentalità del matrimonio: riflessioni canoniche", in AA.VV. Sacramentalità e Validità del Matrimonio, Libreria Editrice Vaticana, 1995, pp. 147-148. Cf. "La sacramentalità del matrimonio: riflessioni teologiche", in Apollinaris 66 (1993) 315-338).

            Proinde effectiva exclusio sacramentalitatis non adaequate tractatur sub capite simulationis partialis. Verior analysis indicat quod de simulatione totali agitur, ob exclusionem non sacramentalitatis sed ipsius matrimonii. "La legislazione canonica non considera l'esclusione della sacramentalità, come un capo autonomo di nullità, sulla linea dell'esclusione di un elemento o di una proprietà essenziale del matrimonio; la giurisprudenza ecclesiastica suole riportarla alla esclusione dello "stesso matrimonio"» (A.M. Abate: "Il Consenso matrimoniale nel nuovo Codice di diritto canonico" Apollinaris, 49 (1986), p. 482). Habitualis tractatio huiusmodi casus sic in iurisprudentia rotali invenitur: cfr. c. Pasquazi, d. 26 iulii 1960 vol. 52, p. 429; c. Fiore, d. 17 iulii 1973: vol. 65, p. 592; c. De Jorio, d. 23 aprilis 1975: vol. 67, p. 353; c. Stankiewicz, d. 26 giugno 1980, no. 4d; c. Serrano, d. 18 aprilis 1986: vol. 78, pp. 287ss; c. Giannecchini, d. 14 iunii 1988: vol. 80, p. 398, etc.

16.       Patronus in hodierno casu etiam sustinet quod, conventa solummodo "pro bono amoris et pacis" matrimonium "celebratum sine missa" acceptante, "Nemo est qui non videat in tali sponsione claram reiectionem instituti matrimonii canonici" (Restr. 8). Haec thesis non tantum confundit "matrimonium canonicum" cum ritubus vel caeremoniis cum quibus celebrari potest vel minus (cf. cc. 1116; 1118, §§ 2 ac 3; c. 1119), sed proponit quod reluctantia vel aversio erga celebrationem liturgicam sufficientem probationem de indissolubilitate exclusa constituit: quae propositio basi caret.