2. - Canon 1095, n. 2, qui in casu praesenti interest, statuit: "Sunt incapaces matrimonii contrahendi: ... qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda". Ad nullitatem matrimonii probandam iuxta hanc normam, duo praesertim stabilienda sunt: a) gravitas abnormis defectus discretionis; b) essentialitas coniugalium obligationum quarum appretiationem haec abnormis conditio impedivit.
3. - Admitti sane potest quod quaedam primigenia incapacitas, in momento quidem consensus praesens, tantum multis post nuptiarum celebrationem annis clare sese manifestet. Sed hoc non facile evenit. Coniugalis consuetudo per longam periodum (ex. gr. decem vel viginti annos) permanens, etsi possibilem incapacitatem in tempore consensus non absolute praecludat, eam certo certius inverosimiliorem reddit, ac probationem eius exsistentiae longe difficiliorem.
4. - Unusquisque patitur quasdam personalitatis "limitationes", quae etiam uti "inordinationes" describi queunt. Attamen, intra terminos quidem anthropologiae christianae necnon iuris canonici, nisi istae abnormitates possint peritaliter dignosci sicut graves, ac iudicialiter declarari sicut ad essentialia matrimonii iura/officia pertinentes, nullum fulcimentum offerunt ad conclusionem de incapacitate consensuali stabiliendam.
5. - Iudex igitur Peritum semper rogare debet ut concretam diagnosim faciat circa possibilem personalitatis anomaliam vel inordinationem, ratione habita praeprimis eius gravitatis necnon influxus in decisionem humanam. peritia quae condicionem sicut gravem non dignoscit, iudiciali sententiae de incapacitate consensuali nullo modo suffragatur.