4. - Canon 1058 statuit: "Omnes possunt matrimonium contrahere, qui iure non prohibentur". Ius connubii vero enumeratur inter fundamentalia iura naturalia quae Ecclesia semper agnovit ac protexit: "Ecclesia semper sanxit naturale atque inalienabile homini ius connubii" (c. Serrano, d. 29 aprilis 1983: R.R.Dec. vol. 75, p. 214). Eodem vero tempore, cum vir et mulier per matrimonium sibi vinculantur in solemnissimo foedere interpersonali per totam vitam servando, lex Ecclesiae quaerit securum reddere quod ii qui possident hoc ius nuptias contrahendi, praediti quoque sint minima tum physica tum psychica capacitate ad exercendum huiusmodi ius, quo relationem tam intimam ac gravem, ex natura sua omnino indissolubile, instituunt.
Causa vero quam hodie diiudicare debemus agit de quaestione psychicae incapacitatis pro maritali consensui praebendo, speciatim uti sub c. 1095, 2° praevidetur: "Sunt incapaces matrimonii contrahendi... qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda".
5. - Iam a multis annis stabilitum est in iurisprudentia quod actus consensus valide elici potest tantum si exstat debita proportio inter facultates psychicas nupturientis et electionem, naturalem quidem sed exigentem, matrimonii. Si psychicae facultates adeo debilitatae sint ut debita proportionalitas inter eas ac actum eliciendum deficiat, persona iam non potest matrimonium valide contrahere (cfr. c. Lefebvre, d. 6 iulii 1967: R.R.Dec., vol. 59, p. 555).
Talis perturbatus status mentalis notam perpetuitatis non necessarie prae
se ferre debet (cfr. decis. coram infrascripto d. 24 novembris 1994, n. 14). Nihil obstat quod perturbatio facultatum in casu transiens sit; sufficit vero ut constet ex Actis tum eius gravitas tum eius effectiva praesentia in momento ipsius consensus praestiti. "Facultatis criticae expeditum exercitium praepediri potest plurimis ex causis; nedum ob morbos presse definitos sed et insuper ob abnormes condiciones, etiam transeuntes, quae interdum dominium humanorum actuum conterunt" (c. Davino, d. 20 febr. 1992, Philadelphien. n. 4).
6. - Naufragium convictus coniugalis ex more quandam experientiam "traumatis" pro partibus constituit. Evanescentiam spei felicitatis significat, ac saepe relinquit sensum personalis insufficientiae vel insuccessus, immo et irae vel amaritudinis. Communiter huiusmodi effectus videri possunt, et non infrequenter intensiores fiunt, durante processu pro divortio civili. Et ecclesiastica auditio petitionis pro declaratione nullitatis matrimonii, fons damni psychologici esse potest. Periculum in hoc sensu increscit cum adductum caput nullitatis sit incapacitas consensualis ad normam c. 1095, 2° vel 3° , quia affirmativa in casu decisio effective declarat quod alterutra vel utraque pars aliqua gravi deficientia psychica tempore nuptiarum laborabat. Pro compluribus personis, talis declaratio, si modo serio proponitur, valde iniuriosa apparet.
7. - Cum caput nullitatis est sub c. 1095, instructio causae dirigitur ad colligendum testimonia de praesentia vel minus talis psychicae anomaliae, gravis quidem, in parte vel partibus. Propterea, iudex instructor, una cum necessaria neutralitate et obiectivitate quae semper debent insignire adimpletionem muneris eius (cf. c. 1428, § 3), maximam reverentiam erga intimitatem partis vel partium exhibere tenetur; quia reapse ipsa haec intimitas (vel aspectus eius) sub iudice stat.
8. - Finis interrogationis officialis est in luce ponere facta fidedigna circa mentem, proposita, actus, historiam personalem (particulari modo historiam medicalem et clinicam), etc. partis vel partium in causa. Iudicialis vero interrogatio stadium iudicio praeliminare constituit; nullo tamen modo est sessio decretoria; omnino improprium esset si iudex instructor panderet vel immo ullo modo suggereret suam personalem opinionem circa obiectum litis. Adhuc minus interrogatio iudicialis est sessio therapeutica, quae haberet ut scopum non tantum possibilem disfunctionem psychicam in lucem collocare sed immo et curam pro ea praebere.
9. - Iudex instructor debet pro conscientia abstinere a causa quoquomodo praeiudicanda, servans huiusmodi requisitam impartialitatem in omnibus suis interventionibus externis. Si aliqua basis praeberetur parti vel testi qui interrogationi subiicitur, ut censeat instructorem opinionem suam iam formavisse de merito causae, ex hoc posset conclusio provocari ipsum tribunal, instructione causae nondum conclusa, de eius merito decisionem paratam iam habuisse. Talis violatio rectae normae procedendi posset roborare ideam - quam quidam habent - nonnulla tribunalia adesse quae potius quam medium ad veritatem (vel secus) asserti iuris stabiliendam, sunt instrumenta pro constructione thesium prae-conceptae praxi faventium.
10. - Instructio, potius quam ad opiniones eliciendas, ad facta stabilienda dirigitur. Si aliqua affirmatio non est clara, licet testem rogare ut mentem suam melius patefaciat - libere vero ac propriis verbis adhibitis. Non licet interpretationes ei suggerere. Qui sic facit, fiduciam testis in obiectivitate integri processus quo causa instruitur minare potest. Si quaestiones ad rem sint, breves quidem et nullo modo responsionem suggerentes, instructio causae exinde magis clara, aequilibrata ac impartialis fit. Huiusmodi impartialitas magis in tuto collocatur per normam legis iuxta quam quaesita ab ipso iudice instructore vel per eum ex regula proponantur (c. 1561).
11. - Usus quaestionum responsionem suggerentium expresse a lege prohibetur (c. 1564); ad instructorem vero non pertinet verba in labiis testis collocare. Haud dubio legislator numquam praevidit possibilitatem - quae quidem excedere limites omnis rationabilis praevisionis revera videretur - usus quaestionum responsionem suggerentium in sessione tribunalis ecclesiastici, eo consulto proposito ut persona - non obstantibus eius iteratis negationibus - tandem admittat quod fuisset victima alicuius experientiae multo magis perturbantis quam ea quae in actis iam clare constat. Ageretur vero de conamine ad persuasionem in mentem testis inducendam, eo sensu quod propria constitutio psychica longe graviori gradu minata fuisset quam testis umquam antea censuerat. Quis autumare potest quod speciales poenae ecclesiasticae abusui huius generis adnectendae essent.
12. - Cum opportunum esse videtur, instructio compleri potest per opinionem professionalem ab aliquo perito competenti ac responsabili datam. Pro electione periti facienda, speciali modo prae oculis habere oportet christianam indolem anthropologiae et psychologiae quam ipse profitetur. Congruere videtur cum prudentia elementari quod examen ac opinio peritalis omnino seorsim ab examine iudiciali partium perficiantur. Integra acta instructionis deinde iudicibus submittantur pro ponderatione ac definitiva decisione.
13. - Munus Defensoris Vinculi in causis matrimonialibus est colligere ac proponere omnia rationabilia argumenta pro vinculo coniugali cuius validitas impugnatur. Si in aliquo casu concreto nullum argumentum pro conscientia ad defendendum vinculum inveniat, potest hoc plane affirmare. Ei autem nullatenus licet argumenta quaerere contra vinculum, quia hoc faciens specificum munus ei commissum violaret; immo et magis si sese praestat ad hoc libenter faciendum. Joannes Paulus II locutus est de speciali responsabilitate Defensoris Vinculi in allocutione ad Romana Rotam anno 1982. Affirmavit: "Suo dovere non è quello di difendere a ogni costo una realtà inesistente, o di opporsi in ogni modo a una decisione fondata, ma, come si espresse Pio XII, egli dovrà fare delle osservazioni "pro vinculo, salva semper veritate". Si notano a volte tendenze che purtroppo tendono a ridimensionare il suo ruolo. La stessa persona poi non può esercitare due funzioni contemporaneamente, essere giudice e difensore del vincolo" (AAS 74 453). Iterum in allocutione a. 1988 habita legimus: "Il difensore del vincolo nell'adempimento del suo compito, deve adeguare la sua azione alle diverse fasi del processo... Nella fase dibattimentale dovrà saper valutare rettamente le perizie in quanto sfavorevoli al vincolo e segnalare opportunamente al giudice i rischi della loro scorretta interpretazione... Comunque, il defensore del vincolo dovrà rimanere all'interno della sua specifica competenza canonica, senza per nulla voler competere col perito o sostituirsi a lui nel merito della scienza psicologica e psichiatrica" (AAS 80 1184-85).
Cum Defensor Vinculi munus suum pro conscientia non adimplet, hoc in detrimentum tum boni publici tum boni privati redundat.