Sententia d. 7 decembris 1995, coram Burke

            2. Discretio ac prudentia. Decisiones et primi et alterius gradus iurisdictionis in causa hodie coram nobis fere identicam adhibent notionem naturae discretionis iudicii quae pro valido consensu matrimoniali requireretur. Exponunt ideas quae, non obstantibus perplurimis referentiis (factis vero sine specificis citationibus) quibusdam sententiis rotalibus prae-codicialis temporis, in consolidata iurisprudentia non recipiuntur. Alteruter tribunal invocat quandam thesim doctoralem (Walden University, 1981) quae quaerit discretionem canonicam referre ad virtutem prudentiae, uti S. Thomas eam exponit. Insequeretur quod inter elementa discretionis enumerari oporteret: "Memoria [Has the person had enough time and experience of past events to know how things work out?]; Docilitas [Has the person been receptive to the advice of older, more experienced people, seeking their knowledge frequently, respectfully and humbly?]; Solertia [Has the person shown a skill in making a quick assessment of a situation, shrewdly figuring out what would be best to do?]; Providentia [Does the person have the capacity to look ahead, to foresee how his action will affect his future, to act in such a way as to attain a future goal?]", etc. Super hanc basim appellati iudices dubium eis propositum resolvere quaerunt: "what can be said about the Petitioner's decision to consent to marriage? Was the decision made prudently with insight and foresight? Was it truly an actus humanus or was it rather an actus hominis?" (Acta, 189-191).

            Hoc tamen secum ferret notionem omnino novam discretionis iudicii. Iuridica discretio iudicii eadem non est ac prudentia moralis. Etiamsi quis quaereret discretionem ac prudentiam colligare (sicut relata thesis facit), oporteret prae oculis habere quod S. Thomas (cf. II-II, q. 49) elenchat elementa quae perfectam prudentiam constituunt, dum e contra illa discretio quae pro valido consensu matrimoniali requiritur, non est perfecta discretio, sed tantum discretio simplex ac normalis.

            3. Discretio canonica uti in c. 1095, § 2 respicitur, petit sufficientem comprehensionem criticam elementorum essentialium obiecti quod eligitur, tali nempe modo ut matrimonialis electio proportionata ac libera censeri possit. Discretio sic considerata eadem non est ac prudentia in electione maritali (cf. Sent. c. infrascripto d. 18 iulii 1991, in una Vayne Castren-South-Benden., nn. 10-12: Ius Canonicum 33 (1993), 156-157). Electio vero coniugalis, libera quidem ac valida, potest esse vel prudens vel imprudens: quod reapse sit una aliave, est quaestio omnino diversa, quae in se relevantiam sub c. 1095 non habet.

            4. Nec confundenda est discretio cum altruismo ["disinterestedness"] in eligendo (qui calculat certam discretionem ex regula exhibet). Discretio se refert ad intellegentiam quam quis de matrimonio habet, minime autem ad motiva quibus ad contrahendum allicitur. Patet praeterea ex dictione canonis quod discretio metienda est quoad ipsum matrimonium in eius elementis essentialibus, minime quoad aliam personam quacum nuptiae contrahuntur.

            5. "Communicatio". Qui aequiparat discretionem et prudentiam, quasdam exigentias pro valido consensu facile ponet. Iudices alterius instantiae in causa coram nobis affirmativam suam decisionem partialiter fundant in facto inadaequatae "communicationis" vel mutuae comprehensionis inter partes tempore consuetudinis sponsaliciae. Statuere quoddam iuridicum principium velle videntur: "We must remember that the purpose of courtship in which prospective marriage partners keep company with each other, is to learn each other's ways and to gather experience with which to judge the suitability of marriage with each other. This knowledge normally cannot be gained in a few weeks or even a very few months. The human personality becomes known in its true nature only gradually, through prolonged and close interaction in diverse circumstances and stresses" (Acta, 185). In praxi ex tali principio insequeretur quod brevitas consuetudinis sponsaliciae sufficeret sicut probatio defectus adaequatae discretionis in momento consensus!

            6. Estne necessarium quod nupturiens contrahat ob motiva "correcta"? Praetermissis casibus simulationis vel doli, validitas consensus minime pendet a facto quod nupturiens habuisset vel minus motiva "expolita" vel "correcta" pro matrimoniali decisione, sed ab adaequatione psychicarum facultatum nupturientis pro critica comprehensione essentialis naturae coniugii ac/vel pro assumptione eius essentialium obligationum.

            Ideale erit si matrimonialis consensus - illud "sese tradere et acceptare" canonis 1057, § 2 - alterutrius coniugis correspondeat tum donationi suiipsius prorsus generosae, a nullo egoistico vel calculato motivo insignitae, tum incunctatae acceptationi alterius partis quae ab accurata aestimatione eius indolis (etiam sub aspectu deficientiarum) procedat, quaeque includat prudentem conscientiam difficultatum quae verisimiliter, ob discrimina in personalitate vel in modo capiendi vitam, inter partes oriturae sunt. Formatio christiana, cursus prae-matrimoniales, consilia a genitoribus vel amicis provenientia, etc., pro scopo habere possunt ut talem idealem consensum in alterutram partem inducant; qui tamen in praxi perraro, si umquam, aderit. Plerisque admodum casibus, consensum coniugalem comitatur praesentia tum alicuius praeoccupationis egoisticae, tum clarae tendentiae parum advertendi futuris difficultatibus. Oportet necessarie ut parametra ab Ecclesia adhibita ad capacitatem consensualem iudicandam, realistica necnon iuxta minimum sint. Ecclesia quidem non potest stabilire parametra "idealia" nec immo "superiora". Nuptiae vero non existunt pro electis quibusdam ["élite"]; ideoque ex regula praesumitur quod capacitas pro nuptiis ineundis ab omnibus possidetur, dum incapacitas alicui exceptionali circumstantiae correspondeat oportet.

            Decisio eius qui propositionem matrimonialem profert vel accipit, potest subire influxum - quidem et fortem - rationum quae personalem positionem socialem vel statum oeconomicum respiciunt, desiderii finem ponendi nimiae dependentiae a familia in qua quis natus est ac propriam familiam condendi, scopi praebendi domum familiarem filio ex altera parte concepto, timoris ne aliam occasionem matrimonium contrahendi umquam inveniat, etc. Motiva huius generis ex calculis proveniunt, ac proinde ponderationem demonstrant; nullam autem probationem praebent defectus criticae comprehensionis essentialium officiorum matrimonii.

            7. Perceptio psychologica alterius partis. Duae personae mutuo amore captae non possunt facile perpendere - adaequato quidem modo - difficultates quae in futura vita coniugali ob mendas indolis vel ob diversitatem personalitatis verisimiliter provenient. Potest quis sustinere, si vult, quod ille amor "romanticus" qui ex regula concomitatur decisionem nubendi, "immaturus" est, sub respectu huiusmodi aestimationis psychologicae. Hoc tamen est normale; ex eo quod in natura rerum insit, nullam specialem relevantiam habet pro scopo c. 1095.

            8. Momentum praecedentis intimae consuetudinis affectivae. Appellati iudices in casu hodie decidendo, pro affirmativa sua decisione alteri elemento innituntur; effectu nempe in maritali consensu recentis naufragii anterioris relationis affectivae. Proferunt generalem analysim huiusmodi phaenomeni cum verbis quae breviter adnotare debemus. "In the experience of this Court, a person who has recently experienced the loss of a deeply significant relationship passes through a series of predictable emotional phases including emptiness, anxiety, anger, ambivalence, and the like. These emotional phases tend, even unconsciously, to control the person's behavior and decisions for many months" (Acta, 186). Perplures psychologi in dubium revocarent validitatem postremae affirmationis. Iudices non videntur responsabiliter agere cum proponunt - sicuti valorem iuridicum possidentia - principia quae speciali modo cadunt sub alia scientia, quin adaequatam eorum comprobationem simul praebeant.

            Pergunt iudices: "When someone decides to marry within a few months after such a loss, the Court expects that person's deliberative process to be severely lacking in objective judgment regarding the suitability of the new union and his or her real desire for it" (ib.). Iudices hic videntur applicare principium psychologicum, non quidem verificatum, quod iamiam enuntiaverant, ad quandam apparentem iuridicam praesumptionem creandam pro seipsis; tum hic modus agendi tum illa praesumptio inadmissibilia esse nobis videntur.

            Prosequuntur iudices: "Instead, the decision is more probably being made out of the psyche's quest for emotional assurance and healing" (ib.). Iudices, uti videtur, censent motivum contrahendi, quod hypothesizant pro casu, esse prorsus defectivum. Hoc non constat. Utcumque, pro quaestione debitae discretionis iudicii, ad rem minime est.

            9. "Integratio" et communio maritalis vitae. Adest alia affirmatio in sententia appellata quam oportet adnotare. "If from the life history of the future spouse, in the judgment of experts, it is established that already before the wedding there existed a serious deficiency in intrapersonal and interpersonal integration, that person must be considered incapable of correctly understanding the nature of the communion of life itself" (Acta, 188). Conceptus psychologicus "integrationis intrapersonalis ac interpersonalis" in clariori luce esset collocandus, immo et parametra adhibita ad determinandum utrum talis integratio consecuta sit in casu vel minus, melius explicanda essent ac eorum concordia cum christiana anthropologia demonstranda, antequam quis possit legitime stabilire, uti iudices hic faciunt, vinculantem conclusionem iuridicam ab huiusmodi hypothesi haustam.

            10. Et negativa primi gradus sententia in praesenti causa statuit principium quod nobis inacceptabile esse videtur. Asserens quod iurisprudentia contendit circa "the degree of perfection which that [marital] commitment must achieve in order to render a marriage valid..." (Acta, 88; cf. 100), pergit: "The diminution of the critical evaluative faculty need not be great in order to be grave" (91). Hoc vero idem est ac dicere quod "levis defectus discretionis iudicii potest esse gravis". Ex tam contradictoria affirmatione nullum argumentum circa c. 1095 deduci potest.