2. Matrimonium indolem et personalisticam et institutionalem habet. Interpersonalitas matrimonii - aspectus quidem qui in recentibus annis multum in lucem collocatus est - indolem valde definitam possidet. "Dum matrimonium relationem interpersonalem evidenter implicat, patet quod id describere tantummodo sicut tale, inadaequatum est. Relationes vero interpersonales multiplices sunt ac de compluribus speciebus: possunt nempe esse amicales vel inimicales, morales vel immorales, commerciales vel liberales ["disinterested"], homosexuales vel heterosexuales, etc. Relatio interpersonalis quam matrimonium repraesentat, essentialiter coniugalis est; aliis vero verbis, secum fert mutuam commutationem factam inter virum et mulierem de iuribus exclusivis ac permanentibus super reciproca necnon complementaria sexualitate" (c. infrascripto, Sent. in una Chicagien., d. 20 octobris 1994, n. 5).
3. Singularissimum elementum relationis coniugalis, uti notari oportet, non est eius indoles exclusiva indissolubilisve (prae oculis habito quod et aliae quoque relationes interpersonales exclusivo vel permanenti modo constitui possunt), sed eius procreativitas. Hoc vero sensu, S. Thomas dicit quod "proles [de intentione prolis agitur] est essentialissimum in matrimonio" (Suppl., q. 49, art. 3), quia denotat specificam differentiam quam connubium habet relate ad alias relationes interpersonales. Id quod sic enuntiatur veritas personalistica est, non minus quam institutionalis, ex eo quod foedus matrimoniale constituit coniuges in plenitudine consuetudinis "amoris-ad-vitam-aperti". Tantum inadaequata matrimonii analysis anthropologica non agnosceret personalisticum valorem eius indolis procreativae, per quam coniuges se aperiunt ad plenam singularemque mutui eorum amoris potentiam: se nempe incarnandi in nova vita, quae est fructus unionis coniugalis ac eorum filius.
4. Designare procreationem sicut finem "institutionalem" matrimonii, in contrastu cum fine seu finibus eius "personalisticis", error semper fuit (quamvis praeteritae formulae canonicae forse huic errori favebant). Error quidem fuit emendatus a canone 1055 novi Codicis (cfr. Catechismus Ecclesiae Catholicae, n. 2363), ex quo palam eruitur quod uterque finis - ille finis magis evidenter personalisticus qui "bonum coniugum" nuncupatur, non secus ac procreatio - fines institutionales sunt (cf. C. Burke: "I Fini del Matrimonio: visione istituzionale o personalistica?": Annales Theologici 6 (1992), 237-238).
5. Iustum non videtur proponere exsistentiam alicuius tensionis naturalis inter istos fines, nec utile est postulare hierarchiam inter eos (quae quidem nullo loco proponitur in Concilio Vaticano II neque in ullo principali documento magisterii post-conciliaris). Quoad relationem inter hos duos fines institutionales matrimonii, oportet potius ut eorum harmonia, connexio ac intima interdependentia in luce ponantur. Sic Gaudium et Spes docet: "Filii sane sunt praestantissimum matrimonii donum et ad ipsorum parentum bonum maxime conferunt" (GS 50). Vir et uxor, mutue se genitores facientes, adimplent potentialitatem eorum humani amoris sexualis, sic faventes personali "realizationi" uniuscuiusque item ac bono coniugum. Uti docet Angelicus: "filii sunt commune bonum amborum, scilicet viri et uxoris" (In VIII Ethic., lect. 12).
6. Sequitur exinde quod quaedam deficiens anthropologia quoque verificatur cum quis nimium contrastum ponit inter aspectum procreativum ac illum personalisticum unionis matrimonialis. Coniuges vero non possunt assequi expressionem eorum mutui amoris magis "personalizatam", quam participare insimul in actu (qui coniugalis actus expresse nuncupatur) cuius fructus ac plenitudo est praecise tertia persona. "L'amore coniugale tende per sua natura ad essere fecondo. Il figlio non viene ad aggiungersi dall'esterno al reciproco amore degli sposi; sboccia al cuore stesso del loro mutuo dono, di cui è frutto e compimento" (Catechismus Ecclesiae Catholicae, n. 2368). S.P. Joannes Paulus II, in Litt. Encycl. Evangelium Vitae, declarat quod hodierna sexualitatis de-personalizatio apparet quoque in eo quod procreatio saepissime non intelligitur sicut "totale accoglienza dell'altro e, quindi, apertura alla ricchezza di vita di cui il figlio è portatore" (n. 23).
7. Iuxta verba Scripturarum, consequens maritalis unionis est quod homo et mulier fiant "una caro" (Mt 19:6; cf. c. 1061, § 1). Auctores patristici et scholastici in lucem collocant quod coniuges per matrimonium "unus spiritus" quoque fiunt, per "unionem animorum" (cf. F.E. Adami: "Precisazioni in tema di consenso matrimoniale nel pensiero patristico": Il Diritto Ecclesiastico 76 (1965), 230ss). Hic denuo affirmare possumus quod "una caro" et "unus spiritus" in nimio contrastu ponenda non sunt. In utroque enim casu, agitur de expressionibus metaphoricis, ex eo quod realis unitas - corporum vel spirituum -non efficitur. Individualis identitas amitti non potest; duae personae - corpora et animae - intime coniungi, sed minime reduci ad unum, possunt.
8. Proinde, cum sexualitas coniugalis certissime aspectus spirituales simul ac aspectus corporales possidet, dicendum est quod corporale concubium inter virum et uxorem exprimit et attingit quandam unionem - sensu quidem auto-donationis ac alterius acceptationis - quae magis specifice matrimonialis est quam desiderium unionis quod in sphaera mere spirituali (proinde haud incarnata) manet. Est quoque verum quod actus coniugalis melius se praestat ad concretam analysim ac appretiationem iuridicam faciendam, quae difficile attingi potest quoad aspectus non-corporales illius sexualis auto-donationis.
9. Donatio ac acceptatio maritalis. Hoc confirmatur a c. 1057, § 2. Consensus matrimonialis significat se tradere ac alterum accipere in coniugem, ad matrimonium constituendum. Huiusmodi traditio ac acceptatio evidenter comprehendit dimensionem corporalem uniuscuiusque coniugis, illam quoque quae physicae sexualitati peculiarissima est, potentiam nempe in patrem vel in matrem se convertendi. Si amare est praeprimis "velle alicui bonum" (Summa Th., I-II, q. 26, art. 4), unusquisque coniux singulare bonum confert alteri in matrimonio, participem eum faciens propriae potentiae procreativae; itidem unusquisque exceptionale testimonium praebet de illo singulari statu complementario-unitivo qui alteri in propria vita assignatur per acceptationem - in semetipso - ipsiusmet potentiae quam ille possidet (cf. decis. d. 11 aprilis 1988 coram infrascripto, nos. 8-11: RRD, vol. 80, pp. 215-216).
Talis donatio/acceptatio mutuae ac complementariae potentiae procreativae - scilicet, "bonum prolis", in proprio sensu procreativitatis ("proles in suis principiis") - essentialis est ut mutua auto-donatio sit authentice coniugalis, apta nempe pro constitutione veri matrimonii. Si unus aliave nupturiens positive excludit donum procreativitatis, insequitur quod consensus praestitus ad matrimonium constituendum inadaequatus est. Procreativitatem nempe excludens, quis reapse nec se donat, nec alteram partem accipit, in plena coniugali dimensione personae.
10. Temporanea exclusio boni prolis, invalidatne consensum? Recentior iurisprudentia N.F. communiter accipit quod mutua pactio ad effectivam procreationem in posterum tempus differendam, compatibilis esse potest cum vera plenaque commutatione iurium matrimonialium, ideoque consensum ex se non irritat (cfr. c. De Jorio, d. 22 iulii 1964: R.R.Dec. vol. 56, p. 643; c. Brennan, d. 19 februarii 1965: vol. 57, p. 170; c. Bejan, d. 10 novembris 1971: vol. 63, p. 857; c. Ewers, d. 8 maii 1971: vol. 63, p. 388; c. Giannecchini, d. 14 ianuarii 1982: vol 74, p. 6; c. Bruno, d. 28 octobris 1983: vol. 75, p. 540; c. Agustoni, d. 7 novembris 1986, n. 3; c. Stankiewicz, d. 28 februarii 1989: vol. 81, p. 165; c. Funghini, d. 17 aprilis 1991: vol. 83, p. 249, etc.).
"Quaestio exclusionis prolis 'ad tempus' attente consideranda est. Si haec temporanea exclusio ex communi consilio inter partes fit, nuptias non invalidat, quia adest "intentio prolis" (cf. Suppl., q. 49, art. 3), etiamsi actualizatio intentionis in posterum tempus relinquitur. Tale consilium non semper prudens erit pro ulteriori firmitate necnon felicitate consortii coniugalis; hoc non obstante - praesupposito usu mediorum quae licita sunt - in compluribus casibus potest correspondere illi "paternitati responsabili" quae in recentiori doctrina magisterii exponitur. Joannes Paulus II haud ita pridem scripsit quod procreatio "conscia" seu responsabilis exercetur a coniugibus qui "sese ostendunt vere ad vitam apertos, etiam ubi seriis de causis moralibusque praeceptis ipsi animum inducant ut ad certum vel ad incertum tempus alium filium non gignat" (Litt. Encycl. Evangelium Vitae, n. 97)..." (Sent. Taurinen. d. 15 decembris 1994, coram infrascripto, n. 11).
11. Facile esse non videtur normam generalem praebere pro morali vel iuridica appretiatione casus quo, matrimonio contracto cum bilaterali pactione procreationem prolis per nonnullos annos procrastinandi, unus coniux mentem mutat ac incipit insistere ad prolem habendam antequam plenum tempus elapsum sit.
12. Aliter est in casu unilateralis procrastinationis, momento quidem consensus, possibilitatis procreandi, factae sine consultatione, scientia vel acquiescentia alterius partis. Talis unilateralis intentio, si scopum habet iura alterius coarctare, simulationem irritantem certe constituit (cf. sent. d. 15 decembris 1994, loc. cit.).
13. Consensus simulatus - quando, non obstante externa specie acceptationis matrimonii in sua integritate, aliquod essentiale constitutivumque elementum vel proprietas plene ac deliberate in intentione nupturientis excluditur - inadaequatus est, uti patet, ad efficiendum verum matrimonium. "Simulans, dum verbis vel signis externe quidem prolatis se foedus matrimoniale accipere declarat, per internam intentionem aliquod essentiale foederis elementum respuit. Haec interior foederis recusatio significat quod ille se alteri parti in totali coniugali donatione revera tradere renuit. Simulans ad summum in partiali sexualitatis donatione consentit, ex eo quod vel perpetuitatem donationis vel eius unicitatem vel eius procreativitatem excludit. Huiusmodi tam contracta ac mutilata suiipsius donatio inefficax est ad matrimonium constituendum. Qui se alteri partialiter tradit, se illi matrimonialiter non tradit" (c. infrascripto. d. 12 decembris 1988, R.R.Dec., vol. 80, p. 737).
14. Gravitas simulationis sub duplici aspectu consideranda est: quoad societatem, atque quoad ipsas partes illius simulati foederis matrimonialis. Connubium vero res tantummodo privata numquam est. Comportat momentosas consequentias sociales (cfr. Gaudium et Spes, n. 52; Familiaris Consortio, nn. 43ss.); nupturientes igitur gravi obligatione coram societate astringuntur essentialem eius naturam observandi. Attamen adhuc gravior apparet violatio iurium quam simulatio implicat in casu singularis nupturientis qui nuptias revera contrahere vult. Si una ex partibus verum matrimonium desiderat ac intendit, dum altera vult quoddam "matrimonium" aliqua essentiali proprietate seu elemento orbatum, iustae expectationes primae partis evidentem violationem passae sunt cum gravi iniustitia ei inflicta. Hoc speciali modo verum est si simulatio ad aspectum procreativum matrimonii se refert. Nupturiens enim strictum ius habet quod altera pars aperta sit procreativis possibilitatibus eorum unionis. Penitus iniustum foret tolerare quod quis astrictus sit huiusmodi vinculo, quod fundamentaliter deficit in sua natura coniugali; nullum vero declarandum esset.
15. Positivus necnon praesens actus voluntatis. Cum de simulatione agatur, medulla quaestionis est realis mens nupturientis: utrum necne positivo actu voluntatis quendam essentialem aspectum auto-donationis coniugalis exclusisset. "Inter praesumptiones quibus semper usus N.A.O., consuevit invenire certitudinem moralem de elicito actu voluntatis positivo secum ferente irritum coniugium, potiorem locum obtinere debeant illae ad animi dispositionem nupturientis magis accedentes. Et quidem eo sensu ut in consilio praesumptis excludentis sive apud eiusdem confessionem, iudicialem vel a testibus relatam, sive ex analysi causae exclusionis - praesertim ex indole personae - , sive ex adiunctis discerni valeat an sese revera alteri tradidisset necne iniciendo coniugali foedere" (c. Serrano, d. 6 decembris 1988: R.R.Dec., vol. 80, p. 724).
16. In eo quod ad hypotheticam exclusionem "boni" matrimonii attinet, omnino oportet adaequatas distinctiones prae oculis habere. Quoad "bonum prolis", ex. gr., duae hypotheses valde diversae notandae sunt. Una - ex qua eruitur intentio abusiva et immoralis, minime autem irritans - est: per praesentem consensum, concedo alteri parti ius in meam potentiam procreativam, etiamsi mihi propono id in futuro tempore coarctare vel excludere, vel eo abuti, si certi eventus accidant. E contra, sequens intentio irritans esset: hic et nunc alteri parti ius non do; atque illud tempore futuro concedam tantum si res bene cedant. Haec postrema hypothesis realem ac praesentem exclusionem implicat.
17. Simulationis probatio. Ut de exclusione iuridice constet, sequentia elementa haberi debent: a) simulationis confessio, facta tempore non suspecto, b) simulationis explicatio, desumpta ex causis tum simulandi tum contrahendi, debita ratione habita adiunctorum simulantis; c) simulationis confirmatio, proveniens ex circumstantiis antecedentibus, concomitantibus et subsequentibus, ac testibus fide dignis aut documentis fidem facientibus demonstrata (cf. c. Pinto, d. 9 aprilis 1973: R.R.Dec., vol. 65, p. 361).
18. Etiamsi adsit praetensi simulantis confessio, patet quod vis ei tribuenda diminuitur, si ex aliis fontibus non corroboretur; speciali vero modo si ab alia parte contradicatur. Simul vero, munus iudicis est ponderare omnia ea quae in apparenti contradictione stant: sive inter testimonia a testibus allata, sive inter ea quae ab una parte asseruntur ac ab alia negantur, sive inter diversas affirmationes eiusdem partis. Aliquando ea quae sicuti incohaerentiae apparent, attentiori examini subiecta, plausibilem explicationem invenire possunt in peculiaribus notis indolis personae, eius difficultatibus ad se exprimendum, etc. Sensus medullaris quaerendus est, ad videndum utrum eae quae videntur esse contradictiones, profundiori analysi reconciliari possint. Credibilitas vel sinceritas partium testiumve momentum utique habent; et litterae testimoniales iuvamen ad rem afferre possunt. Attamen praeprimis per adaequatam ponderationem Actorum iudex ad definitivas conclusiones pervenire debet.