2.Canon 1095, 2° statuit: "Sunt incapaces matrimonii contrahendi: qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda".
Quaevis persona laborat mendis personalitatis, non aliter ac quodvis consortium coniugale problematibus insignitur. In praesenti casu, Defensor Vinculi in prima instantia scribit: "It is unclear from present evidence whether these problems [scil. matrimonii] were due to inherent personality defects in the Respondent or as a reaction to the interaction of two personalities in the marriage" (I, 42). Attamen, deficientiae vel mendae personalitatis incapacitatem pro matrimonio per se non probant. Est vero principium elementale in doctrina et iurisprudentia quod incapacitas consensualis in aliqua gravi anomalia psychica radicetur oportet. "Per il canonista deve rimanere chiaro il principio che solo la incapacità, e non già la difficoltà a prestare il consenso... rende nullo il matrimonio... Una vera incapacità è ipotizzabile solo in presenza di una seria forma di anomalia che, comunque si voglia definire, deve intaccare sostanzialmente la capacità di intendere e/o di volere del contraente" (AAS 79 (1987) 1457).
3.Nec ex facto quod mendae nupturientis sint plurimae, fundamentum pro declaratione incapacitatis consensualis eruitur. Gravitas enim psychicae perturbationis non demonstratur per simplicem accumulationem mendarum. Adprobare igitur non possumus opinionem Iudicum secundi gradus in causa coram nobis cum - censurantes sententiam primae instantiae quia "it appears to make too little of the Respondent's shortcomings" - concludunt: "We considered that the evidence of his accumulated personality deficiencies rates him juridically incapable of fulfilling the essential obligations of marriage, generally, and in particular with Pauline" (II, 16).
4.In sententia Tribunalis Appellationis legitur: "Laziness would rarely be a factor that could be proved conclusively as sufficient to establish nullity... But it does feature prominently in this case" (ib., 15). Nisi adfuissent elementa sufficientia ad aliquam causam sub c. 1098 iudicandam, numquam sane vidimus pigritiam posse esse nullitatis motivum.
5.Iudices secundae instantiae asserunt: "This all added up to the fact that John made a very inadequate partner, and Pauline's requirements were not met by John at any level" (ib., 16). Norma ad applicandum c. 1095, 2° vel 3° minime est invenienda in peculiaribus "requisitis" vel subiectivis necessitatibus alterutrius partis, sed in obiectivis requisitis vel obligationibus quae matrimonio uti tali essentialia sunt. Patet quod duae species requisitorum non necessarie coincidunt.
6.Enuresis est defectus qui haud dubie consortium vitae coniugalis perturbare potest; considerari tamen nequit elementum relevans nec sub secundo nec sub tertio commate can. 1095; cf. c. Doran, d. 14 februarii 1991: vol. 83, p. 93; c. Stankiewicz, d. 25 februarii 1993, Dublinen, n. 25.