Sententia d. 14 decembris 1995, coram Burke

            2.Breviter perpendere possumus quaedam verba - centralia quidem affirmativae sententiae primi gradus - , in causa hodie coram nobis: "we see that we have two people going into marriage lacking an appropriate understanding of marriage and consequently incapable of assuming its responsibilities" (Acta, 70). Praecisione facta a possibili confusione, inter commata secunda ac tertia can. 1095, quae his verbis verisimiliter subiacent, animadvertere debemus quod locutio "lacking an appropriate understanding of marriage", inadaequata est ad referendum illum gravem defectum discretionis iudicii quoad iura/officia matrimonialia essentialia, qui incapacitatem consensualem sub can. 1095, 2° provocare potest. In propatulo est, ex manifesta redactione canonis, quod consensualis incapacitas declarari non potest nisi duo requisita fundamentalia adimpleantur: "ad nullitatem matrimonii probandam iuxta hanc normam, duo praesertim stabilienda sunt: a) gravitas abnormis defectus discretionis; b) essentialitas coniugalium obligationum quarum appretiationem haec abnormis conditio impedivit" (decis. d. 7 novembris 1991, coram infrascripto: RRD, vol. 83, p. 707).

            3.Est adhuc alia affirmatio primae sententiae in qua immorari oportet. "In the marriage the petitioner was very dependent on the respondent thus displaying a lack of maturity. Her manner caused the respondent to feel confined and unable to be free to be himself. She looked after his physical needs well but did not respond well on an emotional level. This lack of emotional response on both parties prevented any kind of deep sharing, communication, or in-depth growth in love" (Acta, 71). Quidquid sit de possibili relevantia eorum quae hic affirmantur ad tertium commata c. 1095, irrelevans est ad scopum commatis secundi ipsius canonis. Praeterea, admittenda non videtur esse presuppositio quod simplex factum harmoniae coniugalis non adeptae, incapacitatem pro consecutione huiusmodi harmoniae probet; nec est acceptabile postulare effectivam consecutionem determinati gradus integrationis vel interactionis affectivae inter partes, sicut essentiale officium vitae coniugalis. Patentes sunt difficultates ad specificandum qualis esset ille determinatus gradus, vel quomodo ecclesiasticum tribunal eum mensurari posset.

            4.Quasdam observationes iam in alio loco scripsimus circa hypothesim "iuxta quam psychica vel psychologica conditio «dependentiae» potest indicare incapacitatem ad consensum maritalem praebendum. Nonnulli psychologi, theorias insequentes quae autonomiam vel «auto-sufficientiam» proponunt sicut requisitum omnino necessarium pro maturitate humana, sustinent quod independentia erga compartem constituit essentialem aspectum discretionis iudicii, vel immo essentialem obligationem relationis coniugalis. Hoc plane inacceptabile esse videtur intra terminos anthropologiae christianae quae, notione «mutui adiutorii» in matrimonio prae oculis habita, potius postulat capacitatem in nupturientibus pro reciproca dependentia, seu «inter-dependentia». Concesso quod aliquis psychologus potest negativo quidem modo considerare tendentiam ad unilateralem dependentiam, estne iurisperitus promptus ad sustinendum huiusmodi condicionem considerari posse, in iustitia, tamquam condicionem qua quis ad unionem coniugalem efformandum incapax reddatur? Maritus vel uxor cuius compars hanc perturbationem patitur, verisimiliter vellet alteram partem magis independentem sese exhibere; alii vero poterunt se profiteri felices compartem submissum habere. In primo casu, agnoscere licet quod defectus aliquomodo consortium coniugale difficilius reddit. Attamen sub qua ratione anthropologica vel iuridica licet affirmare quod incapacitatem consensualem provocare debet?" (decis. in una Dublinen. d. 3 martii 1994, n. 17.).