Sententia d. 2 maii 1991, coram Burke

            2. - In iure. - S. Bonaventura docet: «In matrimonio est aliquid permanens, et hoc est vinculum, per quod ligatur vir et mulier, quantumcumque exterius separentur» (Sent. Lib. IV, d. 27, art. 1, q. 1).

            Matrimoniale vinculum est natura sua perpetuum. Si nupturiens, consensum praestans, hanc vinculi perpetuitatem non acceptet, patet eum matrimonio non consentire. Consensus eius est invalidus, inefficax nempe ad matrimonium constituendum.

            3. - Alius indubie est casus si agitur de nupturiente qui naturam permanentem vinculi utique acceptat, qui tamen iam intendit, certis in adiunctis, obligationem ex hoc vinculo promanantem contemnere, se a coniuge separare, atque (si lex civilis id permittat) alteram unionem contrahere quae, etsi suis oculis invalida ac immoralis sit, ante legem reipublicae «legalis» foret. Talis persona naturam indissolubilem vinculi non excludit, sibi tantum proponens violare illas obligationes morales quae ipsa inducit.

            «Si agitur de eo qui matrimonium esse indissolubile plane scit, distinguatur oportet voluntas, qua coarctatur consensus matrimonialis in celebratione matrimonii canonici, a voluntate discedendi a proprio coniuge, divortium civile persequendi atque ad novas nuptias ritu civili convolandi; quo in casu, voluntas divortium civile instaurandi, manente vinculo sacro, refunditur in meram voluntatem discedendi a coniuge» (coram Bonet, diei 10 maii 1954: ARRT Dec., vol. 46, p. 388).

            4. - Propositum igitur solvendi coniugium non est confundendum cum mero proposito convictum coniugalem non in omnem vitam, sed ad tempus tantum, servandum. Aliud est obligationem non assumere; aliud sibi proponere assumptam obligationem, in determinatis circumstantiis, non servare. Accurate ergo oportet distinguere inter personam quae vinculum matrimoniale utpote indissolubile non acceptat, ac illam quae utique id acceptat uti indissolubile sed intendit, si hoc sibi conveniens appareat, obligationem quae exinde profluit violare. Consensus vero matrimonialis vitiatur non per intentionem violandi obligationes quae ex aliqua essentiali matrimonii proprietate derivantur, sed per ipsius proprietatis positivam exclusionem.

            5. - Duae mentalitates omnino diversae hic operantur. Mens una ex 293 parte est: «Ego te accipio in veram uxorem vel verum maritum. Attamen te derelinquam si res male accidant at, si lex civilis id permittit, novum "matrimonium" contraham, etiamsi sciam quod id, coram Deo et coram propria conscientia, matrimonium revera non erit». Alia ex parte mens est: «Non te accipio sicut veram uxorem vel verum maritum, sed tantum sicut sociam sociumve temporaneum ac conditionatum - quamvis intellego hoc esse contra naturam veri matrimonii, vel saltem contra obligationes quas, per verba consensus, adiuratas assumo». In priori casu, praesens nupturientis intentio est verum matrimonium contrahere, etiamsi eam comitetur dispositio immoraliter in futuro agendi. In altero casu, praesens eius intentio est invalidum contractum matrimonialem inire.

            6. - Doctrina S. Thomae - «matrimonium nunquam invenitur sine inseparabilitate» (Suppl., q. 49, art. 3) - ad eandem conclusionem ducit. Qui «matrimonium» solubile cum vinculo tantum temporaneo accipit, nullum revera matrimonium contrahit. Diversum tamen est si matrimonium iuxta suam naturam indissolubilem accipit, etsi cum proposito, certis in adiunctis, recurrendi ad dispositiones legis civilis quae ei permittunt vinculum «rumpere» in eius effectibus civilibus, ita ut «matrimonium» iterum civiliter contrahere possit. In momento rupturae, uti patet, moralem ac coniugalem obligationem fidelitatis violaret. Tempore tamen consensus, indissolubilitatem non exclusisset, et nullum declarari matrimonium eius sub capite exclusionis boni sacramenti non liceret (forse tamen nullitas probari poterit ob exclusum bonum fidei; quare, in casibus quorum factispecies ei quam nunc perpendimus correspondeat, videretur quod declaratio nullitatis ob exclusionem boni fidei, minime autem ob exclusionem boni sacramenti, petenda esset).

            Itaque cum legitur, «invalide contrahit qui divortium uti aiunt civile sibi petendum reservat» (ARRT Dec., vol. XXXII [1940] p. 94), dicendum est hanc opinionem in superficie quaestionis remanere. Bonet, in sententia nuper citata, accuratius sese expressit: «Utique, ex eo quod quis sibi reservavit facultatem petendi divortium civile, argumentum erui potest de coarctato consensu, sed res singillatim, attentis omnibus adiunctis, est perpendenda» (ARRT Dec., vol. XLVI, ib.).

            7. - «Non enim [simulantes] volunt disrumpere tantum vitae consortium seu communis vitae consuetudinem, integro [manente] vinculo, sed vinculum ipsum dissolvere, quantum ex ipsis est» (coram Grazioli, diei 16 februarii 1932: ARRT Dec., vol. XXIV, p. 68). Vinculum ipsum dissolvere, quantum ex ipsis est: ecce praecisa intentio quam veri simulatores in mente necessario habent. Propositum eorum non est moralem tantum, immo vel legalem, vinculi vim violare, sed vinculum ipsum efficere irritum, finem ipsi eius exsistentiae imponere.

            8. - «Intentio et expressio "libertatem recuperandi" si connubium minus prospere eveniat, solutionem vinculi non necessario significat» (decis. Mediolanen., coram Raad, 26 ian. 1978, n.5). «Constare vero debet simulantem intendisse se liberare a vinculo ipso ita ut possit transire ad alias nuptias, quin mera intentio separationis sufficiat» 294 (decis. coram Pinto, 19 martii 1978: cf. ARRT Dec., vol. LXXIII, p. 202).Vel, uti in decisione diei 11 octobris 1969, coram Ewers, legimus: «Perpetuitatem vero excludit contrahens qui sibi servat ius, etsi hypothetice, solvendi vinculum et plenam libertatem recuperandi» (ARRT Dec., vol. LXI, p. 942). Equidem; propositum simulantis necessarie est vinculum solvere, ac conditionem plenae libertatis recuperare; libertas plena, in contextu, alia esse non potest nisi libertas validum matrimonium contrahendi, quasi nullo praevio vinculo alligatus fuerit.Pro eo qui credit in naturali veritate principii indissolubilitatis, plena libertas ad matrimonium valide contrahendum post mortem tantum coniugis recuperari potest. Secus huiusmodi libertas retineri potest si quis ad consensum simulandum per indissolubilitatis exclusionem paratus est, ita invalidum matrimonium iniens.

            9. - Notare adhuc possumus ideam vinculum coniugale esse ad vitam, menti humanae naturaliter se praesentare. Non ergo accuratum est loqui de indissolubilitate sicut principium «catholicum»; est enim naturalis legis principium quod, utique ut difficile, sed etiam sicut verum, iustum ac potens, omnibus consulte super re cogitantibus, apparet. Propterea, si quis in sacramentalitate vel «matrimonio catholico» non credit, ex hoc mero facto probatio minime eruitur eum indissolubilitatem exclusisse. Homo naturalem matrimonii intelligentiam habet; haec vero intelligentia in verbis matrimonialis consensus apparet, quae ex regula exprimunt naturalem humanam convictionem quod coniugalis donatio debet esse totalis, etiam in terminis temporalibus. «Sexualitas modo vere humano expletur tantummodo, si est pars complens amoris, quo vir et femina sese totos mutuo usque ad mortem obstringunt. Tota physica corporum donatio mendacium esset, nisi signum fructusque esset totius donationis personalis, in qua universa persona, etiam secundum temporalem rationem, praesens adest: si enim aliquid homo sibi retineret vel facultatem aliud postea statuendi, iam idcirco se non totum donaret» (Ioannes Paulus II, Adhort. Apost. «Familiaris Consortio»: AAS 74 [1982] 92).

            10. - Divortium, quod hoc saeculo ineunte in multis nationibus non admittebatur, nunc in fere omnibus systematibus civilibus legale, declaratum est. Quamquam verum est civilem legem in valoribus civium moralibus gradatim incidere posse, equidem patet quod personales ac intimae convictiones uniuscuiusque nec, modo automatico nec facile sequuntur mutationes in lege civili. Valores principales ac normae, quae a lege naturali proponuntur, nimis profunde in cordibus scripta sunt (cf. Rom 2, 15) ne positivae leges facile eis superscribantur. Unusquisque in sua conscientia scit non omne quod legale est, morale esse. In eis quae in natura humana radicantur, nemo intimas suas convictiones ab externis tantum fontibus haurit.

            11. - Hodierna civilis lex fere ubicumque «permissiva» est, eo sensu quod divortium permittit ac subsequens «matrimonium», uti civiliter validum, agnoscit. Catholici, non secus atque alii cives, conscii sunt se ex his legis civilis dispositionibus proprium «commodum» trahere posse, si velint. Qui paratus est ad sic agendum, 295 animum obiective immoralem exhibet; hoc tamen indissolubilitatis exclusionem per se non demonstrat.

            Cum unusquisque hodie plenam libertatem - intra ambitum lege civili determinatum - ad novum matrimonium, vita coniugis perdurante, contrahendum habeat, nulla specialis intentio requiritur ad hanc libertatem «retinendam»; etenim semper praesto est. Cum ergo sermo sit de illa libertate quam, in canonica iurisprudentia, simulator retinere vult, patet quod agitur de libertate - in suo proprio foro interno - ad novam unionem ineundam; ac, ad huiusmodi libertatem retinendam, ille consulto eligit primam unionem quae solubilis sit, non tantum secundum legem civilem, sed in seipsa.

            12. - In grave scelus incurrit qui simulat matrimonialem consensum, interne contradicens iis quae externe solemniter declarat. Praeterea, pro iis omnibus qui possident aliquam formationem christianam, vel in minimo gradu (quam saltem in prae-matrimoniali instructione acquirere possunt), simulatio secum fert grave peccatum commissum ab eo qui invalidum matrimonium scienter init, qui scilicet immoralem sexualem relationem deliberate inchoat.

            13. - Qui profunde dubitat de futuro exitu matrimonii quod initurus est, ac «effugium» sibi tutum servare vult, duas possibilitates habet. Una est mentiri ac simulare in momento consensus, sic invalidum matrimonium immediate iniens. Perspecta autem gravitate huius agendi modi, complures verosimiliter praeoptant alteram possibilitatem, validum nempe matrimonium contrahere, cum immorali proposito, si id in peius vertat, convictum coniugalem frangendi, se a coniuge separandi, ac cum tertia parte civiliter uniendi. Cum eligendum sit inter certitudinem matrimonium invalidum in praesenti ineundi, ac hypothesim sic faciendi in futuro, multi hanc possibilitatem super illam certitudinem praeferent. Qui in casu concreto sic eligit, nullum positivum actum exclusionis boni sacramenti in momento consensus facit.

            «Lex quae favet divortio per se parum favet intentioni positivae contra bonum sacramenti. Nupturientes enim quiescunt plerumque in lege quae ipsis extremum aufugium, etsi iniquum, recuperandae libertatis servat, si res male cesserunt. Huiusmodi cogitandi modus vero sphaeram erroris haud praetergreditur consensumque non afficit» (coram Agustoni, diei 27 maii 1980: ARRT Dec., vol. LXXII, p. 391).

            14. - Sunt personae - catholici vel minus - quae principia divortio favorabilia in tempore prae-nuptiali professae sunt. Etiamsi demonstretur in casu quod haec principia radicato errore ideologico correspondebant (et hoc demonstrare omnino oportet), non consequitur personam, matrimonialem consensum praebentem, cum sponso quem elegit solubili tantum vinculo se unire positive voluisse. Cum radicata erroris qualitas, tum eius translatio in positivum voluntatis actum reapse consensui praestito applicatum, probentur oportet; quae probatio facilis non est.

            15. - Officium quod ad Tribunal spectat in causis matrimonialibus minime est probationem exigere matrimonium in casu esse validum (generalis etenim praesumptio exstat pro valore matrimonii - cf. can 296 1060 - quae tantum contrariae probationi cedere debet), sed perpendere utrum ex Actis, cum cogenti evidentia, moralem certitudinem quoad eius invaliditatem haurire possit. Secus, inconcussa manet validitatis praesumptio, ac Tribunal eam servare debet.

            16. - Magnum est discrimen inter sphaeram iudicialem ac illam oecumenicam. Principia quae iurisprudentiam temperant, ab eo quod oecumenismo expedire forse videtur minime haurire oportet, sed a theologia. Constans theologica doctrina catholica est: matrimonium inter duos protestantes vere baptizatos, etiam si in matrimonii sacramentalitate non credant, reapse est sacramentum. Hoc indubie enumerandum est inter difficultates quae obici debent contra recentem opinionem iuxta quam, ad valide consentiendum, fides explicita in sacramentali natura matrimonii ac positiva huius sacramentalitatis acceptatio requiruntur. Haec opinio, quae videtur esse sine fulcimento in traditione theologica ac in doctrina magisterii, ad consequentias oecumenicas valde negativas etiam duceret; etenim, si acceptata fuerit, omnia matrimonia a fratribus separatis contracta, immo forse et omnia matrimonia mixta, invalida coram Catholica Ecclesia tenenda essent.