2. "Vir ante decimum sextum aetatis annum completum, mulier ante decimum quartum item completum, matrimonium validum inire non possunt" (1083 § 1). Uti patet, ratio huius normae reponenda non est in physica capacitate generandi, quam quis citius attingere potest, sed in praesumptione quod sufficiens maturitas mentis ac voluntatis, ad coniugalem sui dispositionem faciendam, deest praedictam aetatem nondum habentibus. Proinde ex canone oritur quaedam praesumptio iuxta quam qui eam aetatem attingerit, necessariam maturitatem psychicam, ad matrimonium valide contrahendum, possidet.
Attamen haec ultima praesumptio contrariae probationi cedit. Quo iuniores sunt partes contrahentes, eo verosimilius incapacitas consensualis ad normam c. 1095, 2 probari potest. E converso, quo maiores iidem sunt, eo magis praesumptio capacitatis ex regula confirmatur. Meminisse oportet legislationem et civilem et canonicam thesim generatim acceptavisse homines hodierni temporis citius maturare, vel saltem eis praecociore aetate fas esse exercere iura naturalia, humana quidem ac civilia, inter quae ius matrimonium contrahendi locum maximi momenti indubie habet (cfr. in una Limericien. coram infrascripto, diei 2 decembris 1987, n. 6).
3. Tempus erat quum praesentia cuiusvis anomaliae psychicae utpote aliquid omnino exceptionale - immo et opprobriosum - considerabatur. Hodiernis diebus acceptatur potius quod invaletudines psychicae sunt quasi ita communes sicut illae physicae atque, pari modo, possunt praesentes esse in gradu levi, moderato vel gravi. Ista comprehensio re vera nova non est pro anthropologia christiana, quae tenet, uti fundamentalem visionem hominis ex doctrina peccati originalis necessario procedentem, quod unusquisque aliquam perturbationem seu defectum integrationis personalitatis patitur. Christianus igitur affirmat neminem exstare qui sit perfecte "normalis", eo nempe sensu quod a norma idealis harmoniae inter facultates psychicas regnantis aliquantulum non declinet. Quod reflexione verificatur. Estne una sola persona quae vitam suam peragat quin experimentatur id quod recte dici potest personalitatis perturbatio, quantumvis levis, quae se manifestat in quodam nervosismo vel excessiva anxietate, in aliqua modica depressione, in quadam idea obsessiva? Talia tempora psychicae tensionis decisiones electionesque personales absdubio afficiunt, cum et claritatem comprehensionis intellectivae confundant et voluntatem debilitent, vel eam in unam electionem prae aliis impellant. Christiana tamen anthropologia docet personam, his quoque in adiunctis, fundamentalem libertatem retinere, intra acceptabilis quidem humanae normalitatis limites. Gravis tantum pathologica conditio adeo libertatem auferre potest, ut decisio sub eius influxu facta personae propria iam non considerari possit.
4. De anomaliis psychicis, in quantum consensum matrimonialem irritare queunt, in can. 1095 agitur. Matrimonii enim contrahendi incapaces sunt: "qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda" (c. 1095, n. 2); "qui ob causas naturae psychicae obligationes matrimonii essentiales assumere non valent" (c. 1095, n. 3).
Allocutionibus annis 1987 ac 1988 ad Romanam Rotam habitis, Summus Pontifex confirmavit quod incapacitas consensualis, sive sub n. 2 sive sub n. 3 can. 1095, oriri tantum potest ex gravi psychopathologia seu anomalia psychica. "Una vera incapacità è ipotizzabile solo in presenza di una seria forma di anomalia che, comunque si voglia definire, deve intaccare sostanzialmente la capacità di intendere e/o di volere del contraente" (Joannes Paulus II: Allocutio, die 5 februarii 1987: AAS, vol. 79, 1457).
5. Haud dubium est modernam scientiam psychiatricam praecipuos progressus in agro pharmaco-therapeutico attigisse. Cur determinata composita chimica status anxietatis vel tensionis mentalis, exempli gratia, vel etiam insomniae vel depressionis, mitigare possint, est quaestio quae investigationem medicam logice occupat et occupabit. Utcumque, factum huiusmodi mitigationis evidentissimum est. Plurimae personae quae hodie in s.d. «valium» allevamentum inveniunt, sicut morbidae in sensu medico probabiliter non sunt considerandae; attamen patet quoque quod, sub aspectu psychico, nequidem ipsae personae omnino ac plenissime sanae dici queunt. Asserendum est quod, in huiuscemodi casibus, agitur de personis quae tensionibus vitae normaliter subiectae sunt; de personis scilicet quae lenem vel moderatam deviationem a "norma" perfecti equilibrii vel valetudinis psychicae ostendunt.
6. Psychicae difficultates post-matrimoniales - ex. gr. depressio quae forse ad conamen suicidii ducit - possunt esse simpliciter consequentia mali exitus vitae coniugalis. Nullius autem momenti sunt ad incapacitatem consensualem probandam, nisi praeter omne dubium probari possit eas provenisse ex quadam gravi prae-matrimoniali psychica conditione quae consensum irritaverit.
7. Discretio sub c. 1095, 2, ad essentialia iura et officia matrimonialia refertur. Sustineri non posse videtur argumentum iuxta quod quis invalidantem defectum discretionis iudicii monstrat si in matrimonio cum persona aegrota vel imminuta contrahendo consentit. Verum equidem est quod haec aegritudo vel imminutio onera specialia imponet; pars tamen discretionis est - discretio nempe naturae vel amoris - paratum se monstrare ad illa onera sustinenda. "E' proprio del cuore umano accettare esigenze, perfino difficili, in nome dell'amore per un ideale e soprattutto in nome dell'amore verso la persona" (Insegnamenti di Giovanni Paolo II, V, 1 (1982), p. 1344). Si matrimonium inire cum persona aegrota, pro signo gravis immaturitatis iudicii semper tenendum sit, nonne per hoc nimis prioritas datur "prudentiae carnis" super "prudentiam cordis", atque (id quod magis importat) nonne ipsius amoris humani intimissimi processus in discrimine ponuntur?
8. Simili ratione inacceptabilis est thesis iuxta quam ille qui "idealisticam" dispositionem dandi habet, quin consideret utrum pari modo recepturus sit, invalidantem discretionis iudicii defectum ostendit. Pars humanae naturae ac amoris praecise est idealisticam tum matrimonii cum electi coniugis visionem tenere. Hoc interpretari velle in terminis invalidantis defectus discretionis, cynismum re vera saperet. Sic id quod normale est, intra psychologiam sponsalis amoris, in factorem incapacitantem pro efficaci sponsi electione quis converteret!
9. Illud "se alteri tradere", quod matrimonialem consensum insignit (cfr. c. 1057, § 2), suffragatur vocatione coniugali ad alterum coniugem in auto-donatione ac auto-oblivione amandum. Heic notari oportet damnum quod relationi maritali infligere possunt illi consiliarii in re matrimoniali ("marriage counselors"), qui imbuti sunt ideis quarumdam scholarum psychologicarum nostri temporis, iuxta quas persona humana per quandam auto-assertionem "se realizat", quaeque visionem secularizatam matrimonialis relationis proponunt utpote equilibrium inter relativa personalia alterutrius coniugis iura, in atmosphera auto-assertionis uniuscuiusque. Haec est antithesis illius evangelicae comprehensionis quae tenet quod se realizare tantum potest ille qui immemor incuratusque sit sui (qui suam vitam perdet, salvam eam faciet...), proindeque coniugalem relationem in terminis auto-donationis esentialiter percipit. Sicut docet Concilium Oecumenicum Vaticanum II: "Talis amor, humana et simul divina consocians, coniuges ad liberum et mutuum suiipsius donum conducit..." (Gaudium et spes, n. 49).
10. Hoc non obstante, inveniuntur consiliarii in re matrimoniali (quorum nonnulli pro institutionibus catholicis laborant) qui in psychologia ac anthropologia christianis deficientes sunt, quique in "auto-assertione", sicut norma pro coniugali communione, immo (quod ad admirationem adhuc magis provocat) sicut remedium pro problematibus inter coniuges ortis, instant. Longe absunt a veritate rerum; nam hodierna tendentia erga auto-assertionem antithesis est authentici amoris, deditionis ac oblationis suiipsius; proindeque inter principaliores inimicos exitus ac felicitatis coniugii exstat.
11. Hic distinguere licet. Si dicendum sit nimiam sollicitudinem propria iura asserendi signum immaturitatis ac egoismi esse, cura "asserendi" proprias obligationes signum animi non minus maturi quam generosi est. Sic proponi potest notio auto-assertionis quae non est nec humanis relationibus inimica, nec amoris ac amicitiae destructiva. Propterea, inter terminos christianae anthropologiae, una tantum in matrimonio auto-assertio acceptabilis esse videtur: cura nempe mariti suam masculinitatem, praesertim vero suas obligationes masculinas, asserendi; pariterque, in casu uxoris, suam femininitatem femineasque obligationes asserendi. Hoc quidem modo illa "auto-assertio" ex utraque parte complementaria fit, minime quidem reciproce destructiva.
12. Bonus exitus communitatis coniugalis pendet ab harmonia inter duas personas quae ad invicem stant non sicut amici vel consocii, sed uti coniuges, quod duas personas diversi sexus necessario significat. Cum vir se asserit uti maritum ac patrem, mulier vero uti uxorem ac matrem, tunc consortium coniugale ac familiare potest ostendere illam dynamicam sanamque complementarietatem quae et coniuges et filios ad crescendum in plena maturitate tantopere adiuvat. Maritus et uxor, quoad iura necnon dignitatem personalem, revera aequales sunt; specificum tamen uniuscuiusque munus, praecise quia complementare, idem non est. De consortio vero heterosexuali agitur; ac matrimonia quae meliores exitus prae se ferunt, ea generatim sunt in quibus maritus indolem ostendit plane masculinam, uxor vero indolem plane femininam.