Sententia d. 18 iulii 1991, coram Burke

2.         Canon 1095, 2 statuit: "Sunt incapaces matrimonii contrahendi... qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda".

3.         Matrimonium est communis aspiratio atque vocatio partis quam maximae humani generis. Datur vero naturale ius ad connubium, quod Ecclesia semper inter inviolabilia iura humana collocavit defenditque. Consequitur quod, si de persona adulta agatur, esse incapax matrimonio consentiendi quandam circumstantiam atque mendam extraordinariam repraesentat, quae necessarie correspondere debet alicui extraordinario defectui in physica vel psychica personae indole.

            In allocutionibus Rotae Romanae annis 1987 ac 1988 habitis, S.P. Joannes Paulus II de incapacitate consensuali sub c. 1095 tractavit. Nullum discrimen inter n. 2 ac n. 3 canonis faciens, institit quod incapacitas provenire debet a gravi anomalia quae spirituales hominis facultates - sive intellectum sive voluntatem - afficiat. Verba Summi Pontificis nullum dubium relinquunt quod, praecisione facta a classificationibus technicis vel medicis, solummodo seria turbatio vel pathologia humanae «psyche» potest consensum invalidare. "Una vera incapacità è ipotizzabile solo in presenza di una seria forma di anomalia che, comunque si voglia definire, deve intaccare sostanzialmente la capacità di intendere e/o di volere del contraente" (AAS 79 (1987) 1457); "solo le forme più gravi di psicopatologia arrivano ad intaccare la libertà sostanziale della persona" (AAS 80 (1988) 1182). Uti patet, authentica interpretatio hic habetur, quae orientationem necessariam ac obligatoriam pro omnibus Tribunalibus in re maximi momenti praebet.

4.         Sequitur exinde quod petitio declarationis nullitatis, in c. 1095 innixa, ne acceptari quidem debet a Tribunalibus nisi allegata possint correspondere alicui gravi anomaliae psychicae, praesenti in momento consensus ("Una vera incapacità è ipotizzabile solo...). Si nulla exstat prae- (vel etiam post-) matrimonialis historia medica circa concretam psychopathologiam, si nulla est denuntiatio gravis deordinationis psychicae, si libellus loquitur tantummodo de simplici "immaturitate" vel de communibus indolis vitiositatibus, etc., tunc Tribunal, animadvertens quod nullus "fumus" pro libello exstat, eum respingere debet.

5.         In huiusmodi causis iudicandis, Tribunalia attendere debent ad probationem exsistentiae cuiusdam psychopathologiae eiusque gravitatis incapacitantis, potius quam ad terminologiam medicam adhibitam ad symptomata eius describendam (haec terminologia, uti bene notum est, constantes modificationes subit). Hoc patet ex verbis Summi Pontificis cum insistit in necessitate praesentiae "di una seria forma di anomalia, comunque si voglia definire..."

6.         Possibilis alicuius gravis pathologiae praesentia est primum criterion quod vim apud Iudicem habet, cum ille decernere debeat utrum opera periti - psychiatrici vel psychologici - utatur annon. Canon 1680 statuit: "In causis de impotentia vel de consensus defectu propter mentis morbum iudex unius periti vel plurium opera utatur, nisi ex adiunctis inutilis evidenter appareat". Quare, si hic canon cum relata Summi Pontificis authentica interpretatione confertur, peritus advocari debet tantummodo si exstant aliqua indicia de praesentia cuiusdam gravis morbi. Commentarium Societatis Iuris Canonici Statuum Foederatorum Americae, de hoc canone agens, animadvertit: "whenever a marriage case on one of those grounds [c. 1095] seems to involve a psychopathology or mental disorder (mentis morbus), the services of an expert are in order" (The Code of Canon Law. A Text and Commentary, 1985, p. 1013). Si rationabilia desunt indicia alicuius morbi, periti opera necessaria non est. Decisio in singulis casibus pertinet ad Iudicem.

7.         Quae hucusque sunt exposita sequentia principia practica firmare possunt:

            a) causa innixa in argumentis evidenter trivialibus acceptanda non est; Iudex libellum reiicere potest ac debet, si thesis allata videtur carere ullo fundamento (c. 1505, § 2, 4º);

            b) acceptari potest causa in argumentis aliquantulum insubstantialibus innixa; tractanda tamen erit, ex regula, sine necessitate peritiae (nisi ex subsequentibus testimoniis possibilitas alicuius gravis conditionis psychicae exsurgere videatur);

            c) causa quae prima facie indicat possibilem praesentiam, momento consensus, alicuius gravis anomaliae psychicae (quae causa, uti par est, acceptari debet), peritiam utique ex regula requirit;

            d) Sententia Affirmativa, incapacitatem consensualem respiciens, exigit peritiam quae eam suffragetur; quia decisio Affirmativa inniti debet in praesentia (medice quoque confirmata) anomaliae psychicae gravis;

            e) Sententia vero Negativa suffragium peritiae non requirit. Aliis verbis, decisio Negativa ferri potest etiam contra opinionem peritialem, dummodo Iudices concludant hanc opinionem componi non posse cum testimoniorum pondere quod ex ceteris Actis emergit.

8.         Quoad hoc posterum punctum, praetermittere non oportet esse integra Acta, ac non solam peritiam, quae probationem iuridicam praebere debent praesentiae (vel minus) cuiusdam gravis anomaliae psychicae causantis incapacitatem. Est vero competentia ac responsabilitas Iudicis perpendere Acta ad considerandum utrum confirment praesentiam anomaliae, quae sive intellectum sive voluntatem nupturientis substantialiter minaverat. Hoc facere essentia quidem est muneris quod Iudici committitur. Opiniones peritiales, si quae sint, considerari debent, iuxta normam c. 1579, sicut unum adhuc elementum - medice quidem qualificatum, iuridice tamen minime conclusivum - instructionis causae.

9.         In casu sub iudice, Sententiae affirmativae in prima ac in secunda instantia latae, non parum innituntur argumento quod invalidans defectus discretionis iudicii exhibetur per decisionem matrimonium contrahendi cum persona erga quam quis non habet amorem sensibilem seu affectivum; vel ex electione matrimonii ob motiva ab amore distincta. Inacceptabile autem est hoc argumentum.

            Quoad plerosque nupturientes, decisio matrimonium ineundi ex regula fit sub influxu fervidae affectivitatis. Aliis vero in casibus agitur de sereniore decisione cum quieta ponderatione facta. Rationabiliter quis potest sustinere quod haec decisio maiorem discretionem iudicii, et non minorem, quam illa exhibet (cfr. decis. coram infrascripto, in una Romana, diei 16 decembris 1987, nn. 4-6). Praeterea, decisio alteram personam uti verum coniugem acceptandi, in quantum appretiationem singularem erga eam demonstrat, semper pro actu amoris, sensu verissimo, teneri potest. Hunc tamen amorem non necessario comitari debet affectivitas sensibilis; ac si sic comitetur, nulla essentialis "discretio" ex hoc ei tribuere oportet.

10.       Motiva contrahendi perraro permittunt ut Iudices ad gravem discretionis iudicii defectum concludant. Cum de c. 1095 agitur, discretio examinari oportet cum referentia non ad motiva contrahendi, sed ad essentialia iura et officia ipsius matrimonii. Nulla defectus discretionis probatio oritur, exempli gratia, si demonstretur quod quis nuptias inivit praecipue ex desiderio prolem habendi. Revera inter principalia motiva matrimonium contrahendi enumeratur desiderium prolis, saltem paris momenti ac amor sensibilis vel sexualis. Immo, qui nuptias init ob profundum prolis desiderium, magis maturam ac discretam comprehensionem matrimonii generatim exhibet quam qui ex simplici amore "romantico" contrahit; quia ille verosimilius quam hic meditatus sit super exigentias obligationesque vitae matrimonialis.

11.       Etsi possibile est loqui de "discretione", eo sensu ut significetur prudens vel sagax electio compartis pro matrimonio, non est iste sensus vocabuli sicut in c. 1095 adhibetur. Nupturientes persaepe coniugis electionem faciunt quam alii insipientem considerant (quo non obstante, multa matrimonia sic contracta perbonum exitum habent); attamen, etiamsi huiusmodi electio oculis multorum imprudens videatur, hoc, sub aspectu iuridico, est irrelevans sicut index discretionis pro valido consensu requisitae. Invalidans defectus discretionis iudicii relationem habeat oportet, non cum persona uti consorte electa, sed (ut ipse canon specifice animadvertit) cum iuribus officiisque essentialibus ipsius matrimonii institutionis.

12.       Quod quis matrimonium ineat quin compartem plene cognoscat, est forsitan signum imprudentiae, minime autem invalidantis defectus discretionis. Obiectum talis defectus oportet semper esse unum ex iuribus/officiis quae matrimonio sunt essentialia, minime vero "auto-cognitio", vel cognitio alterius partis, vel adaequata praevisio exitus quem convictus coniugalis habere potest. Id quod unice interest, sub respectu legis canonicae, non est recta aestimatio personarum, sed sufficiens capacitas iudicium de essentialibus matrimonii iuribus vel officiis ferendi.

13.       Valde praestat in clara luce collocare quod testimonia (etsi voluminosa) de levibus indolis vitiositatibus, vel de cotidianis affectuum tensionibus, omnino imparia sunt ad sustinendam sententiam de gravi discretionis iudicii defectu. Id quod absolute requiritur est probatio cuiusdam gravis psychopathologiae. "Mera psychopathia, quae verus morbus non est, per se patientem incapacem eliciendi validum consensum matrimonialem non efficit" (c. Di Felice, diei 12 decembris 1970, SRRD, vol. 62, p. 1153). "Non quivis defectus aequilibrii vel maturitatis sufficit ad inducendam matrimonialis consensus nullitatem: istam inducere tantummodo valet defectus talis qui contrahentem efficiat incapacem liberae electionis vel adsumendi onera essentialia atque in specie tria connubii bona" (c. Pompedda, diei 3 iulii 1979, SRRD, vol. 71, p. 388).

14.       Instructio causae ad hunc scopum dirigitur ut, per quaestiones pertinentes ac per responsiones non minus concretas, colligantur testimonia, opiniones atque facta quae pro casu sub iudice relevantia sint. Insequitur quod instructio quae perperam perficitur, impedimentum est pro processu iustitiae. Civiles vero iudices generatim curant ut testes ad rem respondeant; nonnulli iudices ecclesiastici videntur potius viam testibus sternere ut ad libitum pervagentur. Si c. 1553 statuit quod "Iudicis est nimiam multitudinem testium refrenare", eiusdem pariter est refrenare excessivam loquacitatem, ex parte testium, vel simplices vagationes quae non sunt ad rem. Hoc non observans, deficienti instructioni favet. Dicendum vero est quod modus instructionis ab aliquibus Tribunalibus adhibitus ad hoc confert. Quaestiones testibus propositae relationem concretam cum specifico capite iuridico, de quo in casu, saepe non habent. Earum scopum potius esse videtur testes instimulare ad longe lateque discurrendum circa qualescumque aspectus personalis historiae partium: familiam, infantiam, educationem, ingenium, etc. Consequitur quod testes se (atque ipsos Iudices) perdunt in labyrintho circumstantiarum quae ad rem nihil conferunt.

15.       Quia causa hodie sub iudice irrelevans non est, obiter quoque notare possumus quod c. 1553 iudici permittit ut rationabilem limitem ponat numero testium quos partes advocare volunt. Canon minime facultatem ei tribuit seligendi inter depositiones iam factas, ad decidendum quaenam iudicialiter ponderandae ac in Actis includendae sint. Iudex, pro sua conscientia, plus vel minus fidem unicuique depositioni tribuet; sed onus ei est omnes ponderare, omnesque in Actis definitivis referre. Alioquin, Tribunal alicuius superioris instantiae impediretur ne omnia testimonia considerare posset.