Sententia d. 21 martii 1996, coram Burke

3.         Quoad gravem defectum discretionis iudicii. Canon 1095, 2° statuit: "Sunt incapaces matrimonii contrahendi ... qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda".

            Uti legimus in una recentiore coram Faltin: "Procul dubio, cum foedus matrimoniale sit contractus exsurgens ex partium consensu inter personas iure habiles legitime manifestato, quem nulla humana potestate suppleri valet, qui matrimonium inire cupiunt praediti esse debent sufficienti rationis usu atque pollere discretione iudicii matrimonio proportionata, i.e. capaces esse debent aestimandi modo adaequato ac proportionato iura et officia essentialia matrimonii" (Sent. d. 3 martii 1993, in una Cassovien., n. 8).

4.         Stabilitum vero est in iurisprudentia quod actus consensus valide elici potest tantum si debita proportio exstat inter facultates psychicas nupturientis et electionem, naturalem quidem sed exigentem, matrimonii. Si psychicae facultates adeo debilitatae sint ut necessaria proportionalitas inter eas ac actum eliciendum deficiat, persona iam non potest matrimonium valide contrahere. "Ad contractum ineundum, vero, non sufficit simpliciter usus rationis, sed necessaria est etiam discretio iudicii contractui ineundo proportionata" (c. Prior, d. 14 novembris 1919: RRD, vol. 11, p. 172). "Principium tamen certum est: Mens adeo debilitatur ut iam non possit persona valide contrahere matrimonium, si deficiat proportionalitas inter mentalem statum et actum eliciendum" (c. Lefebvre, d. 6 iulii 1967: vol. 59, p. 555)

5.         "Probatio gravis defectus discretionis iudicii assequenda est ex depositionibus partium ac testium fide dignorum, qui, facta ac circumstantias prae et post nuptiales significando, referre valent modum cogitandi atque agendi subiecti et pretiosa indicia suppeditare. Consilium insuper peritorum in arte psychiatrica et psychologica momenti est ad naturam, gradum et gravitatem perturbationis vel immaturitatis determinandos, ut veritas atque moralis certitudo in iudicio ferendo expeditius ac tutius assequantur" (c. Boccafola, d. 28 ianuarii 1994, in una Dublinen., n. 8). Si igitur ex relatione peritali necnon ex ceteris causae adiunctis constiterit de gravi anomalia psychica, modo substantiali capacitatem intelligendi et/vel volendi laedente, consensus, suo tempore praestitus, declarandus est nullus.

6.         Quoad assumptionem essentialium matrimonii obligationum. Ad scopum praesentis causae sufficit ut adnotemus dispositionem can. 1095, 3° : sunt incapaces matrimonii contrahendi, "qui ob causas naturae psychicae obligationes matrimonii essentiales assumere non valent".