Sententia d. 14 martii 1996, coram Burke

2.         Canon 1095, 2º, qui in casu praesenti interest, statuit: "Sunt incapaces matrimonii contrahendi:... qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda". Ad nullitatem matrimonii probandam iuxta hanc normam, duo praesertim stabilienda sunt: a) gravitas abnormis defectus discretionis; b) essentialitas coniugalium obligationum quarum appretiationem haec abnormis conditio impedivit.

3.         De primo aspectu S.P. Joannes Paulus II in allocutionibus Rotae Romanae annis 1987 ac 1988 habitis, clare tractavit. Nullum discrimen inter n. 2 ac n. 3 canonis 1095 faciens, institit quod incapacitas provenire debet a gravi anomalia quae spirituales hominis facultates - sive intellectum sive voluntatem - afficiat. Verba Summi Pontificis nullum dubium relinquunt quod, praecisione facta a classificationibus technicis vel medicis, solummodo seria turbatio vel pathologia humanae «psyche» potest consensum invalidare. "Una vera incapacità è ipotizzabile solo in presenza di una seria forma di anomalia che, comunque si voglia definire, deve intaccare sostanzialmente la capacità di intendere e/o di volere del contraente" (AAS 79 (1987) 1457); "solo le forme più gravi di psicopatologia arrivano ad intaccare la libertà sostanziale della persona" (AAS 80 (1988) 1182). Uti patet, authentica interpretatio hic habetur (cfr. c. De Lanversin, d. 3 februarii 1988: R.R.Dec., vol. 80, p. 69; c. Stankiewicz, d. 27 februarii 1992: vol. 84, p. 109; cfr. decis. coram infrascripto, d. 18 iulii 1991, in una Vayne Castren-South-Benden. n. 3), quae orientationem necessariam ac obligatoriam pro omnibus Tribunalibus in re maximi momenti praebet.

            Consequitur, et est omnino logicum, quod levis vel moderatus defectus «psycheos» (intellectus, voluntatis, affectivitatis) non est aptus ad generandum mendum ["handicap"] tam extraordinarium uti est incapacitas pro matrimonio contrahendo (cfr. c. Ewers, 29 octobris 1960: R.R.Dec., vol. 52, p. 467; c. Sabattani, d. 24 februarii 1961: vol. 53, p. 120; c. Serrano, d. 30 aprilis 1974, vol. 66, p. 313; c. Anné, 22 martii 1975, vol. 67, p. 184; c. Pinto, d. 28 octobris 1976, vol. 68, p. 387; c. Davino, in una Burdigalen. 18 maii 1977, n. 4; c. Lefebvre, d. 21 ianuarii 1978, vol. 70, p. 48; c. Di Felice, 14 martii 1979, vol. 71, p. 97; c. Pompedda, d. 19 februarii 1982, vol. 74, p. 91; c. Jarawan, d. 19 iunii 1984, vol. 76, p. 371: c. Giannecchini, d. 26 iunii 1984, ib., p. 393; c. Serrano, 29 octobris 1987, vol. 79, p. 582; c. Boccafola, in una Jolietten. d. 13 decembris 1989, n. 13; c. Doran, d. 17 maii 1991, vol. 83, pp. 306-307; c. Bruno, d. 19 iulii 1991, vol. 83, p. 466, etc., etc.).

4.         Ad incapacitatem consensualem producendam, ad normam canonis, videndum est quoque de essentialitate iurium vel officiorum matrimonialium quae affecta dicuntur ab anomalia. Investigandum ideo erit utrum nupturientis capacitas aestimandi vel assumendi aliquod essentiale ius officiumve matrimonii ob hanc abnormem conditionem vitiata fuisset. "Attamen non quaelibet incapacitas seu anomalia psychica consensum matrimonialem irritat, sed solummodo illa incapacitas quae attingit iura-obligationes essentialia matrimonii" (c. Colagiovanni, d. 21 maii 1985, vol. 77, p. 255; cfr. c. Agustoni, d. 3 maii 1974: vol. 66, p. 324; c. Pinto, d. 8 iulii 1974, vol. 66, p. 501; c. Davino, d. 28 aprilis 1977, vol. 69, p. 234; c. Pompedda, d. 3 iulii 1979, vol. 71, p. 388; c. Pompedda, d. 19 februarii 1982, vol. 74, p. 89; c. Bruno, d. 17 iunii 1983, vol. 75, p. 361; c. Colagiovanni, d. 21 maii 1985, vol. 77, p. 255; c. Boccafola, d. 23 iunii 1988, vol. 80, p. 430; c. Palestro, d. 5 iunii 1990, vol. 82, p. 478; c. Civili, d. 10 iulii 1990, ib., p. 596; c. Funghini, d. 18 iulii 1990, ib., p. 640; c. Colagiovanni, d. 5 martii 1991, vol. 83, p. 142; c. Stankiewicz, d. 28 maii 1991, vol. 83, pp. 347-348; c. Giannecchini, d. 8 novembris 1991, vol. 83, p. 717; c. Pompedda, d. 14 novembris 1991, vol. 83, p. 731; c. Stankiewicz, in una Dublinen. d. 25 februarii 1993, n. 25, etc.).

            "The sole criterion to determine whether one is treating a serious canonical incapacity is by relating and referring the alleged incapacity to the essential obligations of matrimony" (M.F. Pompedda, in AA.VV.: Incapacity for Marriage: Jurisprudence and Interpretation, P.U.G., Rome, 1987, 201). Conditio psychica, personam "incapacem" reddens pro aspectibus consortii coniugalis qui minime essentiales seu constitutionales considerari possunt, nullius momenti est ad effectus c. 1095, uti patet ex ipsis verbis canonis. Ad tenorem igitur canonis, iudex debet quaerere specificationem obligationis de qua in singulis casibus agitur, ac praesertim ponderare rationes ob quas haec obligatio uti essentialis consideranda sit.

5.         Matrimonii essentiales obligationes illae sunt quae matrimonii essentiam ita fundamentaliter tangunt ut, si desit capacitas illas adimplendi, matrimonium constitui seu in esse poni penitus non possit. Aliis verbis, sunt - saltem in primissimo loco - illae obligationes quae derivantur a tribus "bonis" augustinianis - fide, prole, sacramento - quae quidem bona, uti semper creditum est, coniugium essentialiter characterizant, quia matrimonium esse incipere non potest si contrahens non acceptet ea quae in illis necessarie implicantur, vel si capacitatem ea adimplendi non possideat. "Prae oculis habendum est non quemlibet defectum sufficere ad matrimonii nullitatem declarandam, sed tantum debere esse, qui contrahentem liberae electionis peragendae vel trium bonorum essentialia onera assumendi incapacem reddat" (c. Pinto, d. 8 iulii 1974: vol. 66, p. 501). "Non quivis defectus aequilibrii vel maturitatis sufficit ad inducendam matrimonialis consensus nullitatem: istam inducere tantummodo valet defectus talis qui contrahentem efficiat incapacem liberae electionis vel adsumendi onera essentialia atque in specie tria connubii bona" (c. Pompedda, d. 3 iulii 1979: vol. 71, p. 388).

6.         Ideoque, cum de praetensa incapacitate consensuali agitur, Iudices debent exigere, ac Advocati debent proferre, specificam naturam matrimonialis obligationis ad quam asserta incapacitas refertur. "Ne sententiae pro nullitate matrimonii ex incapacitate onera coniugalia adimplendi propter morbum vel abnormitatem psychicam adeo vagae eveniant ut cuncta amplectantur connubia quae infelicem nacta sint exitum, necesse est in ipsis aperte significari de quo tandem onere disputetur et, hoc patefacto, cur morbus vel abnormitas de qua agitur impedivisse iudicetur quominus onus illud adimpleri posset" (c. Egan, d. 14 ianuarii 1981: vol. 73, p. 13).