Sententia d. 19 decembris 1995, coram Burke

            3. - Matrimonium, indole sua naturali ad bonum coniugum atque ad prolis generationem et educationem est ordinatum (cfr. can. 1055 § 1).

            Et ideo proles finis specificus ac naturalis coniugii necnon obiectum directum consensus matrimonialis, per quem traditur et acceptatur ius ad actus per se aptos ad prolis generationem in perpetuum, i. e. abque ulla limitatione temporis.

            Et revera in can. 1101 § 2 statuitur: "At si alterutra vel utraque pars positivo voluntatis actu excludat matrimonium ipsum vel matrimonii essentiale aliquod elementum, vel essentialem aliquam proprietatem, invalide contrahit".

            Positiva exclusio, sive agatur de explicita vel implicita exclusione, respicit tantummodo ipsum ius ad actus vere coniugales tradendos et acceptandos momento manifestationis consensus matrimonialis, non vero prolis generationem, quae ad matrimonium in facto esse pertinet; validum matrimonium enim independenter a prole re genita, quae essentiam coniugii non ingreditur, existere potest.

            Proinde si quis positive excludere intendit, absolute et in perpetuum vel ad tempus determinatum vel indeterminatum, ius ad copulam perfectam, matrimonium irritum facit.

            4. - Pariter consensus vitiatur si quis ad aram accedit cum intentione sese obligandi sed cum firmo animo in perpetuum non adimplendi susceptas obligationes.

            Nam in casu intentio non adimplendi matrimonialem consensum ingressa est et ideo, cum voluntas assumendi obligationes limitationi subiecta fuerit, censendum est non solum usum, sed ipsum ius exclusum fuisse.

            Ius in corpus - uti tota nostra iurisprudentia docet - admittit quidem distinctionem inter ius et exercitium iuris, at si intentio abutendi matrimonio firmiter sese estendit ad denegandum in perpetuum rectum exercitium iuris, quod concessum dicitur, matrimonialis consensus vitiatur, quia practice continuus et perversus usus copulae carnalis cum ipsa iuris exclusione congruit; "in hypothesi enim nullum ius daretur ad copulam coniugalem perficiendam, sed solum ius ad abusum" (c. Masala, Romana, 20 octobris 1987, Rotae Romanae Dec., vol. LXXIX, p. 547, n. 4).

            Scribit Card. D. Staffa: "Consensus matrimonialis proprie dictus, cum voluntate non adimplendi obligationem, nihil aliud esset nisi voluntas sumendi obligationem una cum voluntate excludendi obligationem adimplendi, id est voluntas sumendi obligationem et simul voluntas obligationem non sumendi: quod contradictorium est.

            Contradictio confirmatur iure quod traditur alteri contrahenti, correlativo obligationi quae consensu sumitur: si enim vi consensus matrimonialis proprie dicti exclusa fuit ab uno coniuge adimpletio obligationis, alter, vi consensus ipsius, ius non habet urgendi exercitium iuris, quia alter coniux in ipso consensu sibi reservavit huius exercitii recusationem" (De conditione contra matrimonii substantiam, 1955, p. 35, nota 59).

            Itidemque mulier quae tempore praenuptiali insciente sponso, spiralem contraceptivam sibi in utero inserere fecit, et postea, perdurante tota vita coniugali, prolem, a marito valde optatam et pluries sollicitatam, in lucem edere constanter recusavit, fortem praesumptionem gignere facit non solum usum sed ipsum ius ab ea in contrahendo exclusum fuisse.

            5. - Denegari nequit simulationem haud facilis probationis esse, praesertim si simulans ante nuptias de prava sua intentione detrectandi prolem ne verbum quidem fecerit.

            Haec demonstratio vero, etsi difficilis, tamen impossibilis non est, dummodo aptae probationes afferantur ex quibus erui possit verum praematrimoniale propositum nubentis.

            Attendendum est igitur ad formam mentis asserti simulantis, ad eius educationem religiosam et familiarem, ad eius credibilitatem, ad eiusdem modum loquendi et agendi ante nuptias atque ad rationem vitae et praesertim ad modum sese gerendi in sexualitate: si nempe inde ab initio vitae coniugalis generare improbavit et usum contraceptivorum derelinquere pertinaciter renuit. Magnum momentum insuper tribuendum est causis, saltem subiective proportionate gravibus ad simulationem inducendam, inter quas numerari possunt nimius amor libertatis ac effrenatum desiderium altius emergendi in exercitio propriae professionis, quae ad praeponendum proprium commodum oneri procreationis ac educationis prolis admodum impellunt.

            6. - Probatio simulationis ex confessione iudiciali partium indubie incipit, at eidem vis plenae probationis tribui nequit nisi alia argumenta et elementa accedant quae eam corroborare valeant.

            Si inter coniuges aperta contradictio deprehendatur, Iudicis munus est constabilire, ex interno actorum examine, cui maior credibilitas tribuenda est; prae oculis tenenda sunt, si adsint, testimonia credibilitatis a parochis vel a sacerdotibus exarata, declarationes testium fide dignorum, necnon facta, circumstantiae et praesumptiones quae ex firmis adductis probationibus colligi possunt.

            Multum etiam deferendum est modo sese gerendi partium in processu, scilicet aestimandum est si eorum collaboratio continua ac sincera fuit et a commodis personalibus obtinendis extranea vel a simultate omnino immunis evasit. Ad trutinam quoque revocandae sunt coniugum depositiones ad statuendum si in suis asseverationibus semper constantes fuerint vel in contradictiones inciderint.

            Si autem dubitationes ac contradictiones superari nequeant, tunc Iudex, ad normam can. 1060, pro validitate matrimonii, quod favore iuris gaudet, suam sententiam pronuntiare tenetur.