Sententia d. 18 iulii 1996, coram Burke

2.         Quoad interpersonalitatem coniugalem. Amicitia ac adhuc magis matrimonium inter eminentiores modalitates relationum interpersonalium enumerantur. Amicitia vero ex regula nascitur quia duae vel plures personae in altera vel in aliis comes qualitates inveniunt, sub quarum influxu oritur arcta consuetudo, mutua vero aestimatione, affectu ac fidelitate insignita, perraro autem, si umquam, formali vinculo naturae iuridicae. Matrimonium, uti patet, amicitiam in hoc longe superat. Radicaliter vero commutat naturam relationis quae, in suis exordiis, eodem modo ac amicitia, a simplice conscientia qualitatum amoenarum verisimiliter insignita fuit. Utcumque, illa consuetudo quae ad coniugium ducit peculiaritatem iam prae se fert in quantum inter unum virum ac unam mulierem solummodo datur; haec exclusiva indoles - inter duos tantum - intensior fit dum relatio in amorem vertitur. In hoc stadio, praesentia qualitatum placentium (quae probabiliter non minus praesentes sunt in multis aliis relationibus inter duas personas) iam non sufficit ad explicandam increscentem cohaesionem inter istas duas. Quavis adaequata explicatio comprehendat oportet aliud singulare elementum: scilicet attractionem sexualem humanam, quae vero minime intellegi debet sicut phaenomenon tantum physicum vel animale, sed potius uti tendentia erga unionem coniugalem cum persona alterius sexus, quae praecise sicut possibilis ac desiderabilis maritus uxorve respicitur, quacum quis vellet se coniungere in dedicata unione totius vitae, in qua invenitur "amor singularis, in quo non communicat alienus" (S. Bonaventura: Sent. Lib. IV, d. 33, art. 1, q. 2).

            Proinde, qualitates quas quis invenit (vel invenire credit) in altera persona, magnum pondus in decisione ipsam nubendi indubie habent. Attamen, praetermissis circumstantiis revera extraordinariis, qui matrimonialem electionem facit conscius est se personam eligere, potius quam unam vel plures qualitates. Inverisimilitudo electionis maritalis quae essentialiter in sua substantia sit consectarium meticulosae ponderationis qualitatum, adhuc clarius apparet sub luce illius facti anthropologici iamiam relati; ratio nempe decisiva quare vir unam concretam mulierem praeter omnes alias (vel mulier unum virum praeter alios omnes) praeferat, saepissime est quoddam elementum attractionis sexualis (quod - iteramus - minime de indole exclusive vel praedominanter physica oportet sit), quodque tendit ad resistendam explicationem seu analysim rationalem. Inde oritur difficultas, omnibus quidem nota, quam persona amore capta experitur ad dandam - tertiis quidem partibus - explicationem "logicam" vel satisfactoriam illius amoris quo erga quempiam concretum capitur.

3.         De errore in qualitate personae. Hoc dicto, addendum tamen est legem canonicam utique contemplari possibilitatem quod motivatio alicuius electionis maritalis, potius quam persona electa sicut coniux, sit quaedam qualitas quam illa persona possidere censetur. Lex simul exprimit valde circumscriptas conditiones sub quibus error circa qualitatem fundamentum praebere possit, in casu, ad nullum declarandum matrimonialem consensum sic motivatum.

4.         Quod nunc descripta hypothesis improbabilis considerari debeat, immo et quod canon stricte interpretandus sit, clare eruitur ex insueto modo quo textus redigitur: "Error in qualitate personae, etsi det causam contractui, matrimonium irritum non reddit, nisi haec qualitas directe et principaliter intendatur". Negativa forma redactionis primae partis huius paragraphi - "Error in qualitate personae, etsi det causam contractui, matrimonium irritum non reddit" - circumscribit, quidem et fortiter, scopum exceptionis quae inde statuitur: "nisi haec qualitas directe et principaliter intendatur". Reapse duo aspectus distinguendi sunt in illa norma negativa quae invenitur in initio huius secundae paragrahi canonis:

            a) Error in qualitate personae matrimonium irritum non reddit. Propterea, simplex factum quod nupturiens contraxit cum notione omnino erronea circa qualitatem (immo et qualitatem momentosam) alterius partis, nullum effectum invalidantem producit (quin tamen excludatur possibilis applicatio can. 1098; cuius praesentia, in Codice a. 1983 promulgato, novum remedium, antea non praevisum, pro violatis iuribus praebet).

            b) Matrimonium irritum non redditur ob errorem in tali qualitate, etsi ipse error dederit causam contractui, "hoc est si modo rationem vel motivum celebrandi nuptias cum comparte intuitu alicuius qualitatis constituat" (c. Stankiewicz, d. 22 iulii 1993: R.R.Dec., vol. 85, p. 596). Hic vero graviores casus comprehenduntur; nempe nupturientis asserentis quia propter qualitatem erronee alteri attributam contraxit; immo quia nequaquam consensisset si veritatem quoad hunc alterius indolis aspectum scivisset. Ne quidem in tali casu - cum erronea opinio circa alteram partem sit ipsa causa consensum praestandi -irritum est matrimonium (salva semper possibili applicatione c. 1098).

5.         Ut canon vim obtineat, probandum est intentionem nupturientis imprimis et principaliter qualitati directam fuisse, tantum secundario modo personae quam qualitatem possidere censebat. Hoc correspondet "regulae tertiae" S. Alphonsi quae in recognitione canonis accepta fuit: "Si consensus fertur directe et principaliter in qualitatem, et minus principaliter in personam, tunc error in qualitate redundat in substantiam. Secus, si consensus principaliter fertur in personam, et secundario in qualitatem. V.gr., si quis dixerit: Volo ducere Titiam, quam puto esse nobilem: tunc error non redundat in substantiam, et ideo non invalidat matrimonium. Secus, si dixerit: Volo ducere nobilem, qualem puto esse Titiam: tunc enim error redundat in substantiam; quia directe et principaliter intenditur qualitas, et minus principaliter persona" (Theol. Mor., IV, n. 1016, p. 179).

6.         Non videtur esse facile stabilire discrimen inter qualitatem causam dantem (circa quam error non invalidat nuptias) et qualitatem "directe et principaliter" intentam (quae nullitatem utique provocat). Pacificum nunc est in iurisprudentia quod hic postremus casus accidit cum "qualitas prae persona intenditur" (c. Canals, d. 21 aprilis, 1970: RRD, vol. 62, p. 371); aliis nempe verbis, cum essentiale obiectum consensus matrimonialis non est persona alterius partis, qua persona, sed aliqua qualitas quam iuxta iudicium nupturientis (erroneum quidem, uti accidit) pars altera possidet. Casus ergo quem canon contemplatur ille est quo concreta qualitas tantum momentum pro nupturiente habet quod ipse, praestans consensum, principaliter "intendit" huiusmodi qualitatem - intendit, ut ita dicamus, talem qualitatem "nubere" - , ac tantum secundario ac subordinato modo intendit contrahere cum persona quae illam qualitatem possidere praesumitur.

7.         In hoc casu extremo a lege praeviso, alia persona ita parvi penditur qua persona ante mentem contrahentis, ut aliqui auctores eam velut ad quandam "abstractionem" reductam considerent. Giacchi, ex. gr., affirmat: "il soggetto vuole sposare, per dir così, la qualità considerata, e cioè, a dir meglio, un astratto tipo di persona che è costituito dall'astrazione di quella qualità (ad esempio, «la vergine», «il nobile», «il diplomatico», ecc.)" (Il Consenso nel Matrimonio Canonico, Milano, 1950, p. 52).

            Si sunt pauci qui, matrimonium contrahentes, abstractionem quaerunt, pauciores vellent induere conditionem "abstractionis", cum fiunt obiectum valutationis ac electionis matrimonialis. Sine dubio hypothesis a lege praevisa - contrahens nempe qui qualitatem prae personam nubere vult - in praxi accidere potest; videtur tamen esse extrema hypothesis ac parum verisimilis, quae haud facile probari potest.

8.         Aspectus probationis. Uti ex negativa formulatione canonis quis etiam supponere potest, stricta probatio, secundum requisita exigentia, praebenda est pro iusta declaratione nullitatis sub hoc capite. Praeter obvium requisitum quod intentio circa qualitatem ipso consensui antecedens ac in mente nupturientis conscie formulata fuisset, probetur oportet: 1) qualitas de qua non tantum intenta fuit, sed directe et principaliter intenta; 2) ipsa qualitas revera absens fuit in altera parte tempore quidem consensus (post-matrimonialis deficientia qualitatis non potest afficere consensum).

9.         Alius aspectus admodum notandus est. Non est simplex defectus alicuius qualitatis, etiamsi haec qualitas principaliter intenta fuerit, quod nullitatem provocare potest; est enim error circa qualitatem. Adesse debuerat non tantum principalis intentio respectu qualitatis, sed etiam error seu falsum iudicium circa ipsam, concrete nempe circa eius praesentiam. Hic attente distinguatur oportet ignorantia ab errore, quia idipsum non dicunt. Error vero denotat falsam scientiam; ignorantia autem, simplicem defectum scientiae. Cum quis errat, iudicium adest, minime autem cum quis ignorat. Proinde tertium essentiale elementum probatorium bene animadvertendum est: 3) qui qualitatem intendit, iudicare reapse debuit alteram partem illam possidere.

            Probetur ergo oportet positivus actus iudicii ex parte contrahentis, quod altera pars qualitatem de qua in casu revera possedit. Si quis reapse desiderat quandam concretam qualitatem in futuro sponso, sed plane ignorat (aliis verbis, nullam opinionem de re formulavit) utrum electus sponsus hanc qualitatem possideat annon, loqui licet de "ignorantia quoad qualitatem", sed minime (uti canon postulat) de "errore in qualitate".

            "Exsistentia erroris in contrahentis voluntate perscrutari et quidem comprobari aptis argumentis debet, adeo ut sustineri valeat contrahentem ante nuptias suum consensum per positivum voluntatis actum in qualitatem compartis dirigere intendisse. Error enim sustineri nequit si contrahens sponsalium tempore, directe vel indirecte, notitias hausit de qualitatis defectu in comparte exigitae, sed de re nullo modo investigare curavit" (c. Pompedda, d. 3 maii 1993: R.R.Dec., vol. 85, p. 365).

10.       Momentum qualitatis. Quoad numerum, qualitates quae personae humanae tribui possunt, quasi sine limite videntur esse. Iurisprudentia, concors cum expressa mente Legislatoris, docet quod non omnis qualitas relevantiam iuridicam intra terminos canonis possidere potest. Uti patere quidem debet, nullius utilitatis esset canonem invocare, si sicut qualitas modo directo et principali intenta allegatur, ex. gr., "canum amicus" ["dog-lover"], "studiosus musicae «jazz»", "amator florum", "ordinatus", "prudens autovector" ["careful driver"], "bonus socius in ludu «tennis» duplici" ["good partner in tennis doubles"]...

            Summus Pontifex Joannes Paulus II, in Allocutione ad Romana Rotam a. 1993 habita, statuit: "l'«error in qualitate personae» soltanto allora può inficiare il consenso quando una qualità, né frivola né banale, «directe et principaliter intendatur»..." (AAS 85 (1993), 1260). Consequitur quod iudicialis aestimatio valoris qualitatis facienda sit iuxta criteria obiectiva, potius quam subiectiva. Aliis vero verbis, ut canon utiliter invocari possit, qualitas de qua in casu praestantiam concretam ac obiectivam possidere debet, saltem iuxta communem aestimationem. Trivialis autem qualitas, quantumcumque pars actrix asserit se in decisione matrimoniali magnum momentum ei tribuisse, petitionem sub canone fulcire non potest.

11.       Specifica natura qualitatis. Ad probandum quod possibilitas in canone praevisa reapse adimpleta fuit in casu concreto, natura qualitatis quae dicitur principaliter intenta determinari debet, praeciso quidem modo. Si quis affirmat se directe ac principaliter intendisse quandam qualitatem genericam vel non bene definitam, lex nec potest nec debet acceptare talem affirmationem sicut basim pro decisione de nullitate matrimonii.

            Iurisprudentia numquam admisit quod efficaciam pro scopo canonis habere possint illae amplae ac generales qualitates tales ut fere omnes nupturientes in comparte invenire desiderent. Quisnam nupturiens non optat quod futurus coniux ditatus sit numerosis "bonis qualitatibus"? Certe plerique nubent quia censent se invenisse quempiam qui complures ex his qualitatibus possidet. Forse sine difficultate demonstrare quis potest quod electio matrimonialis ab hac quoque aestimatione motivata fuit; hoc tamen longe aliter est ac probare quod in praestito consensu illam qualitatem prae persona intendisset. Cum agatur de qualitate tali ut esse "laetus", "responsabilis", "laboriosus", "sincerus", etc., argumentum quod nupturiens principaliter ac directe quaesivisset huiusmodi qualitatem, in erronea electione matrimoniali cuiuspiam quem illam possidere credebat, nullum fundamentum pro declaratione nullitatis praeberet (praecisione facta a possibili dolo, semper intra terminos c. 1098). Quomodo enim poterit Tribunal iudicare quod aliquis ita attractus fuisset ab apparente laetitia alterius, ut illam laetitiam, magis quam personam, "nubere" voluisset? "Non ogni errore di qualità invalida il consenso, altrimenti bisognerebbe dichiarare nulli tutti i matrimoni di coloro che hanno errato su qualche qualità... Tutti vogliono sposare una persona sana, buona, volenterosa e con tante altre qualità" (Bersini, F.: Il Nuovo Diritto Canonico Matrimoniale, Torino, 1985. p. 102).

12.       Praesentia vel absentia desideratae qualitatis. Aliud consectarium ex nuper dictis oriri videtur. Si non esset rationabile petere ut Tribunal iudicet de praesentia vel absentia qualitatum quae impraecisae sint, minus adhuc liceret expetere sententiam iudicialem de sufficienti vel insufficienti praesentia alicuius qualitatis. Allegationes quod aliqua qualitas, etsi praesens fuisset, sic fuit modo "imperfecto" vel "non satisfacienti", pondus habere non possunt. Non enim est "qualitas qualitatis", sed realis praesentia vel absentia qualitatis, quod obiectum iudicialis investigationis ac decisionis esse debet.

13.       Exinde difficultas ad decisionem iudicialem sub canone pronuntiandam quoad qualitates quae admittunt "plus vel minus", quia fere semper possibile est demonstrare huiusmodi qualitates "aliquatenus" defecisse in persona; probatio totalis deficientiae requiri videtur. Sine dubio sic intelligitur cur iurisprudentia accepisset, sicut pertinentes sub canone, qualitates tales ut "virgo", "medicus cum titulo universitario", "diplomaticus in servitio", ex eo quod praesentia vel absentia huiusmodi qualitatum conditionumve probationem obiectivam pati possunt. E contra, iurisprudentia se aversam exhibet ad sustinenda argumenta nullitatis sub c. 1097, § 2, cum qualitates invocatae sunt "bonus", "sympathicus", "fiduciam merens" ["reliable"], "comis" ["tactful"], "practicus", etc. "Quanta" bonitas directe et principaliter intenta fuit? Pauca sunt tribunalia quae competentiam sibi ascriberent ad naturam sympathiae iudicandam, et adhuc minus ad iudicandum gradum sympathiae quem quis expectabat vel recepit. Qualis gradus defectus fiduciabilitatis ["unreliability"] sufficit, ad normam legis, ad probandum quod nupturiens erronee sub canone iudicavit? Quomodo poterit tribunal iudicare quod defectus comitatis vel spiritus practici, parti conventae imputatus, talis gradus fuit ut exinde non tantum quaedam specula vel prolubium partis actricis delusa remansisset, sed immo quod aliqua legitima eius revindicatio, cum obiectivo fundamento in iustitia, violata fuit?

14.       Quin immo qualitas uti est probitas, quae quidem sine momento certe non est, difficultatem pro decisione iudiciali intra terminos canonis praebet, ob praecisam causam quod sub "plus vel minus" adeo iacet. Si, iuxta assertionem partis actricis, id quod directe et principaliter intendebat in consensu matrimoniali praebendo fuit probitas compartis, num insequitur quod singularis actus inhonestatis - vel complures actus episodici ac separati - ex parte alterius sufficeret ad probandum quod matrimonium invalide contractum fuit? Si adducuntur casus extremi in quibus quis erronee nuptias celebrat cum persona quae iam est latro professionalis, vigentia c. 1098 providere debet pro quavis substantiali iurium violatione.

15.       Sub ampliore consideratione, certo certius non sufficit pro scopo canonis demonstrare quod electus coniux expectationes nupturientis non adimplevit (quod non semel accidit convictu coniugali durante), vel quod determinatae qualitates, quantumvis aestimabiles, quas ostendit ante nuptias, videbantur minui vel evanescere in subsequenti vita matrimoniali.

16.       Personalismus ac c. 1097, § 2. Verbis Oecumenici Concilii Vaticani II, matrimonium describitur sicut "intima unio, utpote mutua duarum personarum donatio" (GS 48); affirmatur quoque quod eius unitas "aequali etiam dignitate personali cum mulieris tum viri agnoscenda in mutua atque plena dilectione" luculenter apparet (ib. 49). Sicut aspectus essentialis huiusmodi visionis personalisticae stat quod alteruter nupturiens compartem sicut personam eligat, cum plena observantia dignitatis personalis quae ei sicut talis correspondet. Personalismus christianus praesupponit quod quis, in electo sponso vel sponsa, concretam personam - distinctam igitur ab omnibus aliis personis - accipiat, et quod sit praeparata ad sese gerendum erga ipsam in conformitate cum hac indole personali. Nihil remotius a personalismo quam depersonalizare electum coniugem, convertens illum in quandam "abstractionem"; hoc aliud non erit quam instrumentalizare compartem coniugalem ad propria arbitria ["whims"] vel interesse servienda, cum fundamentali violatione eius dignitatis personalis.

17.       Secundum nonnullos auctores, illa progressiva amplificatio cum notionis cum applicationis "erroris qualitatis in errorem personae redundantis" (cf. c. 1083, § 2, 1° CIC/1917) quae verificata est in doctrina ac iurisprudentia annis post-conciliaribus, correspondet contemporaneo personalismo christiano, in quantum hic (sic sustinent) innititur in notione magis praecisa et analytica quoad id quod personam constituit, quae nempe oportet ut "magis complete et integre considerata" sit (cf. cit. sent. c. Canals, vol. 62, p. 371). Dubitare quis potest utrum haec asserta coniunctio cum personalismo, sive prae- sive post-conciliari, fundamentum habeat; vel si illa calculata electio matrimonialis de qua in c. 1097, § 2, non sit manifestatio potius hodiernae mentalitatis individualisticae quam authentici personalismi christiani. Maxima expressio personalismi matrimonialis qui in Codice a. 1983 invenitur, abs dubio sistit in illa renovata conceptione consensus matrimonialis a c. 1057, § 2 prolata; actus voluntatis, "quo vir et mulier foedere irrevocabili sese mutuo tradunt et accipiunt...". Erronea igitur videtur esse thesis (proposita quidem ab Advocato in recenti causa coram H.A.T.), eo sensu quod nova norma de «errore in qualitate directe et principaliter intenta» "magis congruit bono et dignitati personae humanae, quia, ad mentem et principiorum Concilii Vat. II. in evolutione sociali magis magisque requiruntur, in iis qui matrimonium contrahunt, determinatae qualitates morales, sociales et individuales, ita ut constitui possit inter coniuges vera «vitae communio»..." (causa: PN 16220). Quaedam calculata donatio-acceptatio matrimonialis certe possibilis est; non tamen considerari debet sicut progressus in personalismo, expressio obsequii erga dignitatem humanam, nec favorabile fundamentum ad authenticam coniugalis vitae communionem edificandam.

18.       In aliquo scripto anno 1976 exarato ["La persona: soggetto e comunità"], Karol Wojtyla, qui eminet inter fautores personalismi conciliaris in Constitutione Gaudium et Spes expositi, affirmat: "la dimensione essenziale della comunità interpersonale... è insieme un fatto e un postulato [perché] tale comunità ha anche un significato normativo... L'uomo non solo deve manifestarsi all'uomo nelle relazioni personali «io-tu», ma deve anche essere accettato e affermato in questa verità. Tale accettazione e affermazione è l'espressione del senso morale (etico) della comunità interpersonale". Prosequens Wojtyla, animadvertit quod nonnullae relationes humanae prae se ferunt dimensionem non tantum interpersonalem, iuxta modalitatem "Ego-Tu", sed et socialem, iuxta illam "Nos". "Grazie a questa relazione gli uomini, vivendo la loro personale soggettività - e cioè la molteplicità di fatto degli «io» umani - hanno la coscienza di costituire un determinato «noi», e vivono se stessi in questa nuova dimensione... L'esempio migliore è qui il matrimonio, nel quale la relazione «io-tu», la relazione interpersonale, esplicitata al massimo, acquista una dimensione sociale... questa nuova relazione sociale [dei coniugi], pone anche nuovi compiti ed esigenza radicali alla relazione interpersonale «io-tu»" (K. Wojtyla: Perché L'Uomo; Scritti inediti di antropologia e filosofia, Milano, 1995, pp. 95-99).

            Personalismo ergo christiano altissime inhaeret obligatio se dandi sicut coniugem, sine fictione, ac correlativa obligatio alteram partem accipiendi sicut coniugem, sine exceptione (cum respectu quoque ad qualitates alterius partis). Concesso quod lex positiva bonas rationes habere potest ad figuras "conditionis" (c. 1102) vel "erroris in qualitate personae" (c. 1097, § 2) retinendas sicut capita autonoma nullitatis matrimonii (quamvis sunt qui autumant quod quaevis substantialis violatio iurium personalium - cui duo canones correpondere censentur - nunc sat praecavetur sub dispositionibus novi canonis circa dolum: c. 1098), huiusmodi tamen rationes sat inveniri quis potest in earum fonte traditionali - lege nempe contractuali - quin necessarium sit ullum conamen ad eas in categoriis personalisticis inserendas.

19.       Quoad dolum. Canon 1098, noviter introductus in Codice a. 1983 promulgato, statuit: "Qui matrimonium init deceptus dolo, ad obtinendum consensum patrato, circa aliquam alterius partis qualitatem, quae suapte natura consortium vitae coniugalis graviter perturbare potest, invalide contrahit".

            Animadverti possunt tum connexio tum notabiles differentiae inter hypotheses in c. 1097, § 2 ac in c. 1098 praevisas. In utroque casu, iuridica integritas consensus contrahentis infirmatur per errorem circa qualitatem quam ipse censet alteram partem possidere. Attamen factor motivans propter quem error integritatem consensus impedit, in uno canone ac in altero isdem non est. In c. 1097, § 2, hic factor motivans non in eo residet quod erroneum iudicium ab extra inductum est vel ab alia parte provocatum, sed plane quia directum ac principale obiectum contrahentis voluntatis fuit. In c. 1098, e contra, id quod integritatem consensus evellit est deliberata iniustitia perpetrata ab alio, qui errorem ad consensum obtinendum inducit.

            Proinde c. 1097, § 2 attentionem vertit in intensitatem ac scopum quibuscum contrahens iudicium erroneum formulat, dum c. 1098 potius respicit malitiam alterius partis quae errorem causat. Alia ex parte, cum iurisprudentia causas sub c. 1097, § 2 tractat, aliquando tribuit relevantiam iuridicam qualitatibus quae, uti tales, cum vita coniugali non connectuntur. Applicatio canonis 1098 explicite restringitur ad qualitates quae "suapte natura" consortium vitae coniugalis graviter perturbare possint.

20.       In c. 1097, § 2, est subiectiva voluntas contrahentis quae qualitatem convertit in substantiale obiectum electionis. Attamen vis huius subiectivae voluntatis non stat sine limitibus quia, uti supra vidimus, excluditur possibilitas quod qualitates triviales vel communes, quantumvis principaliter intentae, a voluntate subiectiva contrahentis evehantur ad gradum obiecti substantialis sub canone. Particularis difficultas pro applicatione canonis exsistit praecise in subiectivis ac obiectivis factoribus componendis. In casu c. 1098, Legislator, verbis "suapte natura" utens, clare indicat quod, ad relevantiam cuiusvis qualitatis sub canone iudicandam, criterion obiectivum sequi oportet.

21.       Notetur praeterea quod effectus irritans sub c. 1098 non provenit a negativa qualitate in se considerata, nec immo ab eius gravitate, sed a dolo circa qualitatem quo consensus obtentus fuit (cfr. sent. coram infrascripto, d. 25 octobris 1990: RRD, vol. 82, pp. 723ss). Revera dolus circa aliquem gravem defectum personalem infirmat authenticitatem illius donationis suiipsius matrimonio propriae (cfr. sent. c. Serrano, Umuahiaen., d. 2 iunii 1989, n. 8). Causa ergo invaliditatis non est perturbatio consortio vitae coniugalis reapse causata, sed illa primigenia deceptio circa perturbantem defectum. Ratio iuridica sane patet: non datur ius ad vitam coniugalem a turbatione expertem; utique tamen datur ius ne quis in matrimonium inducatur per occultationem alicuius notabilis negativae qualitatis quam altera pars possidet. Aliis verbis, quamvis nemo gaudet iure inveniendi maritum vel uxorem sine defectibus, omnes ius habent ut consensus matrimonialis ab altera parte datus repraesentet donum, sincerum quidem ac sine dolo, istius personae sicut realiter est (cfr. sent. coram infrascripto, d. 26 novembris 1992: RRD, vol. 84, p. 585).

22.       Canon 1098 utique in christiano personalismo radicatus videtur. Quin attenuet obligationem assumendi personalem responsabilitatem pro electionibus libere factis, dirigitur ad tuitionem libertatis personalis contra dolosam instrumentalizationem ex parte aliorum.

            Discrimen relate ad c. 1097, § 2 iterum apparet. "En el error el sujeto hace un juicio falso del objeto, pero es el propio sujeto el autor y responsable de la falta de adecuación entre su idea y la realidad; en el dolo, en cambio, es un tercero [melius diceretur: "est pars altera vel tertia pars"] quien elabora, mediante engaño, una falsa realidad, con el fin de producir en la pars decepta la percepción en apariencia verdadera de un objeto en sí mismo falso" (Comentario Exegético del Código de Derecho Canónico, Universidad de Navarra, Pamplona, 1996: vol. III, p. 1285).